next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit.

Ut alimenta sanis corporibus Agricultura, sic sanitatem aegris Medicina promittit. Haec nusquam quidem non est: siquidem etiam imperitissimae gentes herbas, aliaque promta in auxilium vulnerum morborumque noverunt. [2] Verum tamen apud Graecos aliquanto magis, quam in ceteris nationibus, exculta est; ac ne apud hos quidem a prima origine, sed paucis ante nos saeculis; utpote quum vetustissimus auctor Aesculapius celebretur. Qui, quoniam adhuc rudem et vulgarem hanc scientiam paulo subtilius excoluit, in Deorum numerum receptus est. [3] Hujus deinde duo filii, Podalirius et Machaon, bello Trojano ducem Agamemnonem sequuti, non mediocrem opem commilitonibus suis attulerunt. Quos tamen Homerus1, non in pestilentia, neque in variis generibus morborum aliquid attulisse auxilii, sed vulneribus tantummodo ferro et medicamentis mederi solitos esse, proposuit. [4] Ex quo apparet, has partes medicinae solas ab iis esse tractatas, easque esse vetustissimas. Eodemque auctore disci potest, morbos tum ad iram Deorum immortalium relatos esse, et ab iisdem opem posci solitam. Verique simile est, inter nulla auxilia adversae valetudinis, plerumque tamen eam bonam contigisse ob bonos mores, quos neque desidia, neque luxuria vitiarant: [5] siquidem haec duo, corpora, prius in Graecia, deinde [p. 2] apud nos, afflixerunt. Ideoque multiplex ista medicina, neque olim [apud Graecos], neque apud alias gentes necessaria, vix aliquos ex nobis ad senectutis principia perducit. Ergo etiam post eos, de quibus retuli, nulli clari viri medicinam exercuerunt; donec majore studio literarum disciplina agitari coepit, [6] quae, ut animo praecipue omnium necessaria, sic corpori inimica est. Primoque medendi scientia sapientiae pars habebatur, ut et morborum curatio, et rerum naturae contemplatio sub iisdem auctoribus nata sit: scilicet iis hanc maxime requirentibus, qui corporum suorum robora quieta cogitatione, nocturnaque vigilia minuerant. Ideoque multos ex sapientiae professoribus peritos ejus fuisse accepimus; clarissimos vero ex iis Pythagoram, et Empedoclem, et Democritum. [8] Hujus autem, ut quidam crediderunt, discipulus Hippocrates Cous, primus quidem ex omnibus memoria dignis, ab studio sapientiae disciplinam hanc separavit, vir et arte et facundia insignis. Post quem Diocles Carystius, deinde Praxagoras et Chrysippus, tum Herophilus et Erasistratus sic artem hanc exercuerunt, ut etiam in diversas curandi vias processerint. Iisdemque temporibus in tres partes medicina diducta est: ut una esset, quae victu; altera, quae medicamentis; tertia, quae manu mederetur. Primam ฮดฮนฮฑฮนฯ„ฮทฯ„ฮนฮบฮฎฮฝ, secundam ฯ†ฮฑฯฮผฮฑฮบฮตฯ…ฯ„ฮนฯ‡ฮฎฮฝ, tertiam ฯ‡ฮตฮนฯฮฟฯ…ฯฮณฮนฮบฮฎฮฝ Graeci nominarunt. Ejus autem, quae victu morbos curat, longe clarissimi auctores, etiam altius quaedam agitare conati, rerum quoque naturae sibi cognitionem vindicarunt, tamquam sine ea trunca et debilis medicina esset. [10] Post quos Serapion, primus omnium, nihil hanc rationalem disciplinam pertinere ad medicinam professus, in usu tantum et experimentis eam posuit. Quem Apollonius, et Glaucias, et eliquanto post Heraclides Tarentinus, et alii quoque non mediocres viri sequuti, ex ipsa professione se แผฮผฯ€ฮตฮนฯฮนฯ‡ฮฟฯฯ‚ appellaverunt. [11] Sic in duas partes ea quoque, quae victu curat, medicina divisa est, aliis rationalem artem, aliis usum tantum sibi vindicantibus: nullo vero quidquam post eos qui supra comprehensi sunt, agitante, nisi quod acceperat, donec Asclepiades medendi rationem ex magna parte mutavit. Ex cujus successoribus Themison nuper ipse quoque quaedam in senectute [p. 3] deflexit. Et per hos quidem maxime viros salutaris i ta nobis professio increvit.

[12] Quoniam autem ex tribus medicinae partibus, ut difficillima, sic etiam clarissima est ea, quae morbis [sc.victu] medetur,ante omnia de hac dicendum est. Et quia prima in eo dissensio est, quod alii sibi experimentorum tantummodo notitiam necessariam esse contendunt, alii, nisi corporum rerumque ratione comperta, non satis potentem usum esse proponunt, indicandum est, quae maxime ex utraque parte dicantur, quo facilius nostra quoque opinio interponi possit. [13] Igitur ii, qui rationalem medicinam profitentur, haec necessaria esse proponunt: abditarum et morbos continentium causarum notitiam, deinde evidentium; post haec etiam naturalium actionum; novissime partium interiorum. [14] Abditas causas vocant, in quibus requiritur, ex quibus principiis nostra corpora sint, quid secundam, quid adversam valetudinem faciat. Neque enim credunt, posse eum scire, quomodo morbos curare conveniat, qui, unde hi sint, ignoret; neque esse dubium, quin alia curatione opus sit, si ex quatuor principiis2) vel superans aliquid, vel deficiens adversam valetudinem creat; ut quidam ex sapientiae professoribus dixerunt: [15] alia, si in humidis omne vitium est, ut Herophilo visum est; alia, si in spiritu, ut Hippocrati [in libro de Flatibus]; alia, si sanguis in eas venas [sc. arterias], quae spiritui accommodatae sunt, transfunditur, et inflammationem, quam Graeci ฯ†ฮปฮตฮณฮผฮฟฮฝฮฎฮฝ nominant, excitat, eaque inflammatio talem motum efficit, qualis in febre est, ut Erasistrato placuit; [16] alia, si manantia corpuscula, per invisibilia foramina subsistendo, iter claudunt, ut Asclepiades contendit; eum vero recte curaturum, quem prima origo causae non fefellerit. Neque vero infitiantur, experimenta quoque esse necessaria; sed ne ad haec quidem aditum fieri potuisse, nisi ab aliqua ratione, contendunt; [17] non enim quidlibet antiquiores viros aegris inculcasse, sed cogitasse, quid maxime conveniret, et id usu explorasse, quo ante conjectura aliqua duxisset; neque interesse, an nunc jam pleraque explorata sint, si a consilio tamen coeperunt. Et id quidem in multis ita [p. 4] se habere. Saepe vero etiam nova incidere genera morborum, in quibus nihil adhuc usus ostenderit, et ideo necessarium sit animadvertere, unde ea coeperint; sine quo nemo reperire mortalium possit, cur hoc, quam illo, potius utatur. Et ob haec quidem in obscuro positas causas persequuntur. Evidentes vero eas appellant, in quibus quaerunt, initium morbi calor attulerit, an frigus; fames, an satietas; et quae similia sunt; occursurum enim vitio dicunt eum, qui originem non ignorarit. [19] Naturales vero corporis actiones appellant, per quas spiritum trahimus et emittimus; cibum potionemque et assumimus et concoquimus: itemque per quas eadem haec in omnes membrorum partes digeruntur. Tum requirunt etiam, quare venae nostrae modo submittant se, modo attollant; quae ratio somni, quae vigiliae sit: sine quorum notitia neminem putant vel occurrere, vel mederi morbis inter haec nascentibus posse. [20] Ex quibus quia maxime pertinere ad rem concoctio videtur, huic potissimum insistent; et, duce alii Erasistrato, teri cibum in ventre contendunt; alii, Plistonico Praxagorae discipulo, putrescere; alii credunt Hippocrati, per calorem cibos concoqui: acceduntque Asclepiadis aemuli, qui, omnia ista vana et supervacua esse, proponunt: nihil enim concoqui, sed crudam materiam, sicut assumta est, in corpus omne diduci. [21] Et haec quidem inter eos parum constant: illud vero convenit, alium dandum cibum laborantibus, si hoc; alium, si illud verum est. Nam si teritur intus, eum quaerendum esse, qui facillime teri possit; si putrescit, eum, in quo hoc expeditissimum est; si calor concoquit, eum, qui maxime calorem movet: [22] at nihil ex his esse quaerendum, si nihil concoquitur; ea vero sumenda, quae maxime manent qualia assumta sunt. Eademque ratione, quum spiritus gravis est, quum somnus aut vigilia urget, eum mederi posse arbitrantur, qui prius illa ipsa qualiter eveniant, perceperit. [23] Praeter haec quum in interioribus partibus et dolores et morborum varia genera nascantur, neminem putant his adhibere posse remedia, qui ipsas ignoret. Necessarium ergo esse incidere corpora mortuorum, eorumque viscera atque intestina scrutari; longeque optime fecisse Herophilum et Erasistratum, qui nocentes homines, a regibus ex carcere acceptos, vivos inciderint, considerarintque, [p. 5] etiamnum spiritu remanente, ea, quae natura ante clausisset, eorumque positum, colorem, figuram, magnitudinem, ordinem, duritiem, mollitiem, levorem, contactum; processus deinde singulorum et recessus, et sive quid inseritur alteri, sive quid partem alterius in se recipit. [25] Neque enim, quum dolor intus incidit, scire quid doleat, eum, qui, qua parte quodque viscus intestinumve sit, non cognoverit: neque curari id, quod aegrum est, posse ab eo, qui, quid sit, ignoret. Et quum per vulnus alicujus viscera patefacta sunt, eum, qui sanae cujusque colorem partis ignoret, nescire quid integrum, quid corruptum sit; [26] ita ne succurrere quidem posse corruptis. Aptiusque extrinsecus imponi remedia, compertis interiorum et sedibus et figuris, cognitaque eorum magnitudine: similesque omnia, quae [intus] posita sunt, rationes habere. Neque esse crudele, sicut plerique proponunt, hominum nocentium, et horum quoque paucorum, suppliciis, remedia populis innocentibus saeculorum omnium quaeri.

[27] Contra ii, qui se แผฮผฯ€ฮตฮนฯฮนฯ‡ฮฟฯฯ‚ ab experientia nominant, evidentes quidem causas, ut necessarias, amplectuntur: obscurarum vero causarum et naturalium actionum quaestionem ideo supervacuam esse contendunt, quoniam non comprehensibilis natura sit. [28] Non posse vero comprehendi, patere ex eorum, qui de his disputarunt, discordia; quum de ista re, neque inter sapientiae professores, neque inter ipsos medicos conveniat. Cur enim potius aliquis Hippocrati credat, quam Herophilo? cur huic potius, quam Asclepiadi? [29] Si rationes sequi velit, omnium posse videri non improbabiles; si curationes, ab omnibus his aegros perductos esse ad sanitatem. Ita neque disputationi, neque auctoritati cujusquam fidem derogari oportuisse: etiam sapientiae studiosos maximos medicos esse, si ratiocinatio hoc faceret; nunc illis verba superesse, deesse medendi scientiam. [30] Differre quoque pro natura locorum genera medicinae; et aliud opus esse Romae, aliud in Aegypto, aliud in Gallia. Quod si morbos eae causae facerent, quae ubique eaedem essent, remedia quoque ubique eadem esse debuisse. Saepe etiam causas apparere, ut puta lippitudinis, vulneris; neque ex his patere medicinam. [31] Quod si scientiam hanc non subjiciat evidens [p. 6] causa, multo minus eam posse subjicere, quae in dubio est. Quum igitur illa incerta, incomprehensibilis sit, a certis potius et exploratis petendum esse praesidium; id est, iis, quae experientia in ipsis curationibus docuerit; sicut in ceteris omnibus artibus; [32] nam ne agricolam quidem aut gubernatorem disputatione, sed usu fieri. Ac nihil istas cogitationes ad medicinam pertinere, eo quoque disci, quod qui diversa de his senserint, ad eamdem tamen sanitatem homines perduxerint. Id enim fecisse, quia non ab obscuris causis, neque a naturalibus actionibus, quae apud eos diversae erant, sed ab experimentis, prout cuique responderant, medendi vias traxerint. [33] Ne inter initia quidem ab istis quaestionibus deductam esse medicinam, sed ab experimentis. Aegrorum enim, qui sine medicis erant, alios propter aviditatem primis diebus protinus cibum assumsisse, alios propter fastidium abstinuisse; levatumque magis eorum morbum esse, qui abstinuerant. [34] Itemque alios in ipsa febre aliquid edisse, alios paulo ante eam, alios post remissionem ejus; optime deinde iis cessisse, qui post finem febris id fecerant. Eademque ratione alios inter principia protinus usos esse cibo pleniore, alios exiguo; gravioresque eos factos, qui se implerant. Haec similiaque quum quotidie inciderent, diligentes homines notasse, quae plerumque melius responderent: deinde aegrotantibus ea praecipere coepisse. Sic medicinam ortam, subinde aliorum salute, aliorum interitu, perniciosa discernentem a salutaribus. [36] Repertis deinde jam remediis, homines de rationibus eorum disserere coepisse: nec post rationem medicinam esse inventam; sed post inventam medicinam rationem esse quaesitam. Requirere etiam ratio idem doceat quod experientia, an aliud: si idem, supervacuam esse; si aliud, etiam contrariam. Primo tamen remedia exploranda summa cura fuisse, nunc vero jam explorata esse; neque aut nova genera morborum reperiri, aut novam desiderari medicinam. [37] Quod si jam incidat mali genus aliquod ignotum, non ideo tamen fore medico de rebus cogitandum obscuris: sed eum protinus visurum, cui morbo id proximum sit; tentaturumque remedia similia illis, quae vicino malo saepe succurrerint, et per ejus similitudinem opem reperturum. [38] Neque enim se dicere, consilio [p. 7] medicum non egere, et irrationale animal hanc artem posse praestare; sed has latentium rerum conjecturas ad rem non pertinere; quia non intersit, quid morbum faciat, sed quid tollat, neque quomodo, sed quid optime digeratur; sive hac de causa concoctio incidat, sive de illa; et sive concoctio sit illa, sive tantum digestio. [39] Neque quaerendum esse quomodo spiremus, sed quid gravem tardumque spiritum expediat; neque quid venas moveat, sed quid quaeque motus genera significent. Haec autem cognosci experimentis. Et in omnibus ejusmodi cogitationibus in utramque partem disseri posse; itaque ingenium et facundiam vincere; morbos autem non eloquentia, sed remediis curari. Quae si quis elinguis usu discreta bene norit, hunc aliquanto majorem medicum futurum, quam si sine usu linguam suam excoluerit. [40] Atque ea quidem, de quibus est dictum, supervacua esse tantummodo; id vero, quod restat, etiam crudele: vivorum hominum alvum atque praecordia incidi, et salutis humanae praesidem artem non solum pestem alicui, sed hanc etiam atrocissimam, inferre; quum praesertim ex iis, quae tanta violentia quaerantur, alia non possint omnino cognosci, alia possint etiam sine scelere. [41] Nam colorem, laevorem, mollitiem, duritiem, similiaque omnia, non esse talia, inciso corpore, qualia integro fuerint: quia quum, corporibus inviolatis, haec tamen metu, dolore, inedia, cruditate, lassitudine, mille aliis mediocribus affectibus saepe mutentur; multo magis verisimile est, interiora, quibus major mollities, et lux ipsa nova sit, sub gravissimis vulneribus et ipsa trucidatione mutari. [42] Neque quidquam esse stultius, quam quale quid vivo homine est, tale existimare esse moriente, imo jam mortuo; nam uterum3 quidem, qui minus ad rem pertineat, spirante homine posse diduci: simul atque vero ferrum ad praecordia accessit, et discissum transversum septum est, quod membrana quadam superiores partes ab inferioribus diducit (ฮดฮนฮฌฯ†ฯฮฑฮณฮผฮฑ Graeci vocant), hominem protinus animam amittere: ita mortui demum praecordia et viscus omne in conspectum latrocinantis medici dari necesse est tale, quale mortui sit, non quale vivi fuit. [43] Itaque consequi medicum ut hominem crudeliter jugulet, non ut sciat, qualia vivi viscera habeamus. Si quid tamen sit, quod adhuc spirante homine [p. 8] conspectui subjiciatur, id saepe casum offerre curantibus. Interdum enim gladiatorem in arena, vel militem in acie, vel viatorem a latronibus exceptum sic vulnerari, ut ejus interior aliqua pars aperiatur, et in alio alia: ita sedem, positum, ordinem, figuram, similiaque alia cognoscere prudentem medicum, non caedem, sed sanitatem molientem; idque per misericordiam discere, quod alii dira crudelitate cognorint. [44] Ob haec ne mortuorum quidem lacerationem necessariam esse, quae, etsi non crudelis, tamen foeda sit; quum aliter pleraque in mortuis se habeant: quantum vero in vivis cognosci potest, ipsa curatio ostendat.

[45] Quum haec per multa volumina, perque magnae contentionis disputationes a medicis saepe tractata sint atque tractentur: subjiciendum est, quae proxima vero videri possint. Ea neque addicta alterutri opinioni sunt, neque ab utraque nimium abhorrentia; media quodammodo inter diversas sententias: quod in plurimis contentionibus deprehendere licet, sine ambitione verum scrutantibus, ut in hac ipsa re; [46] nam quae demum causae, vel secundam valetudinem praestent, vel morbos excitent; quomodo spiritus, aut cibus, vel trahatur, vel digeratur, ne sapientiae quidem professores scientia comprehendunt, sed conjectura persequuntur. Cujus autem rei non est certa notitia, ejus opinio certum reperire remedium non potest. [47] Verumque est, ad ipsam curandi rationem nihil plus conferre, quam experientiam. Quamquam igitur multa sint ad ipsas artes proprie non pertinentia, tamen eas adjuvant, excitando artificis ingenium. Itaque ista quoque naturae rerum contemplatio, quamvis non faciat medicum, aptiorem tamen medicinae reddit. Verique simile est, et Hippocratem et Erasistratum et quicumque alii, non contenti febres et ulcera agitare, rerum quoque naturam ex aliqua parte scrutati sunt, non ideo quidem medicos fuisse, verum ideo quoque majores medicos extitisse. [48] Ratione vero opus est ipsi medicinae, etsi non inter obscuras causas, neque inter naturales actiones, tamen saepe; est enim haec ars conjecturalis; neque respondet ei plerumque non solum conjectura, sed etiam experientia. Et interdum non febris, non cibus, non somnus subsequitur, sicut assuevit. [49] Rarius, sed aliquando morbus quoque ipse [p. 9] novus est: quem non incidere, manifeste falsum est; quum aetate nostra quaedam, ex naturalibus partibus carne prolapsa et arente, intra paucas horas expiraverit sic, ut nobilissimi medici neque genus mali, neque remedium invenerint. Quos eo nihil tentasse judico, quia nemo in splendida persona periclitari conjectura sua voluerit, ne occidisse, nisi servasset, videretur: veri tamen simile est, potuisse aliquid cogitari, detracta tali verecundia; et fortasse responsurum fuisse id, quod aliquis esset expertus. [51] Ad quod medicinae genus neque semper similitudo aliquid confert; et si quando confert, tamen id ipsum rationale est, inter multa similia genera et morborum et remediorum, cogitare, quo potissimum medicamento sit utendum. Quum igitur talis res incidit, medicus aliquid oportet inveniat, quod non utique fortasse, sed saepius tamen etiam respondeat. [52] Petet autem novum quoque consilium non ab rebus latentibus, istae enim dubiae et incertae sunt, sed ab iis, quae explorari possunt, id est evidentibus causis. Interest enim, fatigatio morbum, an sitis, an frigus, an calor, an vigilia, an fames fecerit, an cibi vinique abundantia, an intemperantia libidinis. [53] Neque ignorare hunc oportet, quae sit aegri natura: humidum magis, an magis siccum corpus ejus sit; validi nervi, an infirmi; frequens adversa valetudo, an rara; eaque, quum est, vehemens esse soleat, an levis; brevis, an longa: quod is vitae genus sit sequutus, laboriosum, an quietum; cum luxu, an cum frugalitate. Ex his enim, similibusque, saepe curandi nova ratio ducenda est.

[54] Quamvis ne haec quidem sic praeteriri debent, quasi nullam controversiam recipiant; nam et Erasistratus non ex his fieri morbos dixit; quoniam et alii, et iidem alias post ista non febricitarent: et quidam medici saeculi nostri, sub auctore, ut ipsi videri volunt, Themisone, contendunt, nullius causae notitiam quidquam ad curationes pertinere; satisque esse, quaedam communia morborum intueri. [55] Siquidem horum tria genera esse, unum adstrictum,. alterum fluens, tertium mixtum. Nam modo parum excernere aegros, modo nimium; modo alia parte parum, alia nimium. Haec autem genera morborum modo acuta esse, modo longa; et modo increscere, modo consistere, modo minui. [56] Cognito igitur eo, [p. 10] quod ex his est, si corpus adstrictum est, digerendum esse; si profluvio laborat, continendum; si mixtum vitium habet, occurrendum subinde vehementiori malo. Et aliter acutis morbis medendum, aliter vetustis, aliter increscentibus, aliter subsistentibus, aliter jam ad sanitatem inclinatis. [57] Horum observationem medicinam esse; quam ita finiunt, ut quasi viam quamdam, quam ฮผฮญฮธฮฟฮดฮฟฮฝ Graeci norninant, eorumque, quae in morbis communia sunt, contemplatricem esse contendant. Ac neque rationalibus se, neque experimenta tantum spectantibus adnumerari volunt: quum ab illis eo nomine dissentiant, quod in conjectura rerum latentium nolunt esse medicinam; ab his eo, quod parum artis esse in observatione experimentorum credunt. [58] Quod ad Erasistratum pertinet, primum ipsa evidentia ejus opinioni repugnat; quia raro, nisi post horum aliquid, morbus venit. Deinde non sequitur, ut quod alium non afficit, aut eumdem alias, id ne alteri quidem, aut eidem tempore alio noceat. Possunt enim quaedam subesse corpori, vel ex infirmitate ejus, vel ex aliquo affectu, quae vel in alio non sunt, vel in hoc alias non fuerunt; eaque per se non tanta, ut concitent morbum, tamen obnoxium magis aliis injuriis corpus efficiant. [59] Quod si contemplationem rerum naturae, quam non temere medici sibi vindicant, satis comprehendisset, etiam illud scisset, nihil omnino ob unam causam fieri, sed id pro causa apprehendi, quod contulisse plurimum videtur. Potest autem id, dum solum est, non movere, quod junctum aliis maxime movet. [60] Accedit ad haec, quod ne ipse quidem Erasistratus, qui transfuso in arterias sanguine febrem fieri dicit, idque nimis repleto corpore incidere, reperit, cur ex duobus aeque repletis, alter in morbum incident, alter omni periculo vacarit; quod quotidie fieri apparet. [61] Ex quo disci potest, ut vera sit illa transfusio, tamen illam non per se, quum plenum corpus est, fieri, sed quum horum aliquid accesserit. [62] Themisonis vero aemuli, si perpetua, quae promittunt, habent, magis etiam quam ulli, rationales sunt. Neque enim, si quis non omnia tenet, quae rationalis alius probat, protinus alio novo nomine artis indiget; si modo, quod primum est, non memoriae soli, sed rationi quoque insistit. [63] Sin, quod vero propius est, vix ulla perpetua praecepta [p. 11] medicinalis ars recipit4, idem sunt, quod ii, quos experimenta sola sustinent: eo magis, quoniam, compresserit aliquem morbus, an fuderit, quilibet etiam imperitissimus videt: quid autem compressum corpus resolvat, quid solutum teneat, si a ratione tractum est, rationalis est medicus; si, ut ei qui se rationalem negat, confiteri necesse est, ab experientia, empiricus. [64] Ita apud eum morbi cognitio extra artem, medicina intra usum est. Neque adjectum quidquam empiricorum professioni, sed demtum est; quoniam illi multa circumspiciunt, hi tantum facillima, et non plus, quam vulgaria; [65] nam et ii, qui pecoribus ac iumentis medentur, quum propria cujusque ex mutis animalibus nosse non possint, communibus tantummodo insistunt; et exterae gentes, quum subtilem medicinae rationem non noverint, communia tantum vident; et qui ampla valetudinaria nutriunt, quia singulis summa cura consulere non sustinent, ad communia ista confugiunt. [66] Neque, hercules, istud antiqui medici nescierunt, sed his contenti non fuerunt. Ergo etiam vetustissimus auctor Hippocrates5 dixit, mederi oportere et communia et propria intuentem. Ac ne isti quidem ipsi intra suam professionem consistere ullo modo possunt: siquidem et compressorum et fluentium morborum genera diversa sunt; faciliusque id in iis, quae fluunt, inspici potest. [67] Aliud est enim sanguinem, aliud bilem, aliud cibum vomere; aliud dejectionibus, aliud torminibus laborare; aliud sudore digeri, aliud tabe consumi. Atque in partes quoque humor erumpit, ut in oculos, auresque: quo periculo nullum humanum membrum vacat. Nihil autem horum sic, ut aliud, curatur. [68] Ita protinus in his a communi fluentis morbi contemplatione ad propriam medicina descendit. Atque in hac quoque rursus alia proprietatis notitia saepe necessaria est; quia non eadem omnibus, etiam in similibus casibus, opitulantur: siquidem certae quaedam res sunt, quae in pluribus ventrem aut adstringunt, aut resolvunt; inveniuntur tamen, in quibus aliter, atque in ceteris, id eveniat. In his ergo communium inspectio contraria est, propriorum tantum salutaris. [69] Et causae quoque aestimatio saepe morbum solvit. Ergo etiam ingeniosissimus saeculi nostri medicus, quem nuper vidimus, Cassius, febricitanti cuidam, et magna [p. 12] siti affecto, quum post ebrietatem eum premi coepisse cognosset, aquam frigidam ingessit. Qua ille epota, quum vini vim miscendo fregisset, protinus febrem somno et sudore discussit. [70] Quod auxilium medicus opportune providit, non ex eo, quod aut adstrictum corpus erat, aut fluebat; sed ex ea causa, quae ante praecesserat. Estque etiam proprium aliquid et loci et temporis istis quoque auctoribus: qui quum disputant, quemadmodum sanis hominibus agendum sit, praecipiunt, ut gravibus aut locis aut temporibus magis vitetur frigus, aestus, satietas, labor, libido; magisque ut conquiescat iisdem locis aut temporibus, si quis gravitatem corporis sentit; ac neque vomitu stomachum, neque purgatione alvum sollicitet. [71] Quae vera quidem sunt; a communibus tamen ad quaedam propria descendunt. Nisi persuadere nobis volunt, sanis quidem considerandum esse, quod coelum, quod tempus anni sit; aegris vero non esse: quibus tanto magis omnis observatio necessaria est, quanto magis obnoxia offensis infirmitas est. Quin etiam morborum in iisdem hominibus aliae atque aliae proprietates sunt; et qui secundis aliquando frustra curatus est, contrariis saepe restituitur. [72] Plurimaque in dando cibo discrimina reperiuntur: ex quibus contentus uno ero. Nam famem facilius adolescens, quam puer6; facilius in denso coelo, quam in tenui; facilius hieme, quam aestate; facilius uno cibo, quam prandio quoque assuetus; facilius inexercitatus, quam exercitatus homo sustinet. [73] Saepe autem in eo magis necessaria cibi festinatio est, qui minus inediam tolerat. Ob quae concipio, eum, qui propria non novit, communia tantum intueri debere; eumque, qui nosse propria potest, illa quidem non oportere negligere, sed his quoque insistere. Ideoque, quum par scientia sit, utiliorem tamen medicum esse amicum, quam extraneum.

[74] Igitur, ut ad propositum meum redeam, rationalem quidem puto medicinam esse debere: instrui vero ab evidentibus causis; obscuris omnibus, non a cogitatione artificis, sed ab ipsa arte rejectis. Incidere autem vivorum corpora, et crudele, et supervacuum est: mortuorum, discentibus necessarium; nam positum et ordinem nosse debent; quae cadavera melius, quam vivus et vulneratus homo, repraesentant. [p. 13] [75] Sed et cetera, quae modo in vivis cognosci possunt, in ipsis curationibus vulneratorum paulo tardius, sed aliquanto mitius usus ipse monstrabit. His propositis, primum dicam, quemadmodum sanos agere conveniat: tum ad ea transibo, quae ad morbos curationesque eorum pertinebunt.

1 Il.

2 Id estigne, aere, aqua, terra, seu calido, frigido, sicco, humido.

3 sc. ventrem

4 cf. II, 10; III, 4

5 Epid. I, sect. 3, ยง 10

6 Aph. I, 13

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (Friedrich Marx, 1915)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: