Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1. Primus liber. Novate, benigniorem habuit materiam ; facilis enim in proclivia vitiorum decursus
est. Nunc ad exiliora veniendum est ; quaerimus
enim ira utrum iudicio an impetu incipiat, id est
utrum sua sponte moveatur an quemadmodum pleraque, quae intra nos non1 insciis nobis oriuntur.
[2]
Debet autem in haec se demittere disputatio, ut ad
illa quoque altiora possit exsurgere. Nam et in corpore
nostro ossa nervique et articuli, firmamenta totius et
vitalia, minime speciosa visu, prius ordinantur, deinde
haec, ex quibus omnis in faciem adspectumque decor
est ; post haec omnia, qui maxime oculos rapit, color
ultimus perfecto iam corpore adfunditur.
[3]
Iram quin species oblata iniuriae moveat non est
dubium ; sed utrum speciem ipsa statim sequatur
et non accedente animo excurrat, an illo adsentiente
[p. 168]
moveatur quaerimus.
[4]
Nobis placet nihil illam per
se audere sed animo adprobante; nam speciem
capere acceptae iniuriae et ultionem eius concupiscere
et utrumque coniungere, nec laedi se debuisse et
vindicari debere, non est eius impetus, qui sine
voluntate nostra concitatur. Ille simplex est, hic compositus et plura continens; intellexit aliquid, indignatus est, damnavit, ulciscitur :
[5]
haec non possunt
fieri, nisi animus eis quibus tangebatur adsensus est.
1 non added by Hermes.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.