previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Quod maximum vinculum est ad bonam mentem, promisisti virum bonum, sacramento rogatus es. Deridebit te, si quis tibi dixerit mollem esse militiam [p. 254] et facilem. Nolo te decipi. Eadem honestissimi huius et illius turpissimi auctoramenti verba sunt:

[2] " Uri, vinciri ferroque necari." Ab illis, qui manus harenae locant et edunt ac bibunt, quae per sanguinem reddant, cavetur, ut ista vel inviti patiantur; a te, ut volens libensque patiaris. Illis licet arma summittere, misericordiam populi temptare; tu neque summittes nec vitam rogabis. Recto tibi invictoque moriendum est. Quid porro prodest paucos dies aut annos lucrificare ? Sine missione nascimur.

[3] " Quomodo ergo," inquis, " me expediam ?" Effugere non potes necessitates, potes vincere.

Fit via vi. 1
Et hanc tibi viam 2 dabit philosophia. Ad hanc te confer, si vis salvus esse, si securus, si beatus, denique si vis esse, quod est maximum, liber. Hoc contingere aliter non potest. [4] Humilis res est stultitia, abiecta, sordida, servilis, multis affectibus et saevissimis subiecta. Hos tam graves dominos, interdum alternis imperantes, interdum pariter, dimittit a te sapientia, quae sola libertas est. Una ad hanc fert via, et quidem recta; non aberrabis. Vade certo gradu; si vis omnia tibi subicere, te subice rationi; multos reges si ratio te rexerit. Ab illa disces, quid [p. 256] et quemadmodum adgredi debeas; non incides rebus. [5] Neminem mihi dabis, qui sciat, quomodo quod vult, coeperit velle; non consilio adductus illo, sed inpetu inpactus est. Non minus saepe fortuna in nos incurrit quam nos in illam. Turpe est non ire, sed ferri et subito in medio turbine rerum stupentem quaerere: " Huc ego quemadmodum veni?" VALE.

1 vi, omitted from the Seneca MSS., supplied from Vergil.

2 viam pPb; unam L viam una Gertz.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: