Carmina qui quondam studio florente peregi,
Flebilis heu maestos cogor inire modos.
Ecce mihi lacerae dictant scribenda Camenae
Et ueris elegi fletibus ora rigant
5 Has saltem nullus potuit peruincere terror,
Ne nostrum comites prosequerentur iter.
Gloria felicis olim uiridisque iuuentae
Solantur maesti nunc mea fata senis.
Venit enim properata malis inopina senectus
10 Et dolor aetatem iussit inesse suam.
Intempestiui funduntur uertice cani
Et tremit effeto corpore laxa cutis.
Mors hominum felix quae se nec dulcibus annis
Inserit et maestis saepe uocata uenit.
15 Eheu quam surda miseros auertitur aure
Et flentes oculos claudere saeua negat. [p. 130]
Dum leuibus male fida bonis fortuna falleret,
Paene caput tristis merserat hora meum.
Nunc quia fallacem mutauit nubila uultum,
20 Protrahit ingratas impia uita moras.
Quid me felicem totiens iactastis amici?
Qui cecidit, stabili non erat ille gradu.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.