next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Continuant superi pleno Romana favore
gaudia successusque novis successibus augent:
conubii necdum festivos regia cantus
sopierat, cecinit fuso Gildone triumphos,
5et calidis thalami successit laurea sertis,
sumeret ut pariter princeps nomenque mariti
victorisque decus; Libyae post proelia crimen
concidit Eoum, rursusque Oriente subacto
consule defensae surgunt Stilichone secures,
10ordine vota meant, equidem si carmen in unum
tantarum sperem cumulos advolvere rerum,
promptius imponam glaciali Pelion Ossae.
si partem tacuisse velim, quodcumque relinquam
maius erit. veteres actus primamque iuventam
15prosequar? ad sese mentem praesentia ducunt.
narrem iustitiam? resplendet gloria Martis.
armati referam vires? plus egit inermis.
quod floret Latium, Latio quod reddita servit
Africa, vicinum quod nescit Hiberia Maurum, [p. 366]
20tuta quod imbellem miratur Gallia Rhenum,
aut gelidam Thracen decertatosque labores
Hebro teste canam? magnum mihi panditur aequor,
ipsaque Pierios lassant proclivia currus
laudibus innumeris.

Etenim mortalibus ex quo
25tellus coepta coli, numquam sincera bonorum
sors ulli concessa viro. quem vultus honestat,
dedecorant mores; animus quem pulchrior ornat,
corpus destituit. bellis insignior ille,
sed pacem foedat vitiis. hic publica felix,
30sed privata minus, partitum; singula quemque
nobilitant: hunc forma decens, hunc robur in armis,
hunc rigor, hunc pietas, illum sollertia iuris,
hunc suboles castique tori, sparguntur in omnes,
in te mixta fluunt; et quae divisa beatos
35efficiunt, collecta tenes.

Ne facta revolvam
militiamque patris, cuius producere famam,
si nihil egisset clarum nec fida Valenti
dextera duxisset rutilantes crinibus alas,
sufficeret natus Stilicho: mens ardua semper
40a puero, tenerisque etiam fulgebat in annis
fortunae maioris honos. erectus et acer
nil breve moliri, nullis haerere potentum
liminibus fatisque loqui iam digna futuris.
lam tum conspicuus, iam tum venerabilis ibas
45spondebatque ducem celsi nitor igneus oris [p. 368]
membrorumque modus, qualem nec carmina fingunt
semideis. quacumque alte gradereris in urbe,
cedentes spatiis adsurgentesque videbas
quamvis miles adhuc. taciti suffragia vulgi
50iam tibi detulerant, quidquid mox debuit aula.
Vix primaevus eras, pacis cum mitteris auctor
Assyriae; tanta foedus cum gente ferire
commissum iuveni. Tigrim transgressus et altum
Euphraten Babylona petis. stupuere severi
55Parthorum proceres, et plebs pharetrata videndi
flagravit studio, defixaeque hospite pulchro
Persides arcanum suspiravere calorem.
turis odoratae cumulis et messe Sabaea
pacem conciliant arae; penetralibus ignem
60sacratum rapuere adytis rituque iuvencos
Chaldaeo stravere magi, rex ipse micantem
inclinat dextra pateram secretaque Beli
et vaga testatur volventem sidera Mithram.
si quando sociis tecum venatibus ibant,
65quis Stilichone prior ferro penetrare leones
comminus aut longe virgatas figere tigres?
flectenti faciles cessit tibi Medus habenas;
torquebas refugum Parthis mirantibus arcum.
Nubilis interea maturae virginis aetas
70urgebat patrias suspenso principe curas,
quem simul imperioque ducem nataeque maritum
prospiceret; dubius toto quaerebat ab axe
dignum coniugio generum thalamisque Serenae. [p. 370]
iudicium virtutis erat; per castra, per urbes,
75per populos animi cunctantis libra cucurrit.
tu legeris tantosque viros, quos obtulit orbis,
intra consilium vincis sensumque legentis,
et gener Augustis olim socer ipse futurus
accedis. radiis auri Tyriaque superbit
80maiestate torus; comitata parentibus exit
purpureis virgo. stabat pater inde tropaeis
inclitus; inde pium matris regina gerebat
obsequium gravibus subnectens flammea gemmis.
tunc et Solis equos, tunc exultasse choreis
85astra ferunt mellisque lacus et flumina lactis
erupisse solo, cum floribus aequora vernis
Bosphorus indueret roseisque evincta coronis
certantes Asiae taedas Europa levaret.
Felix arbitrii princeps, qui congrua mundo
90iudicat et primus censet, quod cernimus omnes.
talem quippe virum natis adiunxit et aulae,
cui neque luxuries bello nec blanda periclis
otia nec lucis fructus pretiosior umquam
laude fuit. quis enim Visos in plaustra feroces
95reppulit aut saeva Promoti caede tumentes
Bastarnas una potuit delere ruina?
Pallantis iugulum Turno moriente piavit
Aeneas, tractusque rotis ultricibus Hector
irato vindicta fuit vel quaestus Achilli.
100tu neque vesano raptas venalia curru
funera nec vanam corpus meditaris in unum
saevitiam; turmas equitum peditumque catervas [p. 372]
hostilesque globos tumulo prosternis amici;
inferiis gens tota datur. nec Mulciber auctor
105mendacis clipei fabricataque vatibus arma
conatus iuvere tuos: tot barbara solus
milia iam pridem miseram vastantia Thracen
finibus exiguae vallis conclusa tenebas.
nec te terrisonus stridor venientis Alani
110nec vaga Chunorum feritas, non falce Gelonus,
non arcu pepulere Getae, non Sarmata conto.
extinctique forent penitus, ni more maligno
falleret Augustas occultus proditor aures
obstrueretque moras strictumque reconderet ensem,
115solveret obsessos, praeberet foedera captis.
Adsiduus castris aderat, rarissimus urbi,
si quando trepida princeps pietate vocaret;
vixque salutatis Laribus, vix coniuge visa,
deterso necdum repetebat sanguine campum.
120nec stetit Eucherii dum carperet oscula saltem
per galeam. patris stimulos ignisque mariti
vicit cura ducis, quotiens sub pellibus egit
Edonas hiemes et tardi flabra Bootae
sub divo Riphaea tulit! cumque igne propinquo
125frigora vix ferrent alii, tune iste rigentem
Danuvium calcabat eques nivibusque profundum
scandebat cristatus Athon lateque corusco
curvatas glacie silvas umbone ruebat.
nunc prope Cimmerii tendebat litora Ponti, [p. 374]
130nunc dabat hibernum Rhodope nimbosa cubile.
vos Haemi gelidae valles, quas saepe cruentis
stragibus aequavit Stilicho, vos Thracia tester
flumina, quae largo mutastis sanguine fluctus;
dicite, Bisaltae vel qui Pangaea iuvencis
135scinditis, offenso quantae sub vomere putres
dissiliant glaebis galeae vel qualia rastris
ossa peremptorum resonent inmania regum.
Singula complecti cuperem; sed densior instat
gestorum series laudumque sequentibus undis
140obruimur. genitor caesi post bella tyranni
iam tibi commissis conscenderat aethera terris,
ancipites rerum ruituro culmine lapsus
aequali cervice subis: sic Hercule quondam
sustentante polum melius librata pependit
145machina nec dubiis titubavit Signifer astris
perpetuaque senex subductus mole parumper
obstupuit proprii spectator ponderis Atlas.
Nulli barbariae motus; nil turbida rupto
ordine temptavit novitas, tantoque remoto
150principe mutatas orbis non sensit habenas.
nil inter geminas acies, ceu libera frenis,
ausa manus. certe nec tantis dissona linguis
turba nec armorum cultu diversior umquam
confluxit populus: totam pater undique secum
155moverat Auroram; mixtis hic Colchus Hiberis,
hic mitra velatus Arabs, hic crine decorus
Armenius; hic picta Saces fucataque Medus, [p. 376]
hic gemmata niger tentoria fixerat Indus;
hic Rhodani procera cohors, hic miles alumnus
160Oceani. ductor Stilicho tot gentibus unus,
quot vel progrediens vel conspicit occiduus sol.
in quo tam vario vocum generumque tumultu
tanta quies iurisque metus servator honesti
te moderante fuit, nullis ut vinea furtis
165vel seges erepta fraudaret messe colonum,
ut nihil aut saevum rabies aut turpe libido
suaderet, placidi servirent legibus enses.
scilicet in vulgus manant exempla regentum,
utque ducum lituos, sic mores castra sequuntur.
170Denique felices aquilas quocumque moveres,
arebant tantis epoti milibus amnes.
Illyricum peteres: campi montesque latebant.
vexillum navale dares: sub puppibus ibat
Ionium, nullas 1 succincta Ceraunia nimbis
175nec iuga Leucatae feriens spumantia fluctu
deterrebat hiems. tu si glaciale iuberes
vestigare fretum, securo milite ducti
stagna reluctantes quaterent Saturnia remi;
si deserta Noti, fontem si quaerere Nili,
180Aethiopum medios penetrassent vela vapores.
Te memor Eurotas, te rustica Musa Lycaei,
te pastorali modulantur Maenala cantu
Partheniumque nemus, quod te pugnante resurgens
aegra caput mediis erexit Graecia flammis.
185plurima Parrhasius tunc inter corpora Ladon [p. 378]
haesit et Alpheus Geticis angustus acervis
tardior ad Siculos etiamnunc pergit amores.
Miramur rapidis hostem succumbere bellis,
cum solo terrore ruant? non classica Francis
190intulimus: iacuere tamen. non Marte Suebos
contudimus, quis iura damus. quis credere possit?
ante tubam nobis audax Germania servit.
cedant, Druse, tui, cedant, Traiane, labores:
vestra manus dubio quidquid discrimine gessit,
195transcurrens egit Stilicho totidemque diebus
edomuit Rhenum, quot vos potuistis in annis;
quem ferro, adloquiis; quem vos cum milite, solus,
impiger a primo descendens fluminis ortu
ad bifidos tractus et iuncta paludibus ora
200fulmineum perstrinxit iter; ducis impetus undas
vincebat celeres, et pax a fonte profecta
cum Rheni crescebat aquis. ingentia quondam
nomina, crinigero flaventes vertice reges,
qui nec principibus donis precibusque vocati
205paruerant, iussi properant segnique verentur
offendisse mora; transvecti lintribus amnem
occursant ubicumque velit. nec fama fefellit
iustitiae: videre pium, videre fidelem.
quem veniens timuit, rediens Germanus amavit.
210illi terribiles, quibus otia vendere semper
mos erat et foeda requiem mercede pacisci,
natis obsidibus pacem tam supplice vultu [p. 380]
captivoque rogant, quam si post terga revincti
Tarpeias pressis subeant cervicibus arces.
215omne, quod Oceanum fontesque interiacet Histri,
unius incursu tremuit; sine caede subactus
servitio Boreas exarmatique Triones.
Tempore tam parvo tot proelia sanguine nullo
perficis et luna nuper nascente profectus
220ante redis, quam tota fuit, Rhenumque minacem
cornibus infractis adeo mitescere cogis,
ut Salius iam rura colat flexosque Sygambrus
in falcem curvet gladios, geminasque viator
cum videat ripas, quae sit Romana, requirat;
225ut iam trans fluvium non indignante Chauco
pascat Belga pecus, mediumque ingressa per Albim
Gallica Francorum montes armenta pererrent;
ut procul Hercyniae per vasta silentia silvae
venari tuto liceat, lucosque vetusta
230religione truces et robur numinis instar
barbarici nostrae feriant impune bipennes.
Ultro quin etiam devota mente tuentur
victorique favent. quotiens sociare catervas
oravit iungique tuis Alamannia signis!
235nec doluit contempta tamen, spretoque recessit
auxilio laudata fides, provincia missos
expellet citius fasces quam Francia reges,
quos dederis. acie nec iam pulsare rebelles,
sed vinclis punire licet; sub iudice nostro
240regia Romanus disquirit crimina carcer: [p. 382]
Marcomeres Sunnoque docet; quorum alter Etruscum
pertulit exilium; cum se promitteret alter
exulis ultorem, iacuit mucrone suorum:
res avidi concire novas odioque furentes
245pacis et ingenio scelerumque cupidine fratres.
Post domitas Arctos alio prorupit ab axe
tempestas et, ne qua tuis intacta tropaeis
pars foret, Australis sonuit tuba, moverat omnes
Maurorum Gildo populos, quibus inminet Atlas
250et quos interior nimio plaga sole relegat:
quos vagus umectat Cinyps et proximus hortis
Hesperidum Triton et Gir notissimus amnis
Aethiopum, simili mentitus gurgite Nilum;
venerat et parvis redimitus Nuba sagittis
255et velox Garamas, nec quamvis tristibus Hammon
responsis alacrem potuit Nasamona morari.
stipantur Numidae campi, stant pulvere Syrtes
Gaetulae, Poenus iaculis obtexitur aer.
hi virga moderantur equos; his fulva leones
260velamenta dabant ignotarumque ferarum
exuviae, vastis Meroe quas nutrit harenis;
serpentum patulos gestant pro casside rictus;
pendent vipereae squamosa pelle pharetrae.
non sic intremuit Simois, cum montibus Idae
265nigra coloratus produceret agmina Memnon,
non Ganges, cum tela procul vibrantibus Indis
inmanis medium vectaret belua Porum. [p. 384]
Porus Alexandro, Memnon prostratus Achilli,
Gildo nempe tibi.

Nec solum fervidus Austrum,
270sed partes etiam Mavors agitabat Eoas.
quamvis obstreperet pietas, his ille regendae
transtulerat nomen Libyae scelerique profano
fallax legitimam regni praetenderat umbram.
surgebat geminum varia formidine bellum,
275hoc armis, hoc triste dolis. hoc Africa saevis
cinxerat auxiliis, hoc coniuratus alebat
insidiis Oriens. illinc edicta meabant
corruptura duces; hinc frugibus atra negatis
urgebat trepidamque fames obsederat urbem.
280exitiale palam Libycum; civile pudoris
obtentu tacitum.

Tales utrimque procellae
cum fremerent lacerumque alternis ictibus anceps
imperium pulsaret hiems, nil fessa remisit
officii virtus contraque minantia fata
285pervigil eventusque sibi latura secundos
maior in adversis micuit: velut arbiter alni,
nubilus Aegaeo quam turbine vexat Orion,
exiguo clavi flexu declinat aquarum
verbera, nunc recta, nunc obliquante carina
290callidus, et pelagi caelique obnititur irae.
Quid primum,Stilicho,mirer? quod cautus ad omnes
restiteris fraudes, ut te nec noxia furto
littera nec pretio manus inflammata lateret?
quod nihil in tanto circum terrore locutus
295indignum Latio? responsa quod ardua semper
Eois dederis, quae mox effecta probasti[p. 386]
securus, quamvis et opes et rura tenerent
insignesque domos? levis haec iactura; nec umquam
publica privatae cesserunt commoda causae,
300dividis ingentes curas teque omnibus unum
obicis, inveniens animo quae mente gerenda,
efficiens patranda manu, dictare paratus
quae scriptis peragenda forent. quae brachia centum,
quis Briareus aliis numero crescente lacertis
305tot simul obiectis posset confligere rebus:
evitare dolos; veteres firmare cohortes,
explorare novas; duplices disponere classes,
quae fruges aut bella ferant; aulaeque tumultum
et Romae lenire famem? quot nube soporis
310inmunes oculi per tot discurrere partes,
tot loca sufficerent et tam longinqua tueri?
Argum fama canit centeno lumine cinctum
corporis excubiis unam servasse iuvencam!
Unde tot adlatae segetes? quae silva carinas
315texuit? unde rudis tanto tirone iuventus
emicuit senioque iterum vernante resumpsit
Gallia bis fractas Alpino vulnere vires?
non ego dilectu, Tyrii sed vomere Cadmi
tam subitas acies concepto dente draconis
320exiluisse reor: Dircaeis qualis in arvis
messis cum proprio mox bellatura colono
cognatos strinxit gladios, cum semine iacto
terrigenae galea matrem nascente ferirent [p. 388]
armifer et viridi floreret milite sulcus,
325hoc quoque non parva fas est cum laude relinqui,
quod non ante fretis exercitus adstitit ultor,
ordine quam prisco censeret bella senatus.
neglectum Stilicho per tot iam saecula morem
rettulit, ut ducibus mandarent proelia patres
330decretoque togae felix legionibus iret
tessera. Romuleas leges rediisse fatemur,
cum procerum iussis famulantia cernimus arma.
Tyrrhenum poteras cunctis transmittere signis
et ratibus Syrtes, Libyam complere maniplis;
335consilio stetit ira minor, ne territus ille
te duce suspecto Martis graviore paratu
aut in harenosos aestus zonamque rubentem
tenderet aut solis fugiens transiret in ortus
missurusve sibi certae solacia mortis
340oppida dirueret flammis. res mira relatu:
ne timeare times et, quem vindicta manebat,
desperare vetas. quantum fiducia nobis
profuit! hostilis salvae Carthaginis arces;
inlaesis Tyrii gaudent cultoribus agri,
345quos potuit vastare fuga. spe captus inani
nec se subripuit poenae nostrisque pepercit:
demens, qui numero tantum, non robore mensus
Romanos rapidis ibat ceu protinus omnes
calcaturus equis et, quod iactare solebat,
350solibus effetos mersurus pulvere Gallos. [p. 390]
sed didicit non Aethiopum geminata venenis
vulnera, non fusum crebris hastilibus imbrem,
non equitum nimbos Latiis obsistere pilis.
sternitur ignavus Nasamon, nec spicula supplex
355iam torquet Garamas; repetunt deserta fugaces
Autololes; pavidus proiecit missile Mazax.
cornipedem Maurus nequiquam hortatur anhelum;
praedonem lembo profugum ventisque repulsum
suscepit merito fatalis Tabraca portu
360expertum quod nulla tuis elementa paterent
hostibus, et laetae passurum iurgia plebis
fracturumque reos humili sub iudice vultus.
Nil tribuat Fortuna sibi. sit prospera semper
ilia quidem; sed non uni certamina pugnae
365credidimus totis nec constitit alea castris
nutatura semel; si quid licuisset iniquis
casibus, instabant aliae post terga biremes;
venturus dux maior erat.

Victoria nulla
clarior aut hominum votis optatior umquam
370contigit. an quisquam Tigranen armaque Ponti
vel Pyrrhum Antiochique fugam vel vincla Iugurthae
conferat aut Persen debellatumque Philippum?
hi propagandi ruerant pro limite regni;
hic stabat Romana salus. ibi tempora tuto
375traxerunt dilata moras; hic vincere tarde
vinci paene fuit. discrimine Roma supremo
inter supplicium populi deforme pependit;
et tantum Libyam fructu maiore recepit
quam peperit, quantum graviorem amissa dolorem
380quam necdum quaesita movent, quis Punica gesta, [p. 392]
quis vos, Scipiadae, quis te iam, Regule, nosset,
quis lentum caneret Fabium, si iure perempto
insultaret atrox famula Carthagine Maurus?
haec omnes veterum revocavit adorea lauros;
385restituit Stilicho cunctos tibi, Roma, triumphos.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: