previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


XVIII De cibis et potionibus.

Quum de iis dictum sit, quae detrahendo juvant; ad ea veniendum est, quae alunt, id est cibum et potionem. Haec autem non omnium tantum morborum, sed etiam secundae valetudinis communia praesidia sunt: pertinetque ad rem, omnium proprietates nosse; primum ut sani sciant, quomodo his utantur; deinde ut exsequentibus nobis morborum curationes, liceat species rerum, quae assumendae erunt, subjicere, neque necesse sit subinde singulas eas nominare. [2] Scire igitur oportet, omnia legumina, quaeque ex frumentis panificia sunt, generis valentissimi esse: valentissimum voco, in quo plurimum alimenti est; item omne animal quadrupes domi natum; omnem grandem feram, quales sunt caprea, cervus, aper, onager; omnem grandem avem, quales sunt anser, et pavo, et grus; omnes belluas marinas, ex quibus cetus est, quaeque his pares sunt: item mel, et caseum: quo minus mirum est, opus pistorium valentissimum esse, quod ex frumento, adipe, melle, caseo constat; [3] in media vero materia numerari ex holeribus debere ea, quorum radices, vel bulbos assumimus; ex quadrupedibus, leporem; aves omnes a minimis ad phoenicopterum; item pisces omnes, qui salem non patiuntur, solidive saliuntur; imbecillissimam vero materiam esse omnem caulem oleris, et quidquid in caule nascitur, qualis est cucurbita, et cucumis, et capparis; omnia poma, oleas, cochleas, itemque conchylia. [4] Sed quamvis haec ita discreta sint, tamen etiam, quae sub eadem specie sunt, magna discrimina recipiunt; aliaque res alia vel valentior est, vel infirmior. Siquidem plus alimenti est in pane, quam in ullo alio: firmius est triticum, quam milium; id ipsum, quam hordeum, et ex tritico firmissima siligo, deinde simila, deinde cui nihil [p. 65] demtum est, quod αὐτόπυρον Graeci vocant; infirmior est ex polline; infirmissimus cibarius panis. [5] Ex leguminibus vero valentior faba, vel lenticula, quam pisum. Ex holeribus valentior rapa, napique, et omnes bulbi, in quibus cepam quoque, et allium numero, quam pastinaca, vel quae radicula1 appellatur: item firmior brassica, et beta, et porrum, quam lactuca, vel cucurbita, vel asparagus. [6] At ex fructibus surculorum valentiores uvae, ficus, nuces, palmulae, quam quae poma proprie nominantur: atque ex his ipsis firmiora, quae succosa, quam quae fragilia sunt. Itemque ex iis avibus, quae in media specie sunt, valentiores eae, quae pedibus, quam quae volatu magis nituntur; et ex iis, quae volatu fidunt, firmiores quae grandiores, quam quae minutae sunt; ut ficedula et turdus. Atque eae quoque quae in aqua degunt, leviorem cibum praestant, quam quae natandi scientiam non habent. [7] Inter domesticas vero quadrupedes levissima suilla est; gravissima bubula: itemque ex feris, quo majus quodque animal, eo robustior ex eo cibus est. Pisciumque eorum, qui ex media materia sunt, quibus maxime utimur, tamen gravissimi sunt [ii] ex quibus salsamenta quoque fieri possunt, qualis lacertus est; deinde qui, quamvis teneriores, tamen duri sunt, ut aurata, corvus, sparus, oculata; tum plani; post quos etiamnum leviores lupi, mullique; et post hos, omnes saxatiles. [8] Neque vero in generibus rerum tantummodo discrimen est, sed etiam in ipsis: quod et aetate fit, et membro, et solo, et coelo, et habitu. Nam quadrupes omne animal, si lactens est, minus alimenti praestat: itemque quo tenerior pullus cohortalis est: in piscibus quoque media aetas, quae nondum summam magnitudinem implevit. Deinde ex eodem sue ungulae, rostrum, aures, cerebellum; ex agno, haedoue cum petiolis totum caput aliquanto quam cetera membra leviora sunt: adeo ut in media materia poni possint. [9] Ex avibus colla, alaeve recte infirmissimis annumerantur. Quod ad solum vero pertinet, frumentum quodque valentius est collinum, quam campestre: levior piscis inter saxa editus, quam in arena; levior in arena, quam in limo: quo fit, ut ex stagno, vel lacu, vel flumine eadem genera graviora sint: leviorque qui in alto2, quam qui in vado [p. 66] vixit. Omne etiam ferum animal domestico levius; et quodcumque humido coelo, quam quod sicco natum est. Deinde eadem omnia pinguia, quam macra; recentia, quam salsa; nova, quam vetusta, plus alimenti habent. Tum res eadem magis alit jurulenta, quam assa; magis assa, quam elixa. Ovum durum valentissimae materiae est; molle, vel sorbile, imbecillissimae. Quumque panificia omnia firmissima sint, elota tamen quaedam genera frumenti, ut alica, oryza, ptisana, vel ex iisdem facta sorbitio, aut pulticula, et aqua quoque madens panis, imbecillissimis annumerari potest.

[11] Ex potionibus vero quaecumque ex frumento facta est, itemque lac, mulsum, defrutum, passum, vinum aut dulce, aut vehemens, aut mustum, aut magnae vetustatis, valentissimi generis est. At acetum, et id vinum quod paucorum annorum, vel austerum, vel pingue est, in media materia est: ideoque infirmis numquam generis alterius dari debet. Aqua omnium imbecillissima est. Firmiorque ex frumento potio est, quo firmius est ipsum frumentum: firmior ex eo vino, quod bono solo, quam quod tenui; quodque temperate coelo, quam quod aut nimis humido, aut nimis sicco, nimiumque aut frigido, aut calido natum est. [12] Mulsum, quo plus mellis habet; defrutum., quo magis incoctum; passum, quo ex sicciore uva est, eo valentius est. Aqua levissima pluvialis est; deinde fontana; tum ex flumine; tum ex puteo; post haec ex nive, aut glacie; gravior his, ex lacu; gravissima, ex palude3. Facilis etiam et necessaria cognitio est naturam ejus requirentibus. Nam levis, pondere apparet; et ex iis, quae pondere pares sunt, eo melior quaeque est, quo celerius et calfit et frigescit, quoque celerius ex ea legumina percoquuntur4. [13] Fere vero sequitur, ut, quo valentior quaeque materia est, eo minus facile concoquatur; sed si concocta est, plus alat. Itaque utendum est materiae genere pro viribus; modusque omnium pro genere sumendus. Ergo imbecillis hominibus, rebus infirmissimis opus est; mediocriter firmos media materia optime sustinet; et robustis apta validissima est. Plus deinde aliquis assumere ex levioribus potest: magis in iis, quae valentissima sunt, temperare sibi debet.

1 cf. I, 3, p. 19, 1. 23

2 cf. p. 61, 1. 7

3 cf. Orib.; Coll. med. V, 1, sqq.

4 Aph. V, 26

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (W. G. Spencer, 1971)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (Friedrich Marx, 1915)
hide References (43 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: