previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


XIX

[19arg] Non purgari neque levari peccatum, cum praetenditur peccatorum quae alii quoque peccaverunt similitudo; atque inibi verba ex oratione super ea re Demosthenis.


INCESSEBAT quempiam Taurus philosophus severa atque vehementi obiurgatione adulescentem a rhetoribus et a facundiae studio ad disciplinas philosophiae transgressum, quod factum quiddam esse ab eo diceret inhoneste et improbe. At ille non ibat infitias fecisse, sed id solitum esse fieri defendebat turpitudinemque delicti exemplorum usu et consuetudinis venia deprecabatur. [2] Atque ibi Taurus isto ipso defensionis genere inritatior: “Homo,” inquit, “stulte et nihili, si te a malis exemplis auctoritates et rationes philosophiae non abducunt, ne illius quidem Demosthenis vestri sententia tibi in mentem venit, quae, quia lepidis et venustis vocum modis vincta est, quasi quaedam cantilena rhetorica facilius adhaerere memoriae tuae potuit? [3] Nam si meinquitnon fallit quod quidem in primori pueritia legerim, verba haec sunt Demosthenis adversus eum, qui, ut tu nunc facis, peccatum suum peccatis alienis exemptum purgatumque ibat: σὺ δὴ μὴ λέγε, ὡς γέγονε τοῦτο πολλάκις, ἀλλ᾽ ὡς οὕτω προσήκει γίγνεσθαι: οὐ γάρ, εἴ τι πώποτε μὴ κατὰ τοὺς νόμους ἐπράχθη, σὺ δὲ [p. 266] τοῦτο ἐμιμήσω, διὰ τοῦτο ἀποφύγοις ἂν δικαίως, ἀλλά πολλῷ μᾶλλον ἁλίσκοιο: ὥσπερ γάρ, εἴ τις ἑάλω, σὺ τοῦτα 1 οὐκ ἂν ἔγραψας, οὕτως, ἐὰν σὺ νῦν δίκην δῷς, ἄλλος οὐ γράψει.” [4] Sic Taurus, omni suasionum admonitionumque genere utens, sectatores suos ad rationes bonae inculpataeque indolis ducebat.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: