previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Iulianus C. vii Alamannorum reges Galliam incubantes aggreditur, et barbaros apud Argentoratum acie fundit.


Quo dispalato foedo terrore, Alamannorum reges Chonodomarius et Vestralpus, Urius quin etiam et Ursicinus, cum Serapione et Suomario et Hortario, in unum robore virium suarum omni collecto, bellicumque canere bucinis iussis, venere 1 prope urbem Argentoratum, extrema metuentem Caesarem arbitrati retrocessisse, cum ille tum 2 etiam perficiendi munimenti studio stringeretur. [2] Erexit autem confidentiam caput altius attollentum scutarius perfuga, qui commissi criminis metuens poenam, transgressus ad eos post ducis fugati discessum, armatorum tredecim milia tantum remansisse cum Iuliano docebatis enim numerus eum sequebaturbarbara feritate certaminum rabiem undique concitante. [3] Cuius asseveratione eadem subinde replicantis, ad maiora stimulati fiducia, missis legatis, satis pro imperio Caesari mandaverunt, ut terris abscederet virtute sibi quaesitis et ferro; qui ignarus pavendi, nec ira nec dolore perculsus, sed fastus barbaricos ridens, tentis legatis ad usque perfectum opus castrorum, in eodem gradu constantiae stetit immobilis.

[p. 266] [4] Agitabat autem miscebatque omnia, sine modo ubique sese diffunditans, et princeps audendi periculosa, rex Chonodomarius, ardua subrigens supercilia, ut saepe secundis rebus elatus. [5] Nam et Decentium Caesarem superavit, aequo Marte congressus, et civitates erutas multas vastavit et opulentas, licentiusque diu nullo refragante Gallias persultavit. Ad cuius roborandam fiduciam, recens quoque fuga ducis accessit, numero praestantis et viribus. [6] Alamanni enim scutorum insignia contuentes, norant eos milites permisisse paucis suorum latronibus terrain, quorum metu aliquotiens, antequam 3 gradum conferrent, amissis pluribus abiere dispersi. Quae anxie ferebat sollicitus Caesar, quod trudente ipsa necessitate, digresso periculi socio, 4 cum paucis (licet fortibus) populosis gentibus occurrere cogebatur.

[7] Iamque solis radiis rutilantibus, tubarumque concinente clangore, pedestres copiae lentis incessibus educuntur, earumque lateri equestres iunctae 5 sunt turmae, inter quas cataphractarii erant et sagittarii, formidabile genus armorum. [8] Et quoniam a loco, unde Romana promota sunt signa, ad usque vallum barbaricum quarta leuga signabatur et decima, id est unum et viginti milia passuum, utilitati securitatique recte consulens Caesar, revocatis procursatoribus 6 iam antegressis, indictaque [p. 268] solitis vocibus quiete, cuneatim circumsistentes alloquitur, genuina placiditate sermonis:

[9] ‘Urget ratio salutis tuendae communis, ut parcissime dicam, non iacentis animi Caesarem hortari vos et orare,-commilitones meiut adulta robustaque virtute confisi, cautiorem viam potius eligamus, ad toleranda vel ad depellenda quae sperantur, non praeproperam et ancipitem. [10] Ut enim in periculis iuventutem impigram esse convenit et audacem, ita (cum res postulat) regibilem et consultam. Quid igitur censeo, si arbitrium affuerit vestrum, iustaque sustinet indignatio, paucis absolvam. [11] Iam dies in meridiem vergit, lassitudine nos itineris fatigatos, scrupulosi tramites excipient et obscuri, nox senescente luna nullis sideribus adiuvanda, terrae protinus aestu flagrantes, nullis aquarum subsidiis fultae; quae si dederit quisquam commode posse transiri, ruentibus hostium examinibus post otium cibique refectionem et potus, quid nos agamus? 7 Quo vigore inedia siti laboreque membris marcentibus occurramus? [12] Ergo quoniam negotiis difficillimis quoque 8 saepe dispositio tempestiva prospexit, et statum nutantium rerum, recto consilio in bonam partem accepto, aliquotiens divina remedia repararunt, hic quaeso [p. 270] vallo fossaque circumdati, divisis vigiliis, quiescamus, somnoque et victu congruis potiti pro tempore, pace dei sit dictum, triumphaturas aquilas et vexilla victricia primo lucis moveamus exordio.’

[13] Nec finiri perpessi quae dicebantur, stridore dentium infrendentes, ardoremque pugnandi hastis illidendo scuta monstrantes, in hostem se duci iam conspicuum exorabant, caelestis dei favore, fiduciaque sui, et fortunati rectoris expertis virtutibus freti, atque (ut exitus docuit) salutaris quidam genius praesens ad dimicandum eos (dum adesse potuit), incitabat. [14] Accessit huic alacritati plenus celsarum potestatum assensus, maximeque Florenti praefecti praetorio, periculose quidem sed ratione secunda pugnandum esse censentis, dum starent 9 barbari conglobati, qui si diffluxissent, motum militis in seditiones nativo calore propensioris ferri non posse aiebat, extortam sibi victoriam (ut putavit) non sine ultimorum conatu graviter toleraturi. 10 [15] Addiderat autem fiduciam nostris consideratio gemina, recordantibus quod anno nuper emenso, Romanis per transrhenana spatia fusius volitantibus, nec visus est quisquam laris sui defensor, nec obvius [p. 272] stetit, sed concaede arborum densa undique semitis clausis, sidere urente brumali, aegre vixere barbari longius amendati, quodque imperatore terras eorum ingresso, nec resistere ausi, nec apparere, pacem impetraverunt, suppliciter obsecrantes. [16] Sed nullus mutatam rationem temporis advertebat, quod tune tripertito exitio premebantur, imperatore urgente per Raetias, Caesare proximo nusquam elabi permittente, finitimis, quos hostes fecere discordiae, modo non occipitia conculcantibus hinc indeque cinctorum. Postea vero pace data discesserat imperator, et sedata iurgiorum materia, vicinae gentes iam concordabant, et turpissimus ducis Romani digressus ferociam natura conceptam auxit in maius. [17] Alio itidem modo res est aggravata Romana, ex negotio tali. Regii duo fratres vinculo pacis adstricti, quam anno praeterito impetraverant a Constantio, nec tumultuare nec commoveri sunt ausi. Sed paulo postea uno ex his Gundomado, qui potior erat, fideique firmioris, per insidias interempto, omnis eius populus cum nostris hostibus conspiravit et confestim Vadomarii plebs (ipso invito, 11 ut asserebat) agminibus bella cientium barbarorum sese coniunxit.

[p. 274] [18] Cunctis igitur summis infimisque approbantibus tune opportune congrediendum, nec de rigore animorum quicquam remittentibus, exclamavit subito signiferPerge, felicissime omnium Caesar, quo te fortuna prosperior ducit; tandem per te virtutem et consilia militare sentimus. Praevius 12 ut faustus antesignanus et fortis, experieris quid miles sub conspectu bellicosi ductoris testisque individui gerendorum, modo adsit superum numen, viribus efficiet excitatis.’ [19] His auditis cum nullae laxarentur indutiae, promotus exercitus prope collem advenit molliter editum, opertum segetibus iam maturis, a superciliis Rheni haut longo intervallo distantem; ex cuius summitate speculatores hostium tres equites exciti, subito nuntiaturi Romanum exercitum adventare, festinarunt ad sues, unus vero pedes qui sequi non potuit, captus agilitate nostrorum, indicavit per triduum et trinoctium flumen transisse Germanos. [20] Quos cum iam prope densantes semet in cuneos nostrorum conspexere ductores, steterunt vestigiis fixis, antepilanis hastatisque et ordinum primis, velut insolubili muro fundatis, et pari cautela hostes [p. 276] stetere cuneati. [21] Cumque ita ut ante dictus docuerat perfuga, equitatum omnem a dextro latere sibi vidissent oppositum, quicquid apud eos per equestres copias praepollebat, in laevo cornu locavere confertum. Eisdemque sparsim pedites miscuere discursatores et leves, profecto ratione tuta poscente. [22] Norant enim licet prudentem ex equo bellatorem cum clibanario nostro congressum, frena retinentem et scutum, hasta una manu vibrata, tegminibus ferreis abscondito bellatori nocere non posse, peditem vero inter ipsos discriminum vertices, cum nihil caveri solet praeter id quod occurrit, humiliter et 13 occulte reptantem, latere forato iumenti, incautum rectorem praecipitem agere, levi negotio trucidandum. [23] Hoc itaque disposito, dextrum sui latus struxere clandestinis insidiis et obscuris. Ductabant autem populos omnes pugnaces et saevos Chonodomarius et Serapio, potestate excelsiores ante alios reges. [24] Et Chonodomarius quidem nefarius turbinis 14 totius incentor, cuius vertici flammeus torulus aptabatur, anteibat cornu sinistrum, audax et fidens ingenti robore lacertorum, ubi ardor proelii sperabatur, immanis, equo spumante sublimior, erectus in iaculum formidandae vastitatis, armorumque nitore conspicuus ante alios, 15 et strenuus 16 miles et utilis praeter ceteros ductor. [25] Latus vero dextrum Serapio agebat etiam tum adultae lanuginis iuvenis, [p. 278] efficacia praecurrens aetatem; Mederichi fratris Chonodomarii filius, hominis quoad vixerat perfidissimi; ideo sic appellatus, quod pater eius diu obsidatus pignore tentus in Galliis, doctusque Graeca quaedam arcana, hunc filium suum, Agenarichum genitali vocabulo dictitatum, ad Serapionis transtulit nomen. [26] Hos sequebantur potestate proximi reges, numero quinque, regalesque decem, et optimatum series magna, armatorumque milia triginta et quinque, ex variis nationibus partim mercede, partim pacto vicissitudinis reddendae quaesita.

[27] Iamque torvum concrepantibus tubis, Severus dux Romanorum, aciem dirigens laevam, cum prope fossas armatorum refertas venisset, unde dispositum erat ut abditi repente exorti cuncta turbarent, stetit impavidus, suspectiorque de obscuris, nec referre gradum nec ulterius ire temptavit. [28] Quo viso, animosus contra labores maximos Caesar, ducentis equitibus saeptus, ut ardor negotii flagitabat, agmina peditum impetu 17 veloci discurrerent, verbis hortabatur et gestu. 18 [29] Et quoniam alloqui pariter omnes nec longitude spatiorum extenta, nec in unum coactae multitudinis permitteret crebritas, (et alioqui vitabat gravioris invidiae pondus, ne videretur id affectasse quod soli sibi deberi Augustus existimabat) incautior sui hostium [p. 280] tela praetervolans, his et similibus notos pariter et ignotos ad faciendum fortiter accendebat. [30] ‘Advenito sociiiustum pugnandi iam tempus, olim exoptatum mihi vobiscum, quod antehac arcessentes, arma inquietis 19 motibus poscebatis.’ [31] Item cum ad alios postsignanos, in acie locatos extrema, venisset, ‘Eninquitcommilitones, diu speratus praesto est dies, compellens nos omnes, elutis pristinis maculis, Romanae maiestati reddere proprium decus. Hi sunt barbari quos rabies et immodicus furor ad perniciem rerum suarum coegit occurrere, nostris viribus opprimendos.’ [32] Alios itidem bellandi usu diutino callentes, aptius ordinans, his exhortationibus adiuvabat: ‘Exsurgamusviri fortespropulsemus 20 fortitudine congrua illisa nostris partibus probra, quae contemplans Caesaris nomen cunctando suscepi.’ [33] Quoscumque autem pugnae signum inconsulte poscentes, rupturosque imperium irrequietis motibus praevideret, ‘Quaesoinquitne hostes vertendos in fugam sequentes avidius, futurae victoriae gloriam violetis, neu quis ante necessitatem ultimam cedat. Nam fugituros procul dubio deseram, hostium terga caesuris adero [p. 282] indiscretus, si hoc pensatione moderata fiat et cauta.’

[34] Haec aliaque in eundem modum saepius replicando, maiorem exercitus partem primae barbarorum opposuit fronti, et subito Alamannorum peditum fremitus, indignationi mixtus auditus est, unanimi conspiratione vociferantium, relictis equis secum oportere versari regales, ne siquid contigisset adversum, deserta miserabili plebe, facilem discedendi copiam reperirent. [35] Hocque comperto, Chonodomarius iumento statim 21 desiluit, et secuti eum residui idem fecere, 22 nihil morati; nec enim eorum quisquam ambigebat partem suam fore victricem.

[36] Dato igitur aeneatorum accentu sollemniter signo ad pugnandum utrimque, magnis concursum est viribus. Paulisper 23 praepilabantur missilia, et properantes concito 24 quam considerato cursu Germani, telaque dextris explicantes, involavere nostrorum equitum turmas, frendentes immania, eorumque ultra solitum saevientium, comae fluentes horrebant, et elucebat quidam ex oculis furor, quos contra pertinax miles, scutorum obicibus vertices tegens, eiectansque gladios, vel tela concrispans, mortem minitantia perterrebat. [37] Cumque in ipso proeliorum articulo eques se fortiter conturmaret, et muniret latera sua firmius pedes, frontem artissimis conserens parmis, erigebantur crassi [p. 284] pulveris nubes, variique fuere discursus, nunc resistentibus, nunc cedentibus nostris, et obnixi genibus quidam barbari peritissimi bellatores, hostem propellere laborabant, sed destinatione nimia dexterae dexteris miscebantur et umbo trudebat umbonem, caelumque exsultantium cadentiumque resonabat a vocibus magnis, et cum cornu sinistrum artius 25 gradiens, urgentium tot agmina Germanorum vi nimia pepulisset, iretque in barbaros fremens, equites nostri cornu tenentes dextrum, praeter spem incondite discesserunt, dumque primi fugientium postremos impediunt, gremio legionum protecti, fixerunt integrate proelio gradum. [38] Hoc autem exinde acciderat, quod dum ordinum restituitur series, cataphracti equites viso rectore suo leviter vulnerato, et consorte quodam per cervicem equi labente, 26 pondere armorum oppressi, dilapsi qua quisque poterat, peditesque calcando cuncta turbassent, ni conferti illi sibique vicissim innexi 27 stetissent immobiles. Igitur cum equites nihil praeter fugae circumspectantes praesidia, vidisset longius Caesar, concito equo, eos velut repagulum quoddam cohibuit. [39] Quo agnito per purpureum 28 signum draconis, summitati hastae longioris aptatum, [p. 286] velut senectutis pandentis exuvias, stetit unius turmae tribunus, et pallore timoreque perculsus, ad aciem integrandam recurrit. [40] Utque in rebus amat fieri dubiis, eosdem lenius increpans Caesar, ‘Quoinquitcedimus, viri fortissimi? an ignoratis, fugam quae salutem numquam repperit, irriti conatus stultitiam indicare? Redeamus ad nostros, saltim gloriae futuri participes, si eos pro re publica dimicantes reliquimus inconsulte.’ [41] Haec reverenter dicendo, reduxit omnes ad munia subeunda bellandi, imitatus salva differentia veterem Sullam, qui cum contra Archelaum (Mithridatis ducem) educta acie proelio fatigabatur ardenti, relictus a militibus cunctis, cucurrit in ordinem primum, raptoque et coniecto vexillo in partem hostilem, ‘Itedixeratsocii periculorum electi, et scitantibus ubi relictus sim imperator, respondete nihil fallentes: ' solus in Boeotia pro omnibus nobis cum dispendio sanguinis sui decernens.'’

[42] Proinde Alamanni, pulsis disiectisque equitibus nostris, primam aciem peditum incesserunt, earn abiecta resistendi animositate pulsuri. [43] Sed postquam comminus ventum est, pugnabatur paribus diu momentis. Cornuti enim et Bracchiati, usu proeliorum diuturno firmati, eos iam gestu terrentes, barritum ciere vel maximum: qui clamor [p. 288] ipso fervore certaminum, a tenui susurro exoriens, paulatimque adulescens ritu extollitur fluctuum, cautibus illisorum; iaculorum deinde stridentium crebritate, hinc indeque convolante, pulvis aequali motu adsurgens, et prospectum eripiens arma armis corporaque corporibus obtrudebat. [44] Sed violentia iraque incompositi, barbari in modum exarsere flammarum, nexamque scutorum compagem, quae nostros in modum testudinis tuebatur, scindebant ictibus gladiorum assiduis. [45] Quo cognito opitulatum conturmalibus suis celeri cursu Batavi venere cum Regibus, formidabilis manus, extremae necessitatis arficulo circumventos, (si iuvisset fors) ereptura, torvumque canentibus classicis, adultis viribus certabatur. [46] Verum Alamanni bella alacriter ineuntes, altius anhelabant, velut quodam furoris afflatu, 29 opposita omnia deleturi. Spicula tamen verrutaque missilia non cessabant, ferrataeque arundines fundebantur, quamquam etiam comminus mucro feriebat contra mucronem, et loricae gladiis findebantur, et vulnerati nondum effuso cruore ad audendum exsertius consurgebant. [47] Pares enim quodam modo coiere cum paribus, Alamanni robusti et celsiores, milites usu nimio dociles; illi feri et turbidi, hi quieti et cauti; animis isti fidentes, grandissimis illi corporibus freti. [48] Resurgebat tamen aliquotiens armorum pondere [p. 290] pulsus loco Romanus, lassatisque impressus genibus laevum reflectens poplitem barbarus subsidebat, hostem ultro lacessens, quod indicium est obstinationis extremae. [49] Exsiluit itaque subito ardens optimatium globus, inter quos decernebant et reges, et sequente vulgo ante alios agmina nostrorum irrupit, et iter sibi aperiendo, 30 ad usque Primanorum legionem pervenit locatam in medioquae confirmatio castra praetoria dictitatur,-ubi densior et ordinibus frequens, miles instar turrium fixa firmitate consistens, proelium maiore spiritu repetivit, et vulneribus declinandis intentus, seque in modum mirmillonis operiens, hostium latera, quae nudabat ira flagrantior, districtis gladiis perforabat. [50] At illi prodigere vitam pro victoria contendentes, temptabant agminis nostri laxare compagem. Sed continuata serie peremptorum, quos Romanus iam fidentior stravit, succedebant barbari superstites interfectis, auditoque occumbentium gemitu crebro, pavore perfusi torpebant. [51] Fessi denique tot aerumnis, et ad solam deinceps strenui fugam, per diversos tramites tota celeritate digredi 31 festinabant, ut e mediis saevientis pelagi fluctibus, quocumque avexerit ventus, eici nautici properant et [p. 292] vectores; quod voti magis quam spei fuisse fatebitur quilibet tunc praesens. [52] Aderatque propitiati numinis arbitrium clemens, et secans terga cedentium miles cum interdum flexis ensibus feriendi non suppeterent instrumenta, erepta 32 ipsis barbaris tela eorum vitalibus immergebat, nec quisquam vulnerantium sanguine iram explevit nec satiavit caede multiplici dexteram, vel miseratus supplicantem abscessit. [53] Iacebant itaque plurimi transfixi letaliter, remedia mortis compendio postulantes, alii semineces, labente iam spiritu, lucis usuram oculis morientibus inquirebant, quorundam capita discissa trabalibus telis, et pendentia iugulis cohaerebant, pars per 33 limosum 34 et lubricum solum, in sociorum cruore relapsi, 35 intactis ferro corporibus, acervis superruentium obruti necabantur. [54] Quae ubi satis evenere prosperrime, validius instante victore, acumina densis ictibus hebescebant, splendentesque galeae sub pedibus volvebantur et scuta, ultimo denique trudente discrimine, barbari, cum elati cadaverum aggeres exitus impedirent, ad subsidia fluminis petivere, quae sola restabant, eorum terga iam perstringentis. [55] Et quia cursu sub [p. 294] armis concito, fugientes miles indefessus urgebat, quidam nandi peritia eximi se posse discriminibus arbitrati, animas fluctibus commiserunt. Qua causa celeri corde futura praevidens Caesar, cum tribunis et ducibus clamore obiugatorio prohibebat, ne hostem avidius sequens, nostrorum quisquam se gurgitibus committeret verticosis. [56] Unde id observatum est, ut marginibus insistentes, confoderent telorum varietate Germanos, quorum siquenm morti velocitas subtraxisset, iacti corporis pondere ad ima fluminis subsidebat. [57] Et velut in quodam theatrali spectaculo, aulaeis miranda monstrantibus multa, licebat iam sine metu videre nandi strenuis quosdam nescios adhaerentes, fluitantes alios cum expeditioribus linquerentur ut stipites, et velut luctante amnis violentia vorari quosdam fluctibus involutos, non nullos clipeis vectos, praeruptas undarum occursantium molis, obliquatis meatibus declinantes, ad ripas ulteriores post multa discrimina pervenire. Spumans denique cruore barbarico, decolor alveus insueta stupebat augmenta.

[58] Dum haec ita aguntur, 36 rex Chonodomarius reperta copia discedendi, lapsus per funerum strues, cum satellitibus paucis, celeritate rapida properabat [p. 296] ad castra, quae prope Tribuncos et Concordiam munimenta Romana, fixit intrepidus, ut escensis navigiis, dudum paratis ad casus ancipites, in secretis 37 secessibus se 38 amendaret. 39 [59] Et quia non nisi Rheno transito ad territoria sua poterat pervenire, vultum ne agnosceretur operiens, sensim retulit pedem. Cumque propinquaret iam ripis, lacunam palustribus aquis interfusam circumgrediens ut transiret, calcata mollitie glutinosa, equo est evolutus, et confestim licet obeso corpore gravior, ad subsidium vicini collis evasit, quem agnitum (nec enim potuit celare qui fuerit, fortunae prioris magnitudine proditus), statim anhelo cursu cohors cum tribuno secuta, armis circumdatum aggerem nemorosum, cautius obsidebat, perrumpere verita, ne fraude latenti inter ramorum tenebras exciperetur occultas. [60] Quibus visis, compulsus ad ultimos metus, ultro se dedidit 40 solus egressus, comitesque eius ducenti numero et tres amici iunctissimi, flagitium arbitrati post regem vivere, vel pro rege non mori, si ita tulerit casus, tradidere se vinciendos. [61] Utque nativo more sunt barbari humiles in adversis, disparesque in secundis, servus alienae voluntatis trahebatur pallore confusus, claudente noxarum conscientia linguam, immensum quantum [p. 298] ab eo differens, qui post feros lugubresque terrores, cineribus Galliarum insultans, multa minabatur et saeva.

[62] Quibus ita favore superni numinis terminatis, post exactum iam diem, occinente liticine revocatus invitissimus miles, prope supercilia Rheni tendebat, scutorumque ordine multiplicato vallatus, victu fruebatur et somno. [63] Ceciderunt autem in hac pugna Romani quidem CCXL et III, rectores vero III: Bainobaudes Cornutorum tribunus, adaeque Laipso et Innocentius cataphractarios ducens, et vacans quidam tribunus, cuius non suppetit nomen; ex Alamannis vero sex 41 milia corporum numerata sunt, in campo constrata, et alii 42 inaestimabiles mortuorum acervi per undas fluminis ferebantur. [64] Tune Iulianus, ut erat fortuna sui spectatior, meritisque magis quam imperio potens, Augustus acclamatione concordi totius exercitus appellatus, ut agentes petulantius milites increpabat, id se nec sperare nec adipisci velle iurando confirmans. [65] Et ut augeret eventus secundi laetitiam, concilio convocato propositisque praemiis, propitio ore 43 Chonodomarium sibi iussit offerri. Qui primo curvatus, deinde humi suppliciter fusus, gentilique prece veniam poscens, bono animo esse est iussus. [66] Et diebus postea paucis ductus ad comitatum [p. 300] imperatoris, missusque exinde Romam, in castris peregrinis, quae in monte sunt Caelio, morbo veterni consumptus est.

[67] His tot ac talibus prospero peractis eventu, in palatio Constanti quidam Iulianum culpantes, ut princeps ipse delectaretur, irrisive Victorinum ideo nominabant, quod verecunde referens quotiens imperaret, superatos indicabat saepe Germanos. [68] Interque exaggerationem inanium laudum, ostentationemque aperte lucentium, inflabant ex usu imperatorem, suopte ingenio nimium, quicquid per omnem terrae ambitum agebatur, felicibus eius auspiciis assignantes. [69] Quocirca magniloquentia elatus adulatorum, tune et deinde edictis propositis, arroganter satis multa mentiebatur, se solum (cum gestis non adfuisset) et dimicasse et vicisse et supplices reges gentium erexisse aliquotiens scribens, et si verbi gratia eo agente tune in Italia, dux quidam egisset fortiter contra Persas, nulla eius mentione per textum longissimum facta, laureatas litteras ad provinciarum damna mittebat, se inter primores versatum cum odiosa sui iactatione significans. [70] Exstant denique eius dicta, in tabulariis principis 44 publicis condita, 45 in quibus ambitiose 46 delata narrandi extollendique semet in caelum. Ab Argentorato cum pugnaretur, mansione quadragesima [p. 302] disparatus, describens proelium aciem ordinasse, et stetisse inter signiferos, et barbaros fugasse praecipites, sibique oblatum falso indicat Chonodomarium (pro rerum indignitas) super Iuliani gloriosis actibus conticescens, quos sepelierat penitus, ni fama res maximas, vel obumbrantibus plurimis, silere nesciret.

1 canere bucinis iussis, Novák; canentibus bucinis uenere, Her.; belli. cumque foedere, V.

2 tum, Val.; dum, V.

3 antequam, C. F. W. Müller, Haupt.; inaliquam, V.

4 periculi socio, Günther, Mommsen (s.p., Madvig); periculis, V.

5 iunctae, E, C. F. W. Müller; cunctae, V.

6 procursatoribus, Her.; praecursoribus, BG; praecursatoribus, V.

7 agamus, Clark, c.c.; agimus, V.

8 quoque before saepe, Her.; q. before Ergo, V.

9 starent, Haupt; instarent, V.

10 toleraturi, G (with following lac. c.c. Her.); tolleratur, V.

11 ipso inuito, Clark, c.c.; ipso repugnante, Haupt; lac. 12 letters at end of line, V.

12 praevius, V (defended by Her.); i praevius, G; praei nos, Clark.

13 et, added by Clark; V omits.

14 turbinis, Her.; belli, AG; boni, V.

15 ante alios, Mommsen (with conspicuus, Her.).

16 et strenuus, transposed by Clark, et deleted by Her.; antea strenuus et miles, V.

17 ut impetu, suggested by Clark.

18 et gestu, added by Novak, cf. xix. 11, 9.

19 inquietis, V, Damsté, cf. xvii. 1, 13; inrequietis, Kellerbauer (cf. § 33), Clark.

20 propulsemus, Her.; propellamus, BG; propelemus, V, def. by Pighi.

21 id statim, V; id deleted by Novak; ipse s., Eyssen.

22 fecere, Kiessling; facere, V.

23 paulisper, Mommsen; populis, V.

24 concito, Schneider, Clark; cito, EG; cuto, V.

25 artius, Pet.; altius, V.

26 labente, Cornelissen, labentis, V.

27 innexi, Her.; innixi, V.

28 per purpureum, W2G; perpureum, V.

29 afflatu, Bentley, Hertz; adfectu, V.

30 aperiendo, EBG; pandendo, Her.; rapiendo, suggested by Clark, cf. xviii. 9, 3; pariendo, V.

31 digredi, Her. cf. deici, § 51; egredi, W2; gredi, V.

32 erepta, added by Haupt (rapta, Novák); V omits.

33 per, added by W2G; V omits.

34 limosum, Clark; scruposum, Her.; lutosum, BG; cliuosum, W2; luerosum, omitting per, V.

35 relapsi, Clark, prolapsi, Her.c.c.; lapse, V.

36 ita aguntur, Novák, cf. xvii. 11, 5, etc. (aguntur added by AG; V omits).

37 in secretis, V; in deleted by Her.

38 se, added by Val. before secessibus; transposed by Novák; V omits.

39 amendaret, Val.; se mandaret, Mommsen; emendaret, V.

40 dedidit, Bentley; dedit, V.

41 sex aliis, V; sex, G, Her. (cf. note 2); sex aut septem (AVII), Clark.

42 alii, added by Her. (cf. note 1).

43 conuocato ... . ore, Gardt.; concilio omni spectante (contione, Kiessling), Haupt; concilio (lac. 9 letters) mus peciare, V.

44 principis, put after eius by Val.; tabulariis principiis (principis, W2BG), V.

45 condita, W2ED; condi (lac. 27 letters) delata, V.

46 in quibus ambitiose, added by Val.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1940)
load focus Introduction (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1939)
load focus Introduction (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1935)
load focus English (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1935)
hide References (3 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: