previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

8. Grave putas eripi loquendi arbitrium regibus, quod humillimi habent. " Ista," inquis, " servitus est, non imperium." Quid ? tu non experiris istud nobis esse, tibi servitutem ? Alia condicio est [p. 378] eorum, qui in turba, quam non excedunt, latent, quorum et virtutes, ut appareant, diu luctantur et vitia tenebras habent ; vestra facta dictaque rumor excipit, et ideo nullis magis curandum est, qualem famam habeant, quam qui, qualemcumque meruerint, magnam habituri sunt. [2] Quam multa tibi non licent, quae nobis beneficio tuo licent ! Possum in qualibet parte urbis solus incedere sine timore, quamvis nullus sequatur comes, nullus sit domi, nullus ad latus gladius ; tibi in tua pace armato vivendum est. Aberrare a fortuna tua non potes ; obsidet te et, quocumque descendis, magno apparatu sequitur. [3] Est haec summae magnitudinis servitus non posse fieri minorem; sed cum dis tibi communis ipsa necessitas est. Nam illos quoque caelum alligatos tenet, nec magis illis descendere datum est quam tibi tutum ; fastigio tuo adfixus es. [4] Nostros motus pauci sentiunt, prodire nobis ac recedere et mutare habitum sine sensu publico licet ; tibi non magis quam soli latere contingit. Multa circa te lux est, omnium in istam conversi oculi sunt. Prodire te putas ? Oriris. [5] Loqui non potes, nisi ut vocem tuam, quae ubique sunt gentes, excipiant ; irasci non potes, nisi ut omnia tremant, quia 1 neminem adfligere, nisi ut, quidquid circa fuerit, quatiatur. Ut fulmina paucorum periculo cadunt, omnium metu, sic animadversiones magnarum potestatum terrent [p. 380] latius quam nocent, non sine causa ; non enim, quantum fecerit, sed quantum facturus sit, cogitatur in eo, qui omnia potest. [6] Adice nunc, quod privatos homines ad accipiendas iniurias opportuniores acceptarum patientia facit, regibus certior est ex mansuetudine securitas, quia frequens vindicta paucorum odium opprimit, omnium irritat. [7] Voluntas oportet ante saeviendi quam causa deficiat ; alioqui, quemadmodum praecisae arbores plurimis ramis repullulant et multa satorum genera, ut densiora surgant, reciduntur, ita regia crudelitas auget inimicorum numerum tollendo ; parentes enim liberique eorum, qui interfecti sunt, et propinqui et amici in locum singulorum succedunt.

1 quin Baehrens : quia MSS.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: