This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
5. Quoniam liberaliter agere coepi, potest beatus
dici qui nec cupit nec timet beneficio rationis, quoniam
et saxa timore et tristitia carent nec minus pecudes ;
non ideo tamen quisquam felicia dixerit, quibus non
est felicitatis intellectus.
[2]
Eodem loco pone homines,
quos in numerum pecorum et inanimalium1 redegit
[p. 112]
hebes natura et ignoratio sui. Nihil interest inter
hos et illa, quoniam illis nulla ratio est, his prava et
malo suo atque in perversum sollers ; beatus enim
dici nemo potest extra veritatem proiectus.
[3]
Beata
ergo vita est in recto certoque iudicio stabilita et
immutabilis. Tunc enim pura mens est et soluta
omnibus malis, quae non tantum lacerationes sed
etiam vellicationes effugerit, statura semper ubi constitit ac sedem suam etiam irata et infestante fortuna
vindicatura.
[4]
Nam quod ad voluptatem pertinet,
licet circumfundatur undique et per omnis vias influat
animumque blandimentis suis leniat aliaque ex aliis
admoveat, quibus totos partesque nostri sollicitet,
quis mortalium, cui ullum superest hominis vestigium,
per diem noctemque titillari velit et deserto animo
corpori operam dare ?
1 inanimalium Hermes after Reitzenstein: animalium A.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.