next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[pr] Vergilius in operibus suis diversos secutus est poetas: Home- rum in Aeneide, quem licet longo intervallo, secutus est tamen; Theocritum in bucolicis, a quo non longe abest; Hesiodum in his libris, quem penitus reliquit. hic autem Hesiodus fuit de Ascra insula. qui scripsit ad fratrem suum Persen librum, quem appella- vit ἔργα καὶ ἡμέρας, id est opera et dies. hic autem liber continet, quemadmodum agri et quibus temporibus sint colendi. cuius titu- lum transferre noluit, sicut bucolicorum transtulit, sicuti Aeneidem appellavit ad imitationem Odyssiae: tamen eum per periphrasin primo exprimit versu, dicens: indicabo, quo opere et quibus tem- poribus ager colendus sit. ingenti autem egit arte, ut potentiam nobis sui indicaret ingenii coartando lata et angustiora dilatando. nam cum Homeri et Theocriti in brevitatem scripta collegerit, unum Hesiodi librum divisit in quattuor. quod ratione non caret. nam omnis terra, ut etiam Varro docet, quadrifariam dividitur: aut enim arvus est ager, id est sationalis; aut consitus, id est aptus arboribus; aut pascuus, qui herbis tantum et animalibus vacat; aut floreus, in quo sunt horti apibus congruentes et floribus. male autem quidam georgicorum duos tantum esse adserunt libros, di- centes georgiam esse γῆς ἔργον, id est terrae operam, quam primi duo continent librinescientes tertium et quartum, licet georgiam non habeant, tamen ad utilitatem rusticam pertinere; nam et pe- cora et apes habere studii est rustici. licet possimus agriculturam etiam in his duobus sequentibus invenire: nam et farrago sine cul- tura non nascitur, et in hortis colendis non minorem circa terras constat inpendi laborem. et hi libri didascalici sunt, unde necesse est, ut ad aliquem scribantur; nam praeceptum et doctoris et disci- puli personam requirit: unde ad Maecenatem scribit sicut Hesio- dus ad Persen, Lucretius ad Memmium. sane agriculturae huius praecepta non ad omnes pertinent terras, sed ad solum situm Ita- liae, et praecipue Venetiae, teste ipso Vergilio, qui ait "tibi res antiquae laudis et artis ingredior", cum de Italia diceret.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: