previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Exulto, quotiens epistulas tuas accipio. Inplent enim me bona spe et iam non promittunt de te, sed spondent. Ita fac, oro atque obsecro. Quid enim habeo melius, quod amicum rogem, quam quod pro ipso rogaturus sum ? Si potes, subduc te istis occupationibus; si minus, eripe. Satis multum temporis sparsimus; incipiamus vasa in senectute colligere.

[2] Numquid invidiosum est ? In freto viximus, moriamur in portu. Neque ego suaserim tibi nomen ex otio petere, quod nec iactare debes nec abscondere. Numquam enim usque eo te abigam generis humani furore damnato, ut latebram tibi aliquam parari et oblivionem 1 velim; id age, ut otium tuum non emineat, [p. 126] sed appareat. [3] Deinde videbunt de isto, quibus integra sunt et prima consilia, an velint vitam per obscurum transmittere; tibi liberum non est. In medium te protulit ingenii vigor, scriptorum elegantia, clarae et nobiles amicitiae. Iam notitia te invasit. Ut in extrema mergaris ac penitus recondaris, tamen priora monstrabunt. [4] Tenebras habere non potes; sequetur, quocumque fugeris, multum pristinae lucis.

Quietem potes vindicare sine ullius odio, sine desiderio aut morsu animi tui. Quid enim relinques, quod invitus relictum a te possis cogitare? Clientes ? Quorum nemo te ipsum sequitur, sed aliquid ex te. Amicitia olim petebatur, nunc praeda; mutabunt testamenta destituti senes, migrabit ad aliud limen salutator. Non potest parvo res magna constare; aestima, utrum te relinquere an aliquid ex tuis malis.

[5] Utinam quidem tibi senescere contigisset intra natalium tuorum modum, nec te in altum fortuna misisset! Tulit te longe a conspectu vitae salubris rapida felicitas, provincia et procuratio, et quicquid ab istis promittitur; maiora deinde officia te excipient et ex aliis alia. [6] Quis exitus erit ? Quid expectas, [p. 128] donec desinas habere, quod cupias ? Numquam erit id tempus. 2 Qualem dicimus seriem esse causarum, ex quibus nectitur fatum, talem esse 3 cupiditatum; altera ex fine alterius nascitur. In eam demissus es vitam, quae numquam tibi terminum miseriarum ac servitutis ipsa factura sit. Subduc cervicem iugo tritam; semel illam incidi quam semper premi satius est. [7] Si te ad privata rettuleris, minora erunt omnia, sed affatim implebunt; at nunc plurima et undique ingesta non satiant. Utrum autem mavis ex inopia saturitatem an in copia famem ? et avida felicitas est et alienae aviditati exposita. Quamdiu tibi satis nihil fuerit, ipse aliis non eris.

[8] "Quomodo," inquis, "exibo?" Utcumque. Cogita, quam multa temere pro pecunia, quam multa laboriose pro honore temptaveris; aliquid et pro otio audendum est, aut in ista sollicitudine procurationum et deinde urbanorum officiorum senescendum in tumultu ac semper novis fluctibus, quos effugere nulla modestia, nulla vitae quiete contigit. Quid enim ad rem pertinet, an tu quiescere velis ? Fortuna tua non vult. Quid si illi etiam nunc permiseris crescere? Quantum ad successus accesserit, accedet ad metus.

[9] Volo tibi hoc loco referre dictum Maecenatis vera in [p. 130] ipso culmine 4 elocuti: "Ipsa enim altitudo attonat summa." Si quaeris, in quo libro dixerit; in eo, qui Prometheus inscribitur. Hoc voluit dicere, attonita habet summa. Est ergo tanti ulla potentia, ut sit tibi tam ebrius sermo? Ingeniosus ille vir fuit, magnum exemplum Romanae eloquentiae daturus, nisi illum enervasset felicitas, immo castrasset. Hic te exitus manet, nisi iam contrahes vela, nisi, quod ille sero voluit, terram leges.

[10] Poteram tecum hac Maecenatis sententia parem facere rationem. Sed movebis mihi controversiam, si novi te, nec voles quod debeo in aspero et inprobo accipere. Ut se res habet, ab Epicuro versura facienda est. " Ante," inquit, " circumspiciendum est, cum quibus edas et bibas, quam quid edas e bibas. Nam sine amico visceratio leonis ac lupi vita est." [11] Hoc non continget tibi, nisi secesseris; alioqui habebis convivas, quos ex turba salutantium nomenclator digesserit. Errat autem, qui amicum in atrio quaerit, in convivio probat. Nullum habet maius malum occupatus homo et bonis suis obsessus, quam quod amicos sibi putat, quibus ipse non est, quod beneficia sua efficacia iudicat ad conciliandos amicos, [p. 132] cum quidam, quo plus debent, magis oderint. Leve aes alienum debitorem facit, grave inimicum. " [12] Quid ergo ? Beneficia non parant amicitias ? " Parant, si accepturos licuit eligere, si conlocata, non sparsa sunt.

Itaque dum incipis esse mentis tuae, interim hoc consilio sapientium utere, ut magis ad rem existimes pertinere, quis, quam quid acceperit. VALE.

1 et oblivionem Lb; oblivione p and Hense; oblivionem P.

2 erit id tempus Buecheler; erit tempus MSS.

3 Madvig would insert scias or puta.

4 in ipso culmine Capps; in ipso eculeo MSS.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: