previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Andr.
Vtinam quidem esses, nate, materna in manu,
nossemque quis te casus ereptum mihi
teneret, aut quae regionon hostilibus
confossa telis pectus aut vinclis manus
560secantibus praestricta, non acri latus
utrumque flamma cincta maternam fidem
umquam exuissem. nate, quis te nunc locus,
fortuna quae possedit? errore avio
vagus arva lustras? vastus an patriae vapor
565corripuit artus? saevus an victor tuo
lusit cruore? numquid immanis ferae
morsu peremptus pascis Idaeas aves?

Vlix.
Simulata remove verba; non facile est tibi
decipere Vlixen: vicimus matrum dolos
570etiam dearum. cassa consilia amove;
ubi natus est?

Andr.
Vbi Hector? ubi cuncti Phryges?
ubi Priamus? unum quaeris: ego quaero omnia.
VLBL Coacta dices sponte quod fari abnuis.

Andr.
Tuta est, perire quae potest debet cupit.

Vlix.
575Magnifica verba mors prope admota excutit.

Andr.
Si vis, Vlixe, cogere Andromacham metu,
vitam minare: nam mori votum est mihi.

Vlix.
Verberibus igni t morte cruciatu eloqui
quodcumque celas adiget invitam dolor
580et pectore imo condita arcana eruet:
necessitas plus posse quam pietas solet.
[p. 71]

Andr.
Propone flammas, vulnera et diras mali
doloris artes et famem et saevam sitim
variasque pestes undique, et ferrum inditum
585visceribus istis, carceris caeci luem,
et quicquid audet victor iratus timens:
VLIX. Stulta est fides celare quod prodas statim.
animosa nullos mater admittit metus.

Vlix.
Hic ipse, quo nunc contumax perstas, amor
590consulere parvis liberis Danaos monet.
post arma tam longinqua, post annos decem
minus timerem quos facit Calchas metus,
si mihi timerem: bella Telemacho paras.

Andr.
Invita, Vlixe, gaudium Danais dabo:
595dandum est; fatere quos premis luctus, dolor.
gaudete, Atridae, tuque laetifica, ut soles,
refer Pelasgis: Hectoris proles obit.

Vlix.
Et esse verum hoc qua probas Danais fide?

Andr.
Ita quod minari maximum victor potest
600contingat et me fata maturo exitu
facilique solvant ac meo condant solo
et patria tellus Hectorem leviter premat,
ut luce caruit: inter extinctos iacet
datumque tumulo debita exanimis tulit.

Vlix.
605Expleta fata stirpe sublata Hectoris
solidamque pacem laetus ad Danaos feram
quid agis, Vlixe? Danaidae credent tibi:
tu cui? parentifingit an quisquam hoc parens,
nec abominandae mortis auspicium pavet?
610auspicia metuunt qui nihil maius timent.
[p. 72] fidem alligavit iure iurando suam
si peierat, timere quid gravius potest?
nunc advoca astus, anime, nunc fraudes, dolos.
nunc totum Vlixen; veritas numquam perit.
615scrutare matrem, maeret, illacrimat, gemit;
sed et huc et illuc anxios gressus refert
missasque voces aure sollicita excipit:
magis haec timet, quam maeret. ingenio est onus.
Alios parentes alioqui in luctu decet:
620tibi gratulandum est. misera, quod nato cares.
quem mors manebat saeva praecipitem datum
e turre, lapsis sola quae muris manet.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: