previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Iovinus, magister equitum per Gallias, unam et alteram Alamannorum manum imparatam caedit; tertiam barbarorum partem apud Catalaunos proelio superat, VI hostium millibus interfectis, IV vulneratis.


Qua clade cum ultimo maerore comperta, correcturus secius 1 gesta, Dagalaifus a Parisiis [p. 6] mittitur. Eoque diu cunctante, causanteque diffusos per varia barbaros semet adoriri non posse, accitoque paulo postea 2 ut cum Gratiano, etiam tum privato, susciperet insignia consulatus, Iovinus equitum magister accingitur, et instructus paratusque cautissime, observans utrumque sui agminis latus, venit prope locum Scarponna, ubi inopinus maiorem barbarorum plebem antequam armaretur, temporis brevi puncto praeventam ad internecionem exstinxit. [2] Exsultantes innoxii proelii gloria milites, ad alterius globi perniciem ducens, sensimque incedens rector eximius, speculatione didicit fida, direptis propius villis, vastatoriam manum quiescere prope flumen, iamque adventans, abditusque in valle densitate arbustorum obscura, videbat lavantes alios, quosdam comas rutilantes ex more, potantesque non nullos. [3] Et nanctus horam impendio tempestivam, signo repente per lituos dato, latrocinalia castra perrupit, contraque Germani, nihil praeter inefficaces minas iactanter sonantes et fremitum, nec expedire arma dispersa, nec componere aciem, nec resurgere in vires permittebantur urguente instanter 3 victore. Quocirca forati pilis et gladiis, cecidere complures, absque his [p. 8] quos versos in pedes texere flexuosi tramites et angusti.

[4] Hoc prospero rerum effectu, quem virtus peregerat et fortuna, aucta fiducia, Iovinus militem ducens, diligenti speculatione praemissa, in tertium cuneum qui restabat, propere castra commovit, et maturato itinere omnem prope Catelaunos invenit, ad congrediendum promptissimum. [5] Et vallo opportune metato, suisque pro temporis copia cibo recreatis et somno, primo aurorae exortu, in aperta planitie composuit aciem, dilatatam arte sollerti, ut spatiis amplioribus occupatis, aequiperare Romani hostium multitudinem apparerent, inferiores numero (licet viribus pares). [6] Signo itaque per bucinas dato, cum pede collato res agi coepisset, saeva 4 vexillorum splendentium facie territi, stetere Germani. Quibus hebetatis parumper, reparatisque confestim, ad usque diei extimum concertatione protenta, validius imminens miles, fructum rei bene gestae sine dispendio quaesisset, ni Balchobaudes armaturarum tribunus, magniloquentia socordi coalitus, propinquante iam vespera, cessisset incondite. Quem si secutae residuae cohortes abissent, ad tristes exitus eo usque negotium venerat, ut nec acta nuntiaturus quisquam posset superesse nostrorum. [7] Sed resistens animorum acri robore miles, ita lacertis eminuit, ut hostium quattuor milibus sauciis, sex alia interficeret milia, ipse vero non [p. 10] amplius mille 5 ducentis amitteret, ducentis tantummodo vulneratis. [8] Noctis itaque adventu proelio iam dirempto, refectisque viribus fessis, prope confinia lucis ductor egregius, in agminis quadrati figuram producto exercitu, cum comperisset occultantibus tenebris barbaros lapses, securus insidiarum per aperta camporum sequebatur et mollia, calcando semineces et constrictos, quos, vulneribus frigorum asperitate contractis, dolorum absumpserat magnitudo. [9] Exin progressus ulterius, revertens ubi nullum reppererat, didicit regem hostilium agminum cum paucis captum, ab Ascariis (quos ipse per iter aliud ad diripienda tentoria miserat Alamannica) suffixum patibulo. Ideoque iratus, in tribunum animadvertere statuit, ausum hoc inconsulta potestate superiore fecisse, eumque damnasset, ni militari impetu commissum facinus atrox documentis evidentibus constitisset.

[10] Ei 6 post haec redeunti Parisios post claritudinem recte gestorum, imperator laetus occurrit, brevique 7 postea consulem designavit, illo videlicet ad gaudii cumulum accedente, quod eisdem diebus Procopii susceperat caput, a Valente transmissum. [p. 12] [11] Praeter haec alia multa narratu minus digna conserta sunt proelia, per tractus varios Galliarum, quae superfluum est explicare, cum neque operae pretium aliquod eorum habuere proventus, nec historiam producere per minutias ignobiles decet.

1 secius, Val.; sed eius, V.

2 -ea ut, W2, Novák; post aut, V.

3 instanter, A; EG omit; urgenter instante, Val., Pet.; urguente instante, V.

4 saeua, Aldrich; sueta, vulgo; insueta, AG; et sueta, V.

5 mille, W2, Val.; EAG omit; ille, V.

6 ei, Clark; et, V, del. Pet.

7 breuique, Pet.; eumque, E2AG, Novák; aeuique, V.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1940)
load focus Introduction (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1939)
load focus Introduction (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1935)
load focus English (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1935)
hide References (1 total)
  • Cross-references to this page (1):
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SCARPO´NA
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: