I.to set bounds to, mark off by boundaries, to bound, limit (class.; syn.: finio, definio).
I. Lit.: “terra mare et contra mare terras terminat omnes,” Lucr. 1, 1000: “fines,” Cic. Off. 1, 10, 33; cf.: “quorum alter fines vestri imperii non terrae sed caeli regionibus terminaret,” id. Cat. 3, 11, 26: “locus, quem oleae terminabant,” id. Caecin. 8, 22: “quo (lituo) regiones vineae terminavit,” id. N. D. 2, 3, 9: “fana,” Liv. 5, 50, 2: “stomachus palato extremo atque intimo terminatur,” Cic. N. D. 2, 54, 135: “pars prior (togae) mediis cruribus optime terminatur,” Quint. 11, 3, 139 et saep.: “agrum publicum a privato,” Liv. 42, 1, 6; Inscr. Orell. 3260.—Absol.: “(praetores) terminari jussi, quā ulterior citeriorve provincia servaretur,” Liv. 32, 28, 11: “famam qui terminet astris,” Verg. A. 1, 287.—
II. Trop., to limit, set limits to; to circumscribe, fix, define, determine: “isdem finibus gloriam, quibus vitam,” Cic. Sen. 23, 82: “quibus regionibus vitae spatium circumscriptum est, eisdem omnes cogitationes suas terminare,” id. Arch. 11, 29: “spem possessionum Janiculo et Alpibus,” id. Mil. 27, 74: “sonos vocis paucis litterarum notis,” id. Tusc. 1, 25, 62: “quod ipsa natura divitias, quibus contenta sit et parabiles et terminatas habet,” id. Fin. 1, 13, 46; cf.: “victu atque cultu terminatur pecuniae modus,” id. Par. 6, 3, 50: “modum magnitudinis et diuturnitatis,” id. Tusc. 2, 19, 45: “qui (Epicurus) bona voluptate terminaverit, mala dolore,” id. Off. 3, 33, 117: “summam voluptatem omnis privatione doloris,” id. Fin. 1, 11, 38: “ea (lingua) vocem fingit et terminat,” id. N. D. 2, 59, 149: “ut subjectos campos terminare oculis haud facile queas,” i. e. reach the limits, Liv. 32, 4, 4: “gloriam tantam futuram, ut terminari nullo tempore oblivione possit,” Just. 22, 5, 12: “prooemia intra quattuor sensus,” Quint. 4, 1, 62.—
B. Transf., to set bounds to, to close, finish, end, terminate: “sententiam numerose,” Cic. Or. 59, 199: “clausulas longa syllaba,” id. de Or. 3, 47, 183; cf.: “ut pariter extrema terminentur,” id. Or. 12, 38: “ut, unde est orsa, in eo terminetur oratio,” id. Marcell. 11, 33: “si, ut Maecenas, etc., dicerentur, genitivo casu non e litterā sed tis syllabā terminarentur,” Quint. 1, 5, 62: “jam imperio annuo terminato,” Cic. Fam. 3, 12, 4: “si negotium terminatum est,” Dig. 47, 2, 58: “rem judicio,” ib. 50, 16, 230: “litem,” ib. 42, 1, 40.—Hence, adv.: termĭnātē , with limits, Auct. Cas. Lit. Goes. p. 243.