Dede neci, melior vacua sine regnet in aula.'"Sed Clotho “ego mehercules” inquit “pusillum temporis adicere illi volebam, dum hos pauculos, qui supersunt, civitate donaret (constituerat enim omnes Graecos, Gallos, Hispanos, Britannos togatos videre) sed quoniam placet aliquos peregrinos in semen relinqui et tu ita iubes fieri, fiat.” Aperit tum capsulam et tres fusos profert: unus erat Augurini, alter Babae, tertius Claudii. “Hos” inquit “tres uno anno exiguis intervallis temporum divisos mori iubebo, nec illum incomitatum dimittam. Non oportet enim eum, qui modo se tot milia hominum sequentia videbat, tot praecedentia, tot circumfusa, subito solum destitui. Contentus erit his interim convictoribus.”
Haec ait et turpi convolvens stamina fusohaec Apollo. At Lachesis, quae et ipsa homini formosissimo faveret, fecit illud plena manu, et Neroni multos annos de suo donat. Claudium autem iubent omnes
abrupit stolidae regalia tempora vitae.
[p. 376] At Lachesis redimita comas, ornata capillos,
Pieria crinem lauro frontemque coronans,
candida de niveo subtemina vellere sumit
felici moderanda manu, quae ducta colorem
assumpsere novum. Mirantur pensa sorores:
mutatur vilis pretioso lana metallo,
aurea formoso descendunt saecula filo.
Nec modus est illis, felicia vellera ducunt
et gaudent implere manus, sunt dulcia pensa.
Sponte sua festinat opus nulloque labore
mollia contorto descendunt stamina fuso.
Vincunt Tithoni, vincunt et Nestoris annos.
Phoebus adest cantuque iuvat gaudetque futuris,
et laetus nune plectra movet, nune pensa ministrat.
Detinet intentas cantu fallitque laborem.
Dumque nimis citharam fraternaque carmina laudant,
plus solito nevere manus, humanaque fata
laudatum transcendit opus. “Ne demite, Parcae”
Phoebus ait "vincat mortalis tempora vitae
[p. 378] ille, mihi similis vultu similisque decore
nec cantu nec voce minor. Felicia lassis
saecula praestabit legumque silentia rumpet.
Qualis discutiens fugientia Lucifer astra
aut qualis surgit redeuntibus Hesperus astris,
qualis cum primum tenebris Aurora solutis
induxit rubicunda diem, Sol aspicit orbem
lucidus, et primos a carcere concitat axes:
talis Caesar adest, talem iam Roma Neronem
aspiciet. Flagrat nitidus fulgore remisso
vultus, et adfuso cervix formosa capillo."
χαίροντας, εὐφημοῦντας ἐκπέμπειν δόμων. 2Et ille quidem animam ebulliit, et ex eo desiit vivere videri. Exspiravit autem dum comoedos audit, ut scias me non sine causa illos timere. Ultima vox eius haec inter homines audita est, cum maiorem sonitum[p. 380] emisisset illa parte, qua facilius loquebatur: “vae me, puto, concacavi me.” Quod an fecerit, nescio: omnia certe concacavit.