This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1. Nisi te, Marcia, scirem tam longe ab infirmitate
muliebris animi quam a ceteris vitiis recessisse et
mores tuos velut aliquod antiquum exemplar aspici,
non auderem obviam ire dolori tuo, cui viri quoque
libenter haerent et incubant, nec spem concepissem
tam iniquo tempore, tam inimico iudice, tam invidioso
crimine posse me efficere, ut fortunam tuam absolveres. Fiduciam mihi dedit exploratum iam robur
animi et magno experimento approbata virtus tua.
[2]
Non est ignotum, qualem te in persona patris tui
gesseris, quem non minus quam liberos dilexisti,
excepto eo quod non optabas superstitem. Nec scio
an et optaveris; permittit enim sibi quaedam contra
bonum morem magna pietas. Mortem A. Cremuti
[p. 4]
Cordi parentis tui quantum poteras inhibuisti;
postquam tibi apparuit inter Seianianos satellites
illam unam patere servitutis fugam, non favisti
consilio eius, sed dedisti manus victa fudistique
lacrimas palam et gemitus devorasti quidem, non
tamen hilari fronte texisti; et haec illo saeculo, quo
magna pietas erat nihil impie facere.
[3]
Ut vero
aliquam occasionem mutatio temporum1 dedit, ingenium patris tui, de quo sumptum erat supplicium,
in usum hominum reduxisti et a vera illum vindicasti
morte ac restituisti in publica monumenta libros,
quos vir ille fortissimus sanguine suo scripserat.
Optime meruisti de Romanis studiis : magna illorum
pars arserat ; optime de posteris, ad quos veniet
incorrupta rerum fides auctori suo magno imputata ;
optime de ipso, cuius viget vigebitque memoria, quam
diu in pretio fuerit Romana cognosci, quam diu quisquam erit, qui reverti velit ad acta maiorum, quam
diu quisquam qui velit scire, quid sit vir Romanus,
quid subactis iam cervicibus omnium et ad Seianianum iugum adactis indomitus, quid sit homo ingenio,
animo, manu liber.
[4]
Magnum me hercules detrimentum res publica ceperat, si illum ob duas res
pulcherrimas in oblivionem coniectum, eloquentiam
et libertatem, non eruisses. Legitur, floret, in manus
hominum, in pectora receptus vetustatem nullam
[p. 6]
timet; at illorum carnificum cito scelera quoque,
quibus solis memoriam meruerunt, tacebuntur.2
[5]
Haec magnitudo animi tui vetuit me ad sexum
tuum respicere, vetuit ad vultum, quem tot annorum
continua tristitia, ut semel obduxit, tenet. Et vide,
quam non subrepam tibi nec furtum facere affectibus
tuis cogitem. Antiqua mala in memoriam reduxi et,
ut scires 3 hanc quoque plagam esse sanandam,
ostendi tibi aeque magni vulneris cicatricem. Alii
itaque molliter agant et blandiantur ; ego confligere
cum tuo maerore constitui et defessos exhaustosque
oculos, si verum vis, magis iam ex consuetudine quam
ex desiderio fluentis continebo, si fieri potuerit,
favente te remediis tuis, si minus, vel invita, teneas
licet et amplexeris dolorem tuum, quem tibi in filii
locum superstitem fecisti. Quis enim erit finis ?
[6]
Omnia in supervacuum temptata sunt. Fatigatae
adlocutiones amicorum, auctoritates magnorum et
adfinium tibi virorum; studia, hereditarium et
paternum bonum, surdas aures irrito et vix ad brevem
occupationem proficiente 4 solacio transeunt; illud
ipsum naturale remedium temporis, quod maximas
quoque aerumnas componit, in te una vim suam
perdidit.
[7]
Tertius iam praeterit annus, cum interim
nihil ex primo illo impetu cecidit ; renovat se et
corroborat cotidie luctus et iam sibi ius mora fecit
[p. 8]
eoque adductus est, ut putet turpe desinere. Quem-
admodum omnia vitia penitus insidunt, nisi, dum
surgunt, oppressa sunt, ita haec quoque tristia et
misera et in se saevientia ipsa novissime acerbitate
pascuntur et fit infelicis animi prava voluptas dolor.
[8]
Cupissem itaque primis temporibus ad istam cura-
tionem accedere. Leniore medicina fuisset oriens
adhuc restringenda vis ; vehementius contra in-
veterata pugnandum est. Nam vulnerum quoque
sanitas facilis est, dum a sanguine recentia sunt;
tunc et uruntur et in altum revocantur et digitos
scrutantium recipiunt, ubi corrupta in malum ulcus
verterunt. Non possum nunc per obsequium nec
molliter adsequi tam durum dolorem ; frangendus est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.