previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Desii iam de te esse sollicitus. "Quem," inquis, "deorum sponsorem accepisti?" Eum scilicet, qui neminem fallit, animum recti ac boni amatorem. In tuto pars tui melior est. Potest fortuna tibi iniuriam facere; quod ad rem magis pertinet, non timeo, ne tu facias tibi. I, qua ire coepisti et in isto te vitae habitu conpone placide, non molliter. [2] Male mihi esse malo quam molliter; male 1 nunc sic excipe, quemadmodum a populo solet dici: dure, aspere, laboriose. Audire solemus sic quorundam vitam laudari, quibus invidetur: "molliter vivit"; hoc dicunt: " mollis est." Paulatim enim effeminatur animus atque in similitudinem otii sui et pigritiae, in qua iacet, solvitur. Quid ergo? Viro non vel obrigescere satius est? Deinde idem delicati timent, 2 cui vitam suam fecere similem. Multum interest [p. 242] inter otium et conditivum. " [3] Quid ergo?" inquis, " non satius est vel sic iacere quam in istis officiorum verticibus volutari ?" Utraque res detestabilis est, et contractio et torpor. Puto, aeque qui in odoribus iacet, mortuus est quam qui rapitur unco.

Otium sine litteris mors est et hominis vivi sepultura. [4] Quid deinde prodest secessisse ? Tamquam non trans maria nos sollicitudinum causae persequantur ! Quae latebra est, in quam non intret metus mortis ? Quae tam emunita et in altum subducta vitae quies, quam non dolor territet ? Quacumque te abdideris, mala humana circumstrepent. Multa extra sunt, quae circumeunt nos, quo aut 3 fallant aut urgeant, multa intus, quae in media solitudine exaestuant.

[5] Philosophia circumdanda est, inexpugnabilis murus, quem fortuna multis machinis lacessitum non transit. In insuperabili loco stat animus, qui externa deseruit, et arce se sua vindicat; infra illum omne telum cadit. Non habet, ut putamus, fortuna longas manus; neminem occupat nisi haerentem sibi. [6] Itaque quantum possumus, ab illa resiliamus; quod sola praestabit sui naturaeque cognitio. 4 Sciat, quo iturus sit, unde ortus, quod illi bonum, quod malum sit, quid petat, quid evitet, quae sit illa ratio, quae adpetenda ac [p. 244] fugienda discernat, qua cupiditatum mansuescit insania, timorum saevitia conpescitur.

[7] Haec quidam 5 putant ipsos etiam sine philosophia repressisse. Sed, cum securos aliquis casus expertus est, exprimitur sera confessio. Magna verba excidunt, cum tortor poposcit manum, cum mors propius 6 accessit. Possis illi dicere: facile provocabas mala absentia; ecce dolor, quem tolerabilem esse dicebas, ecce mors, quam contra multa animose locutus es; sonant flagella, gladius micat:

Nunc animis opus, Aenea, nunc pectore firmo.

[8] Faciet autem illud firmum adsidua meditatio, si non verba exercueris, sed animum, si contra mortem te praeparaveris, adversus quam non exhortabitur nec adtollet, qui cavillationibus tibi persuadere temptaverit mortem malum non esse. Libet enim, Lucili virorum optime, ridere ineptias Graecas, quas nondum, quamvis mirer, excussi. [9] Zenon noster hac collectione utitur: "nullum malum gloriosum est; mors autem gloriosa est; mors ergo non est malum." Profecisti; liberatus sum metu; post hoc non dubitabo porrigere cervicem. Non vis severius loqui nec moritura risum [p. 246] movere ? Non mehercules facile tibi dixerim, utrum ineptior fuerit, qui se hac interrogatione iudicavit mortis metum extinguere, an qui hoc, tamquam ad rem pertineret, conatus est solvere. [10] Nam et ipse interrogationem contrariam opposuit ex eo natam, quod mortem inter indifferentia ponimus, quae ἀδιάφορα Graeci vocant. " Nihil," inquit, " indifferens gloriosum est; mors autem gloriosum est; ergo mors non est indifferens." Haec interrogatio vides ubi obrepat: mors non est gloriosa, sed fortiter mori gloriosum est. Et cum dicis: " indifferens nihil gloriosum est," concedo tibi ita, ut dicam nihil gloriosum esse nisi circa indifferentia. Tamquam indifferentia esse dico, id est nec bona nec mala, morbum, dolorem, paupertatem, exilium, mortem.

[11] Nihil horum per se gloriosum est, nihil tamen sine his. Laudatur enim non paupertas, sed ille, quem paupertas 7 non summittit nec 8 incurvat. Laudatur non exilium, sed ille qui in exilium ivit tanquam 9 misisset. Laudatur non dolor, sed ille, quem nihil coegit dolor. Nemo mortem laudat, sed eum, cuius mors ante abstulit animum quam conturbavit. [12] Omnia ista per se non sunt honesta nec gloriosa, sed quicquid ex illis virtus adiit tractavitque, honestum et gloriosum facit; illa in medio posita sunt; interest, utrum malitia illis an virtus manum admoverit. Mors enim illa, quae in Catone gloriosa est, in Bruto statim [p. 248] turpis est et erubescenda. Hic est enim Brutus, qui cum periturus mortis moras quaereret, ad exonerandum ventrem secessit et evocatus ad mortem iussusque praebere cervicem: "praebebo," inquit, "ita vivam." Quae dementia est fugere, cum retro ire non possis ? "Praebebo," inquit, "ita vivam." Paene adiecit' "vel sub Antonio." O hominem dignum, qui vitae dederetur!

[13] Sed, ut coeperam dicere, vides ipsam mortem nec malum esse nec bonum; Cato illa honestissime usus est, turpissime Brutus. Omnis res quod non habuit decus, virtute addita sumit. Cubiculum lucidum dicimus, hoc idem obscurissimum est nocte. [14] Dies illi lucem infundit, nox eripit; sic istis, quae a nobis indifferentia ac media dicuntur, divitiis, viribus, formae, honoribus, regno et contra morti, exilio, malae valetudini,doloribus quaeque alia aut minus aut magis pertimuimus, aut malitia aut virtus dat boni vel mali nomen. Massa per se nec calida nec frigida est; in fornacem coniecta concaluit, in aquam demissa 10 refrixit. Mors honesta est per illud, quod honestum 11 est, id est virtus et animus extrema contemnens.

[15] Est et horum, Lucili, quae appellamus media, grande discrimen. Non enim sic mors indifferens est, quomodo utrum capillos pares an inpares 12 habeas. Mors inter illa est, quae mala quidem non sunt, tamen habent mali speciem; sui amor est et [p. 250] permanendi conservandique se insita voluntas atque aspernatio dissolutionis, quia videtur multa nobis bona eripere et nos ex hac, cui adsuevimus, rerum copia educere. Illa quoque res morti nos alienat, quod haec iam novimus, illa, ad quae transituri sumus, nescimus, qualia sint, et horremus ignota. Naturalis praeterea tenebrarum metus est, in quas adductura mors creditur. [16] Itaque etiam si indifferens mors est, non tamen ea est, quae facile neglegi possit. Magna exercitatione durandus est animus, ut conspectum eius accessumque patiatur.

Mors contemni debet magis quam solet. Multa enim de illa credidimus. Multorum ingeniis certatum est ad augendam eius infamiam. Descriptus est carcer infernus et perpetua nocte oppressa regio, in qua Ingens ianitor Orci Ossa super recubans antro semesa cruento, Aeternum latrans exsangues terreat umbras.

Etiam cum persuaseris istas fabulas esse nec quicquam defunctis superesse, quod timeant, subit alius metus. Aeque enim timent, ne apud inferos sint, quam ne nusquam.

[17] His adversantibus, quae nobis offundit longa persuasio, fortiter pati mortem quidni gloriosum sit et [p. 252] inter maxima opera mentis humanae ? Quae numquam ad virtutem exsurget, si mortem malum esse crediderit; exsurget, si putabit indifferens esse. Non recipit rerum natura, ut aliquis magno animo accedat ad id, quod malum iudicat; pigre veniet et cunctanter. Non est autem gloriosum, quod ab invito et tergiversante fit; nihil facit virtus, quia necesse est. [18] Adice nunc, quod nihil honeste fit, nisi cui totus animus incubuit atque adfuit, cui nulla parte sui repugnavit. Ubi autem ad malum acceditur aut peiorum metu aut spe bonorum, ad quae pervenire tanti sit devorata unius mali patientia, dissident inter se iudicia facientis. Hinc est, quod iubeat proposita perficere, illinc, quod retrahat et ab re suspecta ac periculosa fugiat. Igitur in diversa distrahitur; si hoc est, perit gloria. Virtus enim concordi animo decreta peragit. Non timet, quod facit.

Tu ne cede malis, sed contra audentior ito
Qua tua te fortuna sinet.

[19] Non ibis audentior, si mala illa esse credideris. Eximendum hoc e pectore est; alioqui haesitabit inpetum moratura suspicio. Tradetur in id, quod invadendum est.

Nostri quidem videri volunt Zenonis [p. 254] interrogationem veram esse, fallacem autem alteram et falsam, quae illi opponitur. Ego non redigo ista ad legem dialecticam et ad illos artificii veternosissimi nodos. Totum genus istuc exturbandum iudico, quo circumscribi se, qui interrogatur, existimat et ad confessionem perductus aliud respondet, aliud putat. Pro veritate simplicius agendum est, contra metum fortius. [20] Haec ipsa, quae volvuntur ab illis, solvere malim et expendere, ut persuadeam, non ut inponam.

In aciem educturus exercitum pro coniugibus ac liberis mortem obiturum quomodo exhortantur ? Do tibi Fabios totum rei publicae bellum in unam transferentes domum. Laconas tibi ostendo in ipsis Thermopylarum angustiis positos. Nec victoriam sperant nec reditum. Ille locus illis sepulchrum futurus est. [21] Quemadmodum exhortaris, ut totius gentis ruinam obiectis corporibus excipiant et vita potius quam loco cedant ? Dices: " quod malum est, gloriosum non est; mors gloriosa est; mors ergo non malum " ? O efficacem contionem ! Quis post hanc dubitet se infestis ingerere mucronibus et stans mori ! At ille Leonidas quam fortiter illos adlocutus est! "Sic," inquit, "commilitones, prandete tamquam apud inferos cenaturi." Non in ore crevit cibus, non [p. 256] haesit in faucibus, non elapsus est manibus; alacres et ad prandium illi promiserunt et ad cenam. [22] Quid? Dux ille Romanus, qui ad occupandum locum milites missos, cum per ingentem hostium exercitum ituri essent, sic adlocutus est: " ire, commilitones, illo necesse est, unde redire non est necesse."

Vides, quam simplex et imperiosa virtus sit; quem mortalium circumscriptiones vestrae fortiorem facere, quem erectiorem possunt ? Frangunt animum, qui numquam minus contrahendus est et in minuta ac spinosa cogendus, quam cum aliquid grande componitur.

[23] Non trecentis, sed omnibus mortalibus mortis timor detrahi debet. Quomodo illos doces malum non esse ? Quomodo opiniones totius aevi, quibus protinus infantia inbuitur, evincis ? Quod auxilium invenis 13 inbecillitati humanae ? Quid dicis, quo inflammati in media pericula inruant ? Qua oratione hunc timendi consensum, quibus ingeni viribus obnixam contra te persuasionem humani generis avertis ? Verba mihi captiosa conponis et interrogatiunculas nectis ? Magnis telis magna portenta feriuntur. [24] Serpentem illam in Africa saevam et Romanis legionibus bello ipso terribiliorem frustra sagittis fundisque petierunt; ne Pythio quidem venerabilis erat, cum ingens magnitudo pro vastitate [p. 258] corporis solida ferrum et quicquid humanae torserant manus reiceret. Molaribus demum fracta saxis est. Et adversus mortem tu tam 14 minuta iacularis? Subula leonem excipis ? Acuta sunt ista, quae dicis: nihil est acutius arista. Quaedam inutilia et inefficacia ipsa subtilitas reddit. VALE.

1 male added by Muretus.

2 morti after timent deleted by Madvig.

3 quo aut later MSS.; quae aut VPb.

4 cognitio later MSS.; conditio Vb; condicio p.

5 quidam later MSS.; quidem VPb.

6 propius later MSS.; potius VPb.

7 Pb and V1 omit sed ... paupertas.

8 nec later MSS.; sed VPb.

9 sed ille qui in exilium ivit tanquam Madvig; ... ut quam MSS.

10 Haase; remissa VPb.

11 Later MSS.; honesta VPb.

12 an impares added by Koch.

13 After invenis, Gertz removed quid dicis ...

14 tu tam later MSS.; totam VPb.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: