previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


XVIII

[18arg] Quid sintpedari senatoreset quam ob causam ita appellati; quamque habeant originem verba haec ex edicto tralaticio consulum: “senatores quibusque in senatu sententiam dicere licet.”


NON pauci sunt qui opinanturpedarios senatoresappellatos, qui sententiam in senatu non verbis dicerent, sed in alienam sententiam pedibus irent. Quid igitur? [2] cum senatusconsultum per discessionem fiebat, nonne universi senatores sententiam pedibus ferebant? [3] Atque haec etiam vocabuli istius ratio dicitur, quam Gavius 1 Bassus in Commentariis suis scriptam reliquit. [4] Senatores enim dicit in veterum aetate, qui curulem magistratum gessissent, curru solitos honoris gratia in curiam vehi, in quo curru sella esset super quam considerent, quae ob eam causamcurulisappellaretur; sed eos senatores, qui magistratum curulem nondum ceperant, pedibus itavisse in curiam: propterea senatores nondum maioribus honoribus usos 2pedariosnominatos. [5] M. autem Varro in Satira Menippea, quae ῾ιπποκύων inscripta est, equites quosdam dicitpedariosappellatos, videturque eos significare qui, nondum a censoribus in senatum lecti, senatores quidem non erant, sed quia honoribus populi usi erant, in senatum veniebant et sententiae ius habebant. [6] Nam et curulibus magistratibus functi, si 3 nondum a [p. 302] censoribus in senatum lecti erant, senatores non erant et, quia in postremis scripti erant, non rogabantur sententias sed, quas principes dixerant, in eas discedebant. [7] Hoc significabat edictum quo nunc quoque consules, cum 4 senatores in curiam vocant, servandae consuetudinis causa tralaticio utuntur. Verba edicti haec sunt: [8] “Senatores quibusque in senatu sententiam dicere licet.”

[9] Versum quoque Laberii. in quo id vocabulum positum est, notari iussimus, quem legimus in mimo qui Stricturae inscriptus est:

Caput sine lingua pedari sententia est.
[10] Hoc vocabulum a plerisque barbare dici animadvertimus; nam propedariis” “pedaneosappellant.

1 G., ω.

2 suggested by Hertz; functos, ς.

3 functi si, Scioppius; functis, ω; functi qui, ς.

4 consules qu(a)e cum, ω; c. usque cum, Mommsen.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
hide References (4 total)
  • Cross-references to this page (3):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), JUDEX PEDA´NEUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SELLA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SENATUS
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: