Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
4. Ergo nemo vinci potest beneficiis, si scit debere,
si vult referre : si, quem rebus non potest, animo
aequat. Hic quam diu in hoc permanet, quam diu
tenet voluntatem gratum animum signis approbandi,
quid interest, ab utra parte munuscula plura numerentur ? Tu multa dare potes, et ego tantum accipere possum ; tecum stat fortuna, mecum bona voluntas ;
[p. 298]
tamen tam par tibi sum, quam multis armatissimis
nudi aut leviter armati.
[2]
Nemo itaque beneficiis
vincitur, quia tam gratus est quisque, quam voluit.
Nam si turpe est beneficiis vinci, non oportet a praepotentibus viris accipere beneficium, quibus gratiam referre non possis, a principibus dico, a regibus, quos
eo loco fortuna posuit, ex quo largiri multa possent
pauca admodum et imparia datis recepturi.
[3]
Reges
et principes dixi, quibus tamen potest opera navari
et quorum illa excellens potentia per minorum consensum ministeriumque constat. At sunt quidam
extra omnem subducti cupiditatem, qui vix ullis
humanis desideriis continguntur ; quibus nihil potest
praestare ipsa fortuna. Necesse est a Socrate beneficiis vincar, necesse est a Diogene, qui per medias Macedonum gazas nudus incessit calcatis regis
opibus.
[4]
O ! ne ille tunc merito et sibi et ceteris,
quibus ad dispiciendam veritatem non erat obfusa
caligo, supra eum eminere visus est, infra quem
omnia iacebant. Multo potentior, multo locupletior
fuit omnia tunc possidente Alexandro ; plus enim
erat, quod hic nollet accipere, quam quod ille posset
dare.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.