previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


XVI

[16arg] Quod Caesellius Vindex a Sulpicio Apollinari reprehensus est in sensus Vergiliani enarratione.


Vergilii versus sunt e libro sexto:
Ille, vides, pura iuvenis qui nititur hasta,
Proxima sorte tenet lucis loca. Primus ad auras
Aetherias Italo commixtus sanguine surget,
Silvius, Albanum nomen, tua postuma proles,
[p. 164] Quem tibi longaevo serum Lavinia coniunx
Educet silvis regem regumque parentem,
Unde genus Longa nostrum dominabitur Alba,

[2] Videbantur haec nequaquam convenire:

tua postuma proles,
et:
Quem tibi longaevo serum Lavinia coniunx
Educet silvis.

[3] Nam si hic Silvius, ita ut in omnium ferme annalium monumentis scriptum est, post mortem Aeneae 1 natus est ob eamque causam praenomen ei Postumo fuit, qua ratione subiectum est:

Quem tibi longaevo serum Lavinia coniunx
Educet silvis?
[4] Haec enim verba significare videri possunt, Aenea vivo ac iam sene, natum ei Silvium et educatum. [5] Itaque hane sententiam esse verborum istorum Caesellius opinatus in Commentario Lectionum Antiquarum:Postuma,” inquit, “proles non eum significat qui patre mortuo, sed qui postremo loco natus est, sicuti Silvius, qui Aenea iam sene tardo seroque partu est editus.” [6] Sed huius historiae auctorem idoneum nullum nominat; [7] Silvium autem post Aeneae mortem, sicuti diximus, natum esse multi tradiderunt.

[8] Idcirco Apollinaris Sulpicius, inter cetera in quis Caesellium reprehendit, hoc quoque eius quasi [p. 166] erratum animadvertit errorisque istius hanc esse causam dixit, quod scriptum ita sit 'quem tibi longaevo.' 'Longaevo' " 2 inquit, “non seni significat, hoc enim 3 est contra historiae fidem, sed in longum iam aevum et perpetuum recepto immortalique facto. [9] Anchises enim, qui haec ad filium dicit, sciebat eum, cum hominum vita discessisset, immortalem atque indigetem futurum et longo perpetuoque aevo potiturum.” [10] Hoc sane Apollinaris argute. Sed aliud tamen estlongum aevum,” aliudperpetuum,” neque diilongaeviappellantur, sedinmortales.”

1 Aeneae, added by Hertz.

2 longaevo, added by Carrio.

3 significato (-tio, P) enim, ω.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
hide References (2 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: