This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
7. Praeterea tria genera sunt vitae, inter quae
quod sit optimum quaeri solet. Unum voluptati
[p. 198]
vacat, alterum contemplatione tertium actioni.
Primum deposita contentione depositoque odio
quod implacabile diversa sequentibus indiximus,
videamus, ut haec omnia ad idem sub alio atque
alio titulo perveniant. Nec ille, qui voluptatem probat, sine contemplatione est, nec ille, qui contemplationi inservit, sine voluptate est, nec ille, cuius
vita actionibus destinata est, sine contemplatione
est.
[2]
" Plurimum," inquis, " discriminis est, utrum
aliqua res propositum sit an propositi alterius accessio." Sit sane grande discrimen, tamen alterum
sine altero non est. Nec ille sine actione contemplatus nec hic sine contemplatione agit, nec
ille tertius, de quo male existimare consensimus,
voluptatem inertem probat, sed eam, quam ratione
efficit firmam sibi ;
[3]
ita et haec ipsa voluptaria secta
in actu est. Quidni in actu sit ? cum ipse dicat
Epicurus aliquando se recessurum a voluptate,
dolorem etiam adpetiturum, si aut voluptati imminebit paenitentia aut dolor minor pro graviore
sumetur ? Quo pertinet haec dicere ?
[4]
Ut appareat
contemplationem placere omnibus ; alii petunt
illam, nobis haec statio, non portus est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.