previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


IX

[9arg] Quid significet apud M. Catonem verbuminsecendaquodqueinsecendapotius legendum sit quam, quod plerique existimat, “insequenda.”


IN libro vetere, in quo erat oratio M. Catonis De Ptolemaeo contra Thermum, sic scriptum fuit: “Sed si omnia dolo fecit, omnia avaritiae atque pecuniae causa fecit, eiusmodi scelera nefaria, quae neque fando neque legendo audivimus, supplicium pro factis dare oportet.” ...

[2] “Insecenda1 quid esset quaeri coeptum. tum ex his qui aderant alter litterator fuit, alter litteras sciens, id est alter docens, doctus alter. Hi duo inter sese dissentiebant. [3] Et grammaticus quidem contendebat, “insequendascribendum esse; 2insequenda' enim scribi,” inquit, “debet, 3 non 'insecenda,' quoniam 'insequens' significat traditumque esse 'inseque' quasi 'perge dicere' et 'insequere' itaque ab Ennio scriptum in his versibus:

Inseque, Musa, manu Romanorum induperator
Quod quisque in bello gessit cum rege Philippo.

[4] Alter autem ille eruditior, nihil mendum, sed recte atque integre scriptum esse perseverabat et Velio Longo, non homini indocto, fidem esse [p. 328] habendam, qui in commentario quod fecisset De Usu Antiquae Lectionis scripserit noninsequeapud Ennium legendum, sedinsece”; ideoque a veteribus, quasnarrationesdicimus, “insectionesesse appellatas; Varronem quoque versum hunc Plauti de Menaechmis:

Nihilo 4 minus esse videtur sectius quam sómnia,
sic enarrasse: “nihilo magis narranda esse quam si ea essent somnia.” Haec illi inter se certabant.

[5] Ego arbitror et a M. Catoneinsecendaet a Q. Ennioinsecescriptum sine u littera. Offendi enim in bibliotheca Patrensi librum verae vetustatis Livii Andronici, qui inscriptus est ᾿οδύσσεια in quo erat versus primus cum hoc verbo sine u littera:

Virum mihi, Camena, insece versutum,
cactus ex illo Homeri versu:
᾿ανδρα μοι ἔννεπε, μοῦσα, πολύτεοπον.
Illic igitur aetatis et fidei magnae libro credo. [6] Nam, quod in versu Plautino est: “sectius quam somnia,” nihil in alteras partes argumenti habet. [7] Etiamsi veteres autem noninseque,” sedinsecedixerunt, credo, quia erat lenius leviusque, tamen eiusdem sententiae verbum videtur. [8] Nam etsequoetsequoret itemsectaetsectioconsuetudine loquendi differunt; sed qui penitus inspexerit, origo et ratio utriusque una est.

[p. 330] [9] Doctores quoque et interpretes vocum Graecarum:

῎ανδρα μοιἔννεπε,” μοῦσα
et:
῎εσπετενῦν μοι, μοῦσαι,
dictum putant, quod Latineinsequedicitur; namque in altero ν geminum, in altero ς esse tralatum dicunt. [10] Sed etiam ipsum illudἔπη,quod significant verba aut versus, non aliunde esse dictum tradunt quamἀπὸ τοῦ ἕπεσθαι καὶ τοῦ εἰπεῖν.” [11] Eadem ergo ratione antiqui nostri narrationes sermonesqueinsectionesappellitaverunt.

1 insecenda must have occurred in the lacuna.

2 insequenda ... esse added by Hertz.

3 debet added by Carrio.

4 haec nihilo, Plaut. minus esse mihi videntur setius, edd. Plaut.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: