previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


XXII

[22arg] An qui causas defendit recte Latineque dicatsuperesse se1 is 2 quos 3 defendit; etsuperesseproprie quid sit.


INROBORAVIT inveteravitque falsa atque aliena verbi significatio, quod diciturhic illi superest,” cum dicendum est advocatum esse quem cuipiam causamque eius defendere. [2] Atque id dicitur non in compitis tantum neque in plebe vulgaria, sed in foro, in comitio, apud tribunalia. [3] Qui integre autem [p. 98] locuti sunt magnam partemsuperesseita dixerunt, ut eo verbo significarent superfluere et supervacare atque esse supra necessarium modum. [4] Itaque M. Varro, in satura quae inscripta est Nescis Quid Vesper Vehat,superfuissedicit immodice et intempestive fuisse. [5] Verba ex eo libro haec sunt: “In convivio legi nec omnia debent et ea potissimum, quae simul sint βιωφελῆ et delectent, potius ut id quoque videatur non defuisse quam superfuisse.” 4

[6] Memini ego praetoris, docti hominis, tribunali me forte assistere atque ibi advocatum non incelebrem sic postulare, ut extra causam diceret remque quae agebatur non attingeret. Tunc praetorem ei cuia res erat dixisse advocatum eum non habere, et cum is qui verba faciebat reclamassetego illi V. C. supersum,” respondisse praetorem festivitertu plane superes, non ades.”

[7] M. autem Cicero, in libro qui inscriptus est De iure Civili in Artem Redigendo, verba haec posuit: “Nec vero scientia iuris maioribus suis Q. Aelius Tubero defuit, doctrina etiam superfuit.” In quo locosuperfuitsignificare videtursupra fuit et praestitit superavitque maiores suos doctrina sua, superfluenti tamen et nimis abundanti,” disciplinas enim Tubero stoicas et dialecticas percalluerat [8] . In [p. 100] libro quoque De Republica secundo id ipsum verbum Cicero ponit non temere transeundum. Verba ex eo libro haec sunt: “Non gravarer, Laeli, nisi et hos velle putarem et ipse cuperem te quoque aliquam partem huius nostri sermonis attingere, praesertim cum heri ipse dixeris te nobis etiam superfuturum. Verum id quidem fieri non potest; ne desis omnes te rogamus.”

[9] Exquisite igitur et comperte Iulius Paulus dicebat, homo in nostra memoria doctissimus, “superessenon simplici ratione dici tam Latine quam Graece; Graecos enim περισσὸν in utramque partem ponere, vel quod supervacaneum esset ac non necessarium, [10] vel quod abundans nimis et afluens et exuberans 5 ; sic nostros quoque veteressuperessealias dixisse pro superfluenti et vacivo neque admodum necessario, ita ut supra posuimus Varronem dicere, alias ita ut Cicero dixit, pro eo quod copia quidem et facultate ceteris anteiret, super modum tamen et largius prolixiusque flueret quam esset satis. [11] Qui dicit ergosuperesse seei quem defendit, nihil istorum vult dicere sed nescio quid 12 aliud indictum inscitumque dicit ac ne Vergilii quidem poterit auctoritate uti, qui in Georgicis ita scripsit·

Primus ego in patriam mecum, modo vita supersit ...
[p. 102] Hoc enim in loco Vergilius ἀκυρότερον eo verbo usus videtur, quodsupersitdixit prolonginquius diutiusque adsit,” [13] illudque contra eiusdem Vergili aliquanto est probabilius:
Florentisque secant herbas fluviosque ministrant
Farraque, ne blando nequeat superesse labori;
significat enim supra laborem esse neque opprimi a labore.

[4] An autemsuperessedixerint veteres prorestare et perficiendae rei deesse,” quaerebamus. Nam Sallustius in significatione ista nonsuperesse,” [15] sedsuperaredicit. Verba eius in Iugurtha haec sunt: “Is 6 plerumque seorsum a rege exercitum ductare et omnis res exequi solitus erat, quae Iugurthae fesso aut maioribus astricto superaverant.” [16] Sed invenimus in tertio Enni Annalium in hoc versu:

Inde sibi memorat unum super esse laborem,
id est relicum esse et restare, quod, quia id est, divise pronuntiandum est, ut non una pars orationis esse videatur, sed duae. [17] Cicero autem in secunda Antonianarum, 7 quod est relicum, nonsuperesse,” sedrestaredicit.

[18] Praeter haecsuperesseinvenimus dictum prosuperstitem esse.” [19] Ita enim scriptum est in libro epistularum M. Ciceronis ad L. Plancum, et in [p. 104] epistula M. Asini Pollionis ad Ciceronem, verbis his: “Nam neque deesse reipublicae volo neque superesse,” per quod significant, si respublica emoriatur et pereat, nolle se vivere. [20] In Plauti autem Asinaria manifestius id ipsum scriptum est in his versibus, qui sunt eius comoediae primi:

Sicút tuum vis únicum gnatúm tuae
Superésse vitae sóspitem et supérstitem.
[21] Cavenda igitur est non inproprietas sola verbi, sed etiam pravitas ominis, 8 si quis senior advocatus adulescentisuperesse sedicat.

1 se added by Carrio.

2 is = eis, iis.

3 id quod, ω.; corr. by Hertz.

4 quod superfuisse,β. omitted by ω. non videatur magis defuisse quam superfuisse, codd. Carrionis; Vogel put potius after defuisse.

5 exuperans, ω.; corr. by Hertz.

6 is,; his, ω. qui, Sall.

7 Antoniarum, ω..

8 omnis, ω..

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
hide References (4 total)
  • Cross-references to this page (3):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: