previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


XIV

[14arg] Quod Apion, doctus homo, qui Plistonices appellatus est, vidisse se Romae scripsit recognitionem inter sese mutuam ex vetere notitia hominis et leonis.


APION, qui Plistonices appellatus est, litteris homo multis praeditus rerumque Graecarum plurima atque varia scientia fuit. [2] Eius libri non incelebres feruntur, quibus omnium ferme quae mirifica in Aegypto visuntur audiunturque historia comprehenditur. [3] Sed in his quae vel audisse vel legisse sese dicit, fortassean vitio studioque ostentationis sit loquaciorest enim sane quam in praedicandis doctrinis sui 1 venditatorhoc autem, [4] quod in libro Aegyptiacorum quinto scripsit, neque audisse neque legisse, sed ipsum sese in urbe Roma vidisse oculis suis confirmat.

[p. 422] [5] “In Circo Maximo,” inquit, “venationis amplissimae pugna populo dabatur. [6] Eius rei, Romae cum forte essem, spectator,” inquit, “fui. [7] Multae ibi saevientes ferae, magnitudines bestiarum excellentes omniumque invisitata aut forma erat aut ferocia. Sed praeter alia omnia leonum,” inquit, “ [8] immanitas admirationi fuit praeterque omnis ceteros unus. [9] Is unus leo corporis impetu et vastitudine terrificoque fremitu et sonoro, toris comisque cervicum fluctuantibus, animos oculosque omnium in sese converterat. [10] Introductus erat inter compluris ceteros ad pugnam bestiarum datos 2 servus viri consularis; ei servo Androclus nomen fuit. [11] Hunc ille leo ubi vidit procul, repente,” inquit, “quasi admirans stetit ac deinde sensim atque placide, tamquam noscitabundus, ad hominem accedit. [12] tum caudam more atque ritu adulantium canum clementer et blande movet hominisque se corpori adiungit cruraque eius et manus, prope iam exanimati metu, lingua leniter demulcet. [13] Homo Androclus inter illa tam atrocis ferae blandimenta amissum animum recuperat, paulatim oculos ad contuendum leonem refert. [14] Tum quasi mutua recognitione facta laetos,” inquit, “et gratulabundos videres hominem et leonem.”

[15] Ea re prorsus tam admirabili maximos populi clamores excitatos dicit, accersitumque a C. 3 Caesare Androclum quaesitamque causam cur illi 4 atrocissimus leo uni parsisset. [16] Ibi Androclus rem [p. 424] mirificam narrat atque admirandam. [17] “Cum provinciam,” inquit, “Africam proconsulari imperio meus dominus obtineret, ego ibi iniquis eius et cotidianis verberibus ad fugam sum coactus et, ut mihi a domino, terrae illius praeside, tutiores latebrae forent, in camporum et arenarum solitudines concessi ac, si defuisset cibus, consilium fuit mortem aliquo pacto quaerere. [18] Tum sole medio,” inquit, “rabido et flagranti specum quandam nanctus remotam latebrosamque, in eam me penetro et recondo. [19] Neque multo post ad eandem specum venit hic leo, debili uno et cruento pede, gemitus edens et murmura, dolorem cruciatumque vulneris commiserantia.” [20] Atque illic primo quidem conspectu advenientis leonis territum sibi et pavefactum animum dixit. [21] “Sed postquam introgressus,” inquit, “leo, uti re ipsa apparuit, in habitaculum illud suum, videt me procul delitescentem, mitis et mansues accessit et sublatum pedem ostendere mihi et porgere quasi opis petendae gratia visus est. [22] Ibi,” inquit, “ego stirpem ingentem, vestigio pedis eius haerentem, revelli conceptamque saniem volnere intimo expressi accuratiusque sine magna iam formidine siccavi penitus atque detersi cruorem. [23] Illa tunc mea opera et medella levatus, pede in manibus meis posito, recubuit et quievit atque ex eo [24] die triennium totum ego et leo in eadem specu eodemque et victu viximus. [25] Nam, quas venabatur feras, membra opimiora ad specum mihi subgerebat, quae ego, ignis copiam non habens, meridiano sole torrens edebam. [26] Sed ubi me,” inquit, “vitae illius [p. 426] ferinae iam pertaesum est, leone in venatum profecto, reliqui specum et viam ferme tridui permensus a militibus visus adprehensusque sum et ad dominum ex Africa Romam deductus. [27] Is me statim rei capitalis damnandum dandumque ad bestias curavit. [28] Intellego autem,” inquit, “hunc quoque leonem, me tunc separato captum, gratiam mihi nunc beneficii et medicinae referre.”

[29] Haec Apion dixisse Androclum tradit, eaque omnia scripta circumlataque tabula populo declarata, atque ideo cunctis petentibus dimissum Androclum et poena solutum leonemque ei suffragiis populi donatum. [30] “Postea,” inquit, “videbamus Androclum et leonem, loro tenui revinctum, urbe tota circum tabernas ire, donari aere Androclum, floribus spargi leonem, omnes ubique obvios dicere: ' Hic est leo hospes hominis, hic est homo medicus leonis.'”

1 sui, Eussner; suis, ω.

2 datos, Hertz; datus, ω..

3 C. added by L. Müller.

4 illi, John of Salisbury; ille, ω.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
hide References (8 total)
  • Cross-references to this page (5):
    • Harper's, Androclus
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LEX
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SERVUS
    • Smith's Bio, Androclus
    • Smith's Bio, A'pion
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: