Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
37. In convivio quorundam te sales et in dolorem
tuum iacta verba tetigerunt. Vitare volgares con-
[p. 342]
victus memento ; solutior est post vinum licentia,
quia ne sobriis quidem pudor est.
[2]
Iratum vidisti
amicum tuum ostiario causidici alicuius aut divitis,
quod intrantem summoverat, et ipse pro illo iratus
extremo mancipio fuisti. Irasceris ergo catenario
cani ? Et hic, cum multum latravit, obiecto cibo
mansuescit. Recede longius et ride!
[3]
Nunc iste
se aliquem putat, quod custodit litigatorum turba
limen obsessum ; nunc ille, qui intra iacet, felix
fortunatusque est et beati hominis iudicat ac potentis
indicium difficilem ianuam. Nescit durissimum esse
ostium carceris. Praesume animo multa tibi esse
patienda. Numquis se hieme algere miratur ?
Numquis in mari nausiare, in via concuti ? Fortis
est animus ad quae praeparatus venit.
[4]
Minus
honorato loco positus irasci coepisti convivatori,
vocatori, ipsi qui tibi praeferebatur. Demens, quid
interest, quam lecti premas partem ? Honestiorem
te aut turpiorem potest facere pulvinus ?
[5]
Non
aequis quendam oculis vidisti, quia de ingenio tuo
male locutus est. Recipis hanc legem ? Ergo te
Ennius, quo non delectaris, odisset, et Hortensius,
si orationes eius improbares,1 simultates tibi in-
diceret, et Cicero, si derideres carmina eius,
[p. 344]
inimicus esset. Vis tu aequo animo pati candidatus
suffragia !
1 si . . improbares added by Haupt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.