previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


XXI

[21arg] Quibus temporibus post Romam conditam Graeci Romanique inlustres viri floruerint ante secundum bellum Carthaginiensium.


UT conspectum quendam aetatum antiquissimarum, item virorum inlustrium qui in his aetatibus nati fuissent haberemus, ne in sermonibus forte inconspectum aliquid super aetate atque vita clarorum hominum temere diceremus, sicuti sophista ille ἀπαίδευτος, qui publice nuper disserens Carneaden philosophum a rege Alexandro, Philippi filio, pecunia donatum et Panaetium Stoicum cum superiore Africano vixisse dixit; lit ab istiusmodi, inquam, temporum aetatumque erroribus caveremus, et excerpebiamus ex libris qui chronici appellantur quibus temporibus floruissent Graeci simul atque Romani viri, qui vel ingenio vel imperio nobiles insignesque post conditam Romam fuissent ante secundum bellum Carthaginiensium, easque nunc excerptiones nostras variis diversisque in locis factas cursim digessimus. Neque enim id nobis negotium fuit, ut acri atque subtili cura excellentium in utraque gente hominum συγχρονισμούς componeremus, sed ut Noctes istae [p. 274] quadamtenus his quoque historiae flosculis leviter iniectis aspergerentur. [2] Satis autem visum est in hoc conmentario de temporibus paucorum hominum dicere, ex quorum aetatibus de pluribus quoque, quos non nominaremus, haut difficilis coniectura fieri posset.

[3] Incipiemus igitur a Solone claro, quoniam de Homero et Hesiodo inter omnes fere scriptores constitit aetatem eos egisse vel isdem fere temporibus vel Homerum aliquanto antiquiorem, utrumque tamen ante Romam conditam vixisse, Silviis Albae regnantibus, annis post bellum Troianum, ut Cassius in prino Annalium de Homero atque Hesiodo scriptum reliquit, plus centum atque sexaginta, ante Romam autem conditam, ut Cornelius Nepos in primo Chronico de Homero dicit, annis circiter centum et sexaginta.

[4] Solonem ergo accepimus, unum ex illo nobili numero sapientium, leges scripsisse Atheniensium, Tarquinio Prisco Romae regnante, anno regni eius tricesimo tertio. 1 [5] Servio autem Tullio regnante, Pisistratus Athenis tyrannus fuit, Solone ante in exilium voluntarium profecto, quoniam id ei praedicenti non creditum est. [6] Postea Pythagoras Samius in Italiam venit, Tarquini filio regnum optinente, cui cognomentum Superbus fuit, [7] isdemque temporibus [p. 276] occisus est Athenis ab Harmodio et Aristogitone Hipparchus, Pisistrati filius, Hippiae tyranni frater Archilochum autem Nepos Cornelius tradit, [8] Tullo Hostilio Romae regnante, iam tunc fuisse poematis clarum et nobilem.

[9] Ducentesimo deinde et sexagesimo anno post Romam conditam, aut non longe amplius, victos esse ab Atheniensibus Persas memoriae traditum est pugnam illam inclutam Marathoniam, Miltiade duce, qui post eam victoriam damnatus a populo Atheniensi in vinculis publicis mortem obiit. [10] Tum Aeschylus Athenis tragoediarum poeta celebris fuit. Romae autem istis ferme temporibus tribunos et aediles tum primum per seditionem sibi plebes creavit ac non diu post Cn. Marcius Coriolanus exagitatus vexatusque a tribunis plebi ad Vulscos, [11] qui tum hostes erant, a rep. descivit bellumque populo Romano fecit. [12] Post deinde paucis annis Xerxes rex ab Atheniensibus et pleraque Graecia, Themistocle duce, navali proelio quod ad Salamina factum est victus fugatusque est. [13] Inde anno fere quarto, Menenio Agrippa, M. Horatio Pulvillo consulibus, bello Veienti apud fluvium Cremeram Fabii sex et trecenti patricii cum familiis suis universi ab hostibus circumuenti perierunt.

[p. 278] [14] Iuxta ea tempora Empedocles Agrigentinus in philosophiae naturalis studio floruit. [15] Romae autem per eas tempestates decemviros legibus scribundis creatos constitit tabulasque ab his primo decem conscriptas, mox alias duas additas.

[16] Bellum deinde in terra Graecia maximum Peloponnensiacum, quod Thucydides memoriae mandavit, coeptum est circa annum fere post conditam Romam trecentesimum vicesimum tertium. [17] Qua tempestate Olus Postumius Tubertus dictator Romae fuit, qui filium suum, quod contra suum dictum in hostem pugnaverat, securi necavit. Hostes tunc populi Romani fuerunt Fidenates atque Aequi. [18] In hoc tempore nobiles celebresque erant Sophocles ac deinde Euripides tragici poetae et Hippocrates medicus et philosophus Democritus, quibus Socrates Atheniensis natu quidem posterior fuit, sed quibusdam temporibus isdem vixerunt. [19] Iam deinde, tribunis militaribus consulari imperio rempublicam Romae regentibus, ad annum fere conditae urbis trecentesimum quadragesimum septimum, triginta illi tyranni praepositi sunt a Lacedaemoniis Atheniensibus et in Sicilia Dionysius superior tyrannidem tenuit, paucisque annis post Socrates Athenis capitis damnatus est et in carcere veneno necatus. [20] Set 2 ea fere tempestate Romae M. Furius Camillus [p. 280] dictator fuit et Veios cepit; [21] ac post non longo tempore bellum Senonicum fuit, [22] cum Galli Romam praeter Capitolium ceperunt.

[23] Neque multo postea Eudoxus astrologus in terra Graecia nobilitatus est Lacedaemoniique ab Atheniensibus apud Corinthun superati duce Phormione, [24] et M. Manlius Romae, qui Gallos in obsidione Capitolii obrepentes per ardua depulerat, convictus est consilium de regno occupando inisse, damnatusque capitis e saxo Tarpeio, ut M. Varro ait, praeceps datus, ut Cornelius autem Nepos scriptum reliquit, verberando necatus est; [25] eoque ipso anno, qui erat post reciperatam urbem septimus, Aristotelem philosophum natum esse memoriae mandatum est.

[26] Aliquot deinde annis post bellum Senonicum Thebani Lacedaemonios duce Epaminonda apud Leuctra superaverunt [27] ac brevi post tempore in urbe Roma lege Licinii Stolonis consules creari etiam ex plebe coepti, cum antea ius non esset nisi ex patriciis gentibus fieri consulem.

[28] Circa annum deinde urbis conditae quadringentesimum Philippus, Amyntae filius, Alexandri pater, regnum Macedoniae adeptus est inque eo tempore Alexander natus est [29] paucisque inde annis post Plato philosophus ad Dionysium Siciliae tyrannum posteriorem profectus est; [30] post deinde aliquanto tempore Philippus apud Chaeroneam proelio magno [p. 282] Athenienses vicit. [31] Tum Demosthenes orator ex eo proelio salutem fuga quaesivit, cumque id ei quod fugerat probrose obiceretur, versu illo notissimo elusit:

᾿ανήρ,inquit, “ φεύγων καὶ πάλιν μαχήσεται.
Postea Philippus ex insidiis occiditur; [32] at Alexander regnum adeptus ad subigendos Persas in Asiam atque in Orientem transgressus est. [33] Alter autem Alexander, cui cognomentum Molosso fuit, in Italiam venit, bellum populo Romano facturusiam enim fama virtutis felicitatisque Romanae apud exteras gentes enitescere inceptabat—, sed priusquam bellum faceret, vita decessit. Eum Molossum, cum in Italiam transiret, dixisse accepimus se quidem ad Romanos ire quasi in andronitin, Macedonem ad Persas quasi in gynaeconitin. [34] Postea Macedo Alexander, pleraque parte orientali subacta, cum annos undecim regnavisset, obiit mortis diem. [35] Neque haut longe post Aristoteles philosophus et post aliquanto Demosthenes vita functi sunt isdemque [36] ferme tempestatibus populus Romanus gravi ac diutino Samnitium bello conflictatus est consulesque Tiberius Veturius et Spurius Postumius, in locis iniquis apud Caudium a Samnitibus circumvallati ac subiugi missi, turpi foedere facto discesserunt, ob eamque causam, populi iussu Samnitibus per fetiales dediti, recepti non sunt.

[37] Post annum deinde urbis conditae quadringentesimum fere et septuagesimum bellum cum rege Pyrro [p. 284] sumptum est. [38] Ea tempestate Epicurus Atheniensis et Zeno Citiensis philosophi celebres erant, [39] eodemque tempore C. Fabricius Luscinus et Q. Aemilius Papus censores Romae fuerunt et P. Cornelium Rufinum, qui bis consul et dictator fuerat, senatu moverunt; causamque isti notae subscripserunt, quod eum comperissent argenti facti cenae gratia decem pondo libras habere.

[40] Anno deinde post Romam conditam quadringentesimo ferme et nonagesimo, consulibus Appio Claudio, cui cognomentum Caudex fuit, Appii illius Caeci fratre, et Marco Fulvio Flacco, bellum adversum Poenos primum coeptum est, [41] neque diu post Callimachus, poeta Cyrenensis, Alexandriae apud Ptolemaeum regem celebratus est.

[42] Annis deinde postea paulo pluribus quam viginti, pace cum Poenis facta, consulibus C. 3 Claudio Centhone, Appii Caeci filio, et M. Sempronio Tuditano, primus omnium L. Livius poeta tabulas docere Romae coepit post Sophoclis et Euripidis mortem annis plus fere centum et sexaginta, post Menandri annis circiter quinquaginta duobus. [43] Claudium et Tuditanum consules secuntur Q. Valerius et C. Mamilius, quibus natum esse Q. Ennium poetam M. Varro in primo De Poetis libro scripsit eumque, cum septimum et sexagesimum annum haberet, duodecimum 4 Annalem scripsisse, idque ipsum Ennium in eodem libro dicere.

[44] Anno deinde post Romam conditam [p. 286] quingentesimo undevicesimo 5 Sp. Carvilius Ruga primus Romae de amicorum sententia divortium cum uxore fecit, quod sterila esset iurassetque apud censores, uxorem se liberum quaerundorum 6 causa habere, [45] eodemque anno Cn. Naevius poeta fabulas apud populum dedit, quem M. Varro in libro De Poetis primo stipendia fecisse ait bello Poenico primo, idque ipsum Naevium dicere in eo carmine quod de eodem bello scripsit. Porcius autem Licinus serius 7 poeticam Romae coepisse dicit 8 in his versibus:

Poénico belló secundo Músa pinnató gradu
Íintulit se béllicosam in Rómuli gentém feram.
[46] Ac deinde annis fere post quindecim bellum adversum [47] Poenos sumptum est atque non nimium longe 9 M. Cato orator in civitate et Plautus poeta in scaena floruerunt; [48] isdemque temporibus Diogenes Stoicus et Carneades Academicus et Critolaus Peripateticus ab Atheniensibus ad senatum populi Romani negotii publici gratia legati sunt. [49] Neque magno intervallo postea Q. Ennius et iuxta Caecilius [p. 288] et Terentius et subinde et Pacuvius et Pacuvio iam sene Accius clariorque tunc in poematis eorum obtrectandis Lucilius fuit.

[50] Sed progressi longius sumus, cum finem proposuerimus adnotatiunculis istis bellum Poenorum secundum.

1 Lewze (Rh. Mus., 1911) on chronological grounds would read xxiii. with T.

2 set, Q; the other MSS. omit; et, Hertz.

3 C. added by Hosius.

4 duodevicesinum, Mcrela; xxii (first x erased), X; xvii, L. Miller.

5 vicesimo tertio, iv. 3. 2.

6 quaerundum, iv. 3. 2.

7 Porcium (Portium, δ; Portum, X) autem Licinium servius, ω, corrected by Torrentius and Carrio.

8 dixit, Hertz; Porcium ... dicere, Ritschl, Schanz, Rhein. Mus. liv. 19.

9 longe post (cf. § 35), sugg. by Hosius.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
hide References (26 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: