Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Sancta Palaestinae repetens exordia Nymphae,
Difficiles ortus, et formidata profundo
Incrementa Iovi, mores Hymenaeaque festa
Virginis, et sacri referam miracula partus,
5Actaque, et acceptos mundi melioris honores.
Sed neque Pierii fontis, neque Phocidis undae
Nunc vada sunt tentanda mihi: maiore Camena
Et maioris opus nunc est ope numinis. Ergo
Tu mihi, Diva, fave, caelum cui militat omne,
10Quam trepidant Erebi sedes, cui terra fretumque
Vota precesque ferunt. Nostro Tu sola labori
Sis praesens, operique Tuo largita futuro
Praesidium, nostrae, veniens, illabere menti.
Tu, licet a nostro spatiis ingentibus orbe
15Disiungare, suos quantum polus elevat ignis,
Non tamen humanos casus oblita, tuumque
Nil pertaesa genus, vigili mortalia cura
Suscipis et lacrimae tangunt tua pectora nostrae.
Tu placidum terris sidus, quod liberat omnis
20A pelagi fervore rates, quod luce benigna
Saturni Martisque graves eliminat iras,
Tu nobis, Helice: nobis Cynosura. Per altum
Te duce, vela damus portus habitura secundos.
Tu mare, Tu ventos, Tu sidera cuncta Deumque
25Concilias. Tu tuta salus, Tu pacis origo,
Tu commune bonum, generis tu gloria nostri,
Huc ades et coeptos praesenti numine cursus
Dirige, et infirmam rege per vada caerula puppim.
Anna diu vanos secum ploraverat usus
30Conubi sterilemque torum tristemque hymenaeum;
Propterea duplicesque manus, frontemque supinam
Attollens, humili Superos ita voce precata est:
"Numina, quae regitis caelos, quae volvitis astra,
Vos penes est genus omne boni, Vos omnia rerum
35Semina servatis; gremium telluris inane est
Et sine fruge solum, nisi sumat ab aethere vires,
Sive per astrorum cursus radiosque calentes,
Sive Dei solo, qui temperat omnia, nutu.
Venimus ad canos frigescentemque senectam
40Et nostrae sine prole dies abiere iuventae.
Longa infelicis thalami consortia fine
Claudimus infausto. Vir pluribus exsulat annis,
Conspectus hominum fugiens, domus orba magistro
Fluctuat, amisso ceu navis in aequore clavo.
45Currimus in fatum, tacitisque recedimus annis,
Mortuaque aetatis pars est iam maxima nostrae.
Pallida praeteriti spatium mors occupat aevi:
Quod superest exspectat hians. Iam plena meorum est
Terra cadaveribus, consanguineosque sepulcra
50Vix capiunt; soli steriles servamur in omne
Dedecus. Et certe brevis est felicior aevi
Condicio. Primo Deus indulsisse parenti
Creditur et fragili bene consuluisse senectae,
Cum vetuit primos iterum decerpere fructus,
55Et fruges gustare, quibus produceret annos.
Nam quid longa dies homini, nisi longa dolorum
Colluvies? Longi patientia carceris aetas
Longior; est cursus vitae labyrinthus. In ipsum
Ex utero ingredimur, per limina mortis abimus.
60Iam capulo instamus, nec adest, qui lumina claudat
Ossave componat tumulo tepidisque sepulcrum
Fletibus irroret; nobiscum it tota sub umbras
Progenies, nec erit nostris qui marmora signet
Nominibus, deserta domus tabescet, et istas
65Longaevi sudoris opes, quas legimus ambo
Pluribus obsequiis, heres ignotus habebit;
Nobiscumque cadent nostri monumenta laboris.
Cernite communes amborum, Numina, curas,
Et servate genus. Cernant se in stirpe parentes
70Et sua natorum videant in vultibus ora.
Sint qui nos facie referant gestuque nepotes,
Progeniemque suam nostro de nomine dicant.
Sint qui nos proavos numerent et stemmata longo.
Limite deducant, iterataque nomina ponant.
75Pignora longaevae concedite, Numina, matri,
Quae celebres ad vestra ferant altaria cultus
Pinguibus et priscum donis imitentur Abelem.
Saepius a nobis hoc exorasse precando
Antiquas est fama nurus, et supplice voto
80Collapsum genus atque domos servasse cadentes.
Sic alacer Sanson, sic et formosus Ioseph,
Sic puer Isaacus satus est et filius Annae,
Qui primum liquido Regem perfudit olivo".
Talibus orabat sterilis, gemituque sonoro
85Crebra dabat longos inter suspiria planctus.
Audiit Omnipotens, animumque in vota precesque
Flexit. Et infuso caluerunt viscera fetu.
Coepit et humanos paulatim sumere vultus
Semen, et in nostram sensim transire figuram.
90Ut, cum, vere novo, tepefacta rosaria multae
Vestit frondis honor; primum durescit in orbem
Folliculus, barbaeque comam producit acutae,
Mox inflare sinus tunicasque implere virentes
Incipit, et concreta diu sub cortice proles
95Turget, agens rimas tenues, et vertice summo
Purpureas ostendit opes rubicundaque labra;
Postremo, cum pulchra suos Aurora colores
Explicat et vitreum glomerant nova gramina rorem,
Panditur omne decus, valvisque emissus apertis;
100Flos hiat, et laeto arridet venientibus ore;
Sic nova progenies utero congesta parentis
Emersit, non tota simul. Sed singula certo
Discrevit formans Opifex Dens ordine membra;
Cor prius, ex illo quoniam descendit in artus
105Vitalis calor a pleno ceu flumina fonte.
Illic prima domus vitae, postrema per illud
Discedens terris animus vestigia ponit.
Tum Superum Pater illius procul ire caducas
Iussit ab hospitio curas: "Habitacula, dixit
110Spiritibus, dulcemque mihi servate recessum."
Mox cerebri concreta domus, quae plena pudicis
Crevit imaginibus castoque imbuta pudore.
Os roseum sine labe dedit, frontique decorem
Sidereum, et laetos formae caelestis honores.
115Ambrosiaque comas tinxit; mox ubera pectus
Protulit; in teretes humeri fluxere lacertos
Ramosasque manus, quas hac Pater imbuit arte,
Ut solos fierent habiles pietatis ad usus.
Haec sunt membra quibus divinae mentis imago
120Cernitur humanis animis impressa; quibusque
Omne opus aetherio dignum tentamus Olympo.
Inferiora magis pecudum servare videntur
Naturam moresque feros. Tamen omnia semper
Officiis habuit sanctis accommoda Virgo.
125Non tam multiplici divorum munere, non tot
Deliciis, non tam grato Pandora decore
Claruit Ascraei cantu celebrata poetae.
Sic, ope caelesti, quamvis humana negabat
Materni soboles, iniit tentoria ventris.
130Omne quod excellens opus et sublime futurum
Difficiles ortus habet incrementaque tarda.
Sic iunco nemus Alcidae, sic tardior exit
Populeis abies ramis, sic abiete pinus
Segnior et pino longe vivacior ilex
135Et robusta larix igni impenetrabile lignum.
Nam magis opprimitur partu natura potenti,
Plusque operae impendit, grandi ceu pondere pressa
Plaustra gemunt magis, et magno sub vomere taurus
Sudat et obluctans vires labor haurit onustas,
140Sic opus in longum differt finique resistit.
Ast, ubi naturae Divum superaddita virtus
Adiuvat, ut remis lembus fugit actus et aura,
Sic levis ad metam prono patet orbita cursu.
Sed quia longaevam fecit Discordia litem,
145Assimilemque iugi loris, quae Gordius olim
Nexuit atque Iovis Phrygii suspendit ad aram
Daedaleaeque domus errori Pasiphaaeo,
Conceptus ne sacer fuerit, vel sorde paterna
Illitus, antiqui referam certaminis orsum
150Et sobolis nostrae infelix repetetur origo.
Cum Pater humentes redigens in corpora glebas,
Vitalem humanos auram spiraret in artus,
Ut nova progenies pugnam tuta iret in omnem,
Ultra animi claras dotes et corporis arma,
155Iustitiam, caeleste decus, superaddidit, unde
Et fati rigidas leges et funera posset
Vincere et ambrosia vesci summoque potiri
Aetheris hospitio Superumque assuescere mensis.
Sed, postquam vetitas fruges et noxia mala
160Femina surgentis, post prima exordia mundi
Vipereis decepta dolis admovit ad ora,
Mox Astraea domos hominum pertaesa redivit
In regnum sublime Patris. Miratus Olympi
Tam celerem reditum Dominus: "Quare - inquit - ad arces
165Sidereas, mi nata, volas terramque relinquis?"
Illa, "Pater, fallax hominem delusit imago,
Dixit, et, a tectis egressa rebellibus, adsum".
Tum genitor meditans resecare piacula tantae
Fraudis, ait: "Careant posthac custodibus istis.
170Blanda patrum segnes facit indulgentia natos.
Iustitia nudi, discant sudare famemque
Et diuturna pati ieiunia, frigus et imbres,
Servitium et fati sortem experiantur amaram.
Vexati sapient. Iucunda et amabilis aestas,
175Post brumam et Ianos steriles gelidosque decembres,
Dulcior est: quid sint tranquillae commoda pacis
Ferrea bella docent. Homini labor utile semper
Calcar erit segni. Pigros robigine sensus
Otia corrodunt sopitaque pectora torpor
180Noxius obliquat. Ferrum, si transit in usus
Assiduos, splendore micat vultuque nitenti
Audeat ad argenti decus aspirare superbum.
At, si longa quies ierit, fuscatur et atram
Vertitur in scabiem, celerique absumitur aevo.
185Inter multa hominum fata infelicia, damno
Non erit hoc minimo. Tristem sperata, superbum
Iam praesens, amissa facit fortuna dolentem."
Haec Pater: et Mortem mox implacabile monstrum
Hactenus obvinctam textis adamante catenis
190Carcere disclusit caecoque emisit ab antro.
Cui terris regna ampla dedit, pelagique per undas,
Atque per aerios tractus, rarosque per ignes,
Quos Phoebi germana sinu complectitur amplo;
Et quaedam Scythicis Chalybum durata caminis
195Tela dedit, quaedam Lernaeo infecta veneno.
Nec satis haec: aliud telum letalius addit:
Nam gladii rostrum, caudam trygonis aquosi,
Qua quondam magno fatum tentavit Ulixi
Telegonus Circes usus fatalibus armis,
200Praefixit iaculis, Stygiaque extinxit in unda.
Mox iecur exemit monstro, praecordia bile
Caerulea infecit, celeresque innexuit alas.
Haec fuga Iustitiae nostris mala cuncta diebus
Intulit, haec abiens nobis monimenta reliquit,
205Quae patres ab avis et nati a patribus omnes
In seriem mittunt per saecula longa nepotum.
Hoc vitium prima veniens ab origine sumpsit
Fomitis et duri nomen crudele tyranni.
Nam scelerum accendit flammas, et colla superbis
210Imperiis humana premit. Cocytidas undas
Lethaeosque amnes spargit Stygiumque venenum.
Hos Superum facit immemores, curasque nocentes
Ingerit: his animos audacibus incitat ausis;
His Phlegethonteas iras inspirat. Olentem
215Cyprigenam, fraudum matrem, cui cuncta veneni
Nota ministeria et Phoebeae carmina Circes
Semper habet comitem: primae haec discrimina culpae,
Propterea magnum dixere Promethea vates,
Dum studet aetheriis furari e nubibus ignem,
220In nostras traxisse domos morbumque necemque.
His igitur ne membra malis obnoxia sanctae
Parthenices essent, ista Pater obstitit arte.
Ante tener sacra fetus quam viveret alvo,
Conceptus ne prima novos exordia pullis
225Induerent maculis, mens ne sincera nitensque
Communem imbiberet labem, ne pigra liquore
Pectora Lethaeo fierent, quae lactea magno
Pabula et amplexus fuerant latura Tonanti,
Semine confusas sordes et virus inustum
230Dissecuit: felici anima mox imbuit artus.
Sunt tamen audentes contra sentire, nec illos
Incusamus; habent quo se tueantur, et olim
Ista hominum communis erat sententia. Verum
Iam senio exsangui frigens sua robora sensim
235Perdit et, amissa iam maiestate, recedit
Sponte sua ceditque novo Latonia Phoebo.
At, quoniam sacrae legis de fontibus hausta
Creditur, ex omni nondum est explosa theatro,
Indicio necdum sancti damnata Senatus,
240Qui Vaticani Romana palatia saxi
Et piscosa regunt sulcantem caerula puppim.
Sed prior, ut nobis aequum sentire videtur,
Dignior est et grata magis Nato atque Parenti.
Nam legi assurgens Mariae decus addit opusque
245Materna dignum attribuit pietate Tonanti.
Adde quod et multis fert adiumenta fidemque
Roborat infirmam. Nam nec venisse sub alvum
Sorde laborantem tali sublimia caeli
Numina nonnulli ingenio praestante putarunt.
250Religio maior, pietas animosior istam,
Consummata fides legumque peritia fecit.
Altera, verborum textum et fastigia tantum
Summa videns, abstrusa Dei mysteria nescit.
Quod si siderei tanto splendoris honore
255Fulget, ut aeterno qui temperat ordine mundum
Gestarit gremio, lactaverit ubere, dulci
Strinxerit amplexu, summoque vocarit Olympo,
Quare illam in nostras opus est detrudere sordes
Et turpi incestare luto? Mortalibus aequas
260Cui Pater aetherias mentes subiecit et astra?
Scrutandum potius, si quae praeconia iungas
Eius adinventas per plurima saecula laudes.
Nulli adeo vivax animi sollertia, nulli
Tam felix aderit florentis gloria linguae,
265Ut Mariae possit laudes aequare loquendo.
Quae data sunt Illi numquam mortalibus ullis
Antea concessit, nec post concedet Olympus,
Quamvis Creta Iovi Corybantia cymbala pulset,
Festaque thyrsifero celebrarit Graecia Patri.
270Quot miseros pelagi nautas subtraxit ab undis,
Cum iam praecipites fluctus Aquilonis et Austri
Viribus adversis caelo aequarentur, et ipsa
Transtra per effusi certissima fata tulissent!
Quot traiecta gravi servavit pectora telo,
275Pectora, Paeonias quae non valuere per artes
Restitui, nec opis nostrae poscentia quicquam.
Quotque etiam retro squalentes carcere fractis
Ocius obicibus manicisque resolvit ahenis!
Quot famis exhaustos macie vix aegra trahentes
280Membra datis caelo dapibus miserata reduxit
Robur in antiquum, viresque refudit in artus!
Nec minus ingenti vitiorum mole sepultos
Infixosque luto et toto tellure iacentes
Corpore divini lustravit numinis aura?
285Propterea totum surgentia templa per orbem
Illius immensam laudem regnique perennis
Perpetuos fasces et fine carentia iura
In nostrumque genus summum testantur amorem.
Ipsa est adversis commune in rebus asylum,
290Ante preces: etiam necdum obsecrata favorem
Donat et ad miseros maternas explicat ulnas.
Quid nivis aestivae pluvias; quid moenia dicam
Litore Piceno impensis communibus orbis
Condita et Adriaco transvecta cubicula ponto?
295Quidve Aventinas aedes, delubraque donis
Aucta peregrinis referam, Siculisque sedente
Litoribus Drepani molem? Qua maximus olim
Caelicolum et legis custos Albertus avitos
Aequavit patres, patriamque accepit Olympo;
300Et custoditae aeternum pietatis honorem.
Perpetuas igitur merito solvemus honores:
Conceptusque die venient ad templa quotannis
Orgia, et aeterno Mariae primordia ritu
Annuus ardentes cultus revocabit ad aras:
305Tum pius hibernum Chiron Titana premebat,
Cui comes in lucem nitidis argenteus alis
Ibat Olor Phoeboque suos cedebat honores;
Cum fecunda sibi concepto semine Mater,
Divinum illabi coepit sentire favorem.
310Et iam signiferum novies lustraverat orbem
Lucida maturos solvens Latonia partus.
Convenere murus circumfusaeque iacenti
Mite puerperium Matri, dextroque rogabant
Sidere vitales fetum prodire sub auras.
315Laetior Eoos proles Hyperionis ardens
Alipedes iungebat equos postremaque sanctae
Erigones iam regna legens vicina coronae
Sidera et Alcidem Geminos qui interiacet Angues
Ad Superos nigro secum revocabat ab Orco.
320Portitor Helleus nitido cum Gorgonis ore
Stellatae dux noctis erat; cum Pistrice longo
Eridanus tractu claris lucebat in astris,
Cum nova progenies felicibus edita fatis
Phoebeam primum lucem, mortaliaque ora
325Vidit et, humanae transmisso limine vitae,
Decidit in patriam luctus regnumque laborum.
Candida nascentem mox ut videre puellam,
Omnia iucundo fulserunt sidera caelo.
Arrisere poli summoque auditus ab axe
330Concentus prolique novae paeana canorum
Argutumque melos Divi cecinere; paternas
Velarunt aulaea domos. Pendebat in illis
Longa patrum series, primique parentis origo
Et colubri delusa dolis stringebat eburna
335Poma manu virgo. Gladio paranymphus et igne
Exsilio damnabat avos. Adolebat ad aras
Pinguia saxa puer, flamma stridente; supinos
Tollebat vultus et numina sancta colebat,
Annosique senes stabant cum prole. Columnas
340Unam perpetui de marmore roboris, unam
Fictilibus muris plastes formabat aquarum
Flammarumque minas contra, quia noverat olim
Ventura excidio terrae Neptunia regna,
Vulcanique graves aestus. Puerile secutus
345Obsequium, senior quernae sub tegmine frondis
Deplorabat avum, caeco quem fixerat arcu:
Et faber incudem feriens et follibus actis
Aera coquens ferrum varios conflabat in usus.
Sola mari in toto super alta cacumina puppis
350Nabat et imbriferae pascebant aequora nubes.
Vitisatorque pater, miti delusus Iaccho,
Monstrabat nudum pueris ridentibus inguen.
Primus hic undosum sulcavit navibus aequor,
Quamvis prima ratis credatur Iasonis Argo.
355Primus hic effossa vitem supponere terra
Coepit et apricis mites de collibus uvas
Tollere, Dircaeo licet haec sit gloria Baccho.
Ardua terrigenae volvebant saxa gigantes
Conati molem Superis aequare superbam.
360Lanigeras Abrahamus oves per litora pascens
Sacra dabat saxoque gemens pudibunda secabat.
Laetior adducta Medo remeabat ab orbe.
Cum consorte puer caelique ex arce pluebat
Sulphur et aetheriis ardebant ignibus urbes.
365Bisseni patres longa cum stirpe nepotum
Pabulaque Aegypto servans praesagus Ioseph
Frigida defuncti referebant ossa parentis.
Regna novis fugiens longe perterrita monstris
Trans mare purpureum Nili ducebat ab oris
370Dux animo vultuque pius magno agmine longum
Vulgus et erecti dirimebant aequora fluctus.
Ipse dabat sacros ritus arcamque locabat
Legiferam lateque Arabum deserta peragrans,
Iusque ferens populo, sterili de marmore dulces
375Eliciebat aquas: optatos arida fontes
Absorbebat humus fugiensque in gramina flumen
Ibat, et obliquo lambebat saxa recursu.
Culmina Panchaeos tollebant ardua montes
Turriferisque iugis haerentia nubila supra
380Igne deus fumoque latens in vertice summo
Scribebat legis duplici nova foedera saxo.
Invisam Superis gentem semenque superbum
Concava terribili tellus sorbebat hiatu
Clamabatque ruens iam semisepultus Abiron.
385Impia sublimes vitulos statuamque bicornem
Turba, deum mentita, manus tollebat et ora.
Strenuus indigenas populos abigebat Iesus
Parta suis, aequo permensus limite regna:
Inde senatorum turbam regesque togatos,
390Atque sacerdotum seriem, partosque triumphos,
Bellaque, et aetherio surgentia templa Tonanti,
Et docti Salomonis opes Roboamque superbum
Palladia textor filis intexerat arte.
Ezechiae illustres morbos solemque reversum
395Et Phaethonteos versis temonibus axes
Ferre suos retro cursus iterumque relabi,
Ostentabat opus longaeva in saecula ductum.
Hinc Eleazarus divina volumina regi
Tradebat Phario; senibus distincta magistris
400Tecta voluptates varias, diversaque Tempe,
Multiplicesque avium plumas et carmen habebant.
Captivam totiens gentem nunc ire tyrannis
Servitum Assyriis, iuga nunc Aegyptia ferre,
Clausaque trans altos hominum tot milia montes
405Et templi eversas Solymaeque resurgere moles
Pendula monstrabant picto velamina textu.
Quinque triumphales currus et proelia fratrum;
Divisum populi regnum postrema tenebat
Pars operis tanti: circum viventia semper
410Brachia tortilibus ramis fundebat acanthus.
Prima coronarunt redolentibus atria sertis,
Graminibusque fores et limina summa virebant;
Perque vias famulae ramos sparsere comantes.
Laeta dies egit festos vicinia passim.
415Tota puellari resonarunt compita cantu.
Ornabat roseo ridens cunabula vultu
Dulciaque attollens in matrem lumina Virgo
Cum traheret dulces lactanti a pectore sucos,
Stringere complexu Natam ferre oscula fronti
420Non erat ausa parens: nec enim mortalis in illa
Humanusve decor, sed erat caelestis imago,
Aetheriasque vigor flammas et sidera vincens.
Mira supercilii gravitas, pondusque venustae
Frontis, et eximia fulgentes indole vultus
425Suspensas hominum mentes atque ora videntum
Per longas immota moras retinere solebant.
Non infesta fuit luctu non ebria sonno:
Sed vigilans risuque genas ornata modesto.
Nunc matri arridebat ovans, nunc parvula tendens
430Brachia vicino miscebat dulcia patri
Murmura: dixisses studio gestire loquendi.
Temporis innocui nondum discesserat aetas,
Plenaque iam docili formabat verba palato.
Mos erat antiquis longum servatus in aevum
435Aede puellares annos includere sacra,
Aetatemque Deo teneram, primumque dicare
Virgineae florem vitae, et generare pudoris
Ingenui curam, sanctosque inducere mores.
Mox, ubi vestitum prima lanugine tempus
440Venerat, in thalamos ibant Hymenaeaque tecta
Coiunctaeque viris proli indulgere solebant:
Propterea legum memores et moris aviti
Venturi Solymam trima cum prole parentes,
Deseruere solum, Galilaeaque Nazareth arva.
445Floribus intextis et odoro gramine cinxit
Virginis ora parens. Stellatae lumina frontis
Haerebant caelo: teneroque in pectore clausum
Numen erat: niveo tunicae talaris amictu
Albebant humeri, quam circumtextus olivae
450Laureus ambibat torques ad colla: per imas
In strophium flexis palma ibat frondibus oras,
Matris opus, mollique sinus variaverat auro.
Ventum erat ad magni templum sublime Tonantis,
Quo ducunt ter quinque gradus de marmore vivo:
455Et iam porrectis curvabat prona lacertis
Serva manus, summum ad limen latura puellam,
Cum mox virgineo conceptum pectore Numen
Affuit, et retrahens promptae sinuata ministrae
Brachia, debilibus plantis, animoque vigorem
460Addidit et supra aetatem fiducia crevit.
Protulit audaces sublata cyclade passus
In sublime volans Virgo turbamque relinquens,
Sicut ubi multae volitant ad litora puppes
Ocius illa subit portum, quae mole minori
465Labitur, et melius velis et remige fertur.
Vertice iam summo magni penes atria templi
Stabat, ubi, ascensu fessos solata parentes,
Risit et aeternum curvato poplite Numen
Cum nuribus venerata piis in claustra recessit
470Virgineae secreta domus. Flevere parentes
Cognataeque nurus gemitumque dedere ministrae,
Quando, e conspectu vultus abitura nitentes
Vertit: et induxit sublatam in tecta sacerdos.
Tres una comites habitant Eros, Elpora, Pistis,
475Sidereus fronti, quibus est nitor: aurea primae
Vestis, et ardenti pictum face pectus et igne:
Ast aliam caeli vultus imitata serenos
Laeva tegit; quam corda manus intexta supinae
Tollentes sparsim variant. Toga Pistios artus
480Candida et argenti niveo splendore coruscans,
Nocturnaeque fugans umbras caliginis ambit.
Multa sinus et colla virens ornabat iaspis,
Quae nigros abigit Lemures, vanumque timorem.
Prima Patris summi stirps immortalis et aevum
485Non metuens: annis aliae longaque senecta,
Interitum passurae olim cum cardine fixo
Per sua cessabit vestigia currere mundus.
Parthenices istae venturae ad limina nymphae
Quattuor egregias secum duxere sorores
490Pulchram Metrioten Phrenandreamque potentem
Viribus atque gravi lites componere doctam
Voce Dicaspoliam memorique futura videntem
Mente Prometheam, summo genus aethere missum.
Alta Panomphaei subeuntes tecta Tonantis
495Ad Mariae thalamos famulam misere Siopen,
Quae praegressa, citos ut movit ad ostia passus,
Clausaque per tenues vigilare cubicula rimas
Vidit, heras, nutu vocat ingressumque ministrat.
Iam nocturna quies operas manuumque labores
500Clauserat, et mollis per opaca cubilia somnus
Miserat extinctis pallentes ignibus umbras.
Ipsa diem tepidae reparabat lumina testae,
Primaevamque patrum genesim, mundique recentis,
Et nova monstriferae repetens miracula virgae,
505Noctis in occiduam prono iam vertice Calpen
Insomnes taciti ducebat temporis horas.
Oscula post et prima datae iam verba salutis
Amplexusque pios, genus antiquamque suorum
Progeniem et studiis quibus oblectentur et artes
510Et varios mores diversaque nomina gentis
Ut docuere suae, "Nostri vigilantius oris
Effigiem, dixere, alto sub pectore serva:
Nam quaedam hostiles nostris sub vultibus umbrae
Humanas ambire solent et fallere mentes.
515Dumque ita multiplices dant accipiuntque loquelas
Clara per Eoos fluctus Aurora rubebat:
Flammaque surgebat niveis argentea bigis
Luciferi gelidos spargens in gramina rores.
Et cupiens prolem dulcesque revisere nidos
520Garrula sub lucem modulos iterabat hirundo.
Tum Pater Omnipotens ita compellare coaevos
Aggressus comites: "Regni quibus una potestas,
Quos rerum par cura tenet: (nam nomina rebus
Plura tribus, tamen una subest essentia simplex),
525Numina, quae aeterno mecum regnatis Olympo
Et quibus unus honos, eademque potentia, mecum,
Principio informem grandi cum corpore massam
Fecimus, et caelum in latos sinuavimus orbes
Scitis ut a nobis animos et lumina vertens
530Inque suum conversa decus, propriumque nitorem
Contemplata, gravi sub pallida Tartara casu
Spirituum pars magna ruit, quam sulphuris ardor
Sub nigris specubus tenet aeternumque tenebit.
Necdum Phoebus erat: nec claro Lucifer ore
535Ante diem surgens primo rutilabat ab ortu:
Nondum mane rubens, pulchros Aurora colores
Induerat, nec Luna suos accenderat ignes,
Cum modo facta cohors, turpem meditata rapinam,
Imperium nostri sperare audebat Olympi.
540Propterea immensum scelus indelebilis error
Aeternum durat, nec enim mutabilis illa est
Naturae sortita genus: quo lapsa recessit,
Fixa manet; quod mente semel complexa recepit,
Inconcussa tenet semper, nec amata relinquit.
545At neque nos illi vota ad meliora favemus.
Tunc hominem (meministis enim) qui flectere sese
Posset, et a nobis animo verti atque reverti,
Condidimus, magni quo damna rependere casus
Fas foret et vacui complere sedilia caeli.
550Et iam magna cohors hominum, quibus aetheris arcem
Annuimus, maeret, longas pertaesa latebras
Exsiliique rogat finem, sed debita primo
Poena vetat sceleri: vocat hinc amor, inde reclamant
Iustitiae leges; negat haec, petit ille favorem.
555Iudicium veros decet et clementia reges.
Sed neque mortali poterit sata sanguine proles
Iustitiae placare minas et solvere nodos.
Adde, quod a vanis terra est revocanda deorum
Cultibus, atque Deo iam servitura Triformi.
560Non opus humanis tractandum viribus istud.
Hoc opis est tantum nostrae. Qui condidit orbem
Liberet; artificem, qui fundamenta locavit,
Instaurare domum decet, et sarcire ruinam.
Nate, mei speculum vultus et mentis imago,
565Ars mea, Nate, precor, terras invise iacentes:
Atque tuis onus hoc humeris, hanc suscipe curam.
Illa puellares inter pulcherrima turbas,
Quae nobis totiensque manus totiensque supinam
Attollit frontem et tota suspiria nocte
570Ingeminat vigilans, terrenis libera curis,
Orta tibi est: illam non aspernabere Matrem.
Post, ubi tempus erit, lateri contermina nostro
Fiet, et ingentes mundi tractabit habenas.
Cernis, ubi modico surgunt Capitolia saxo
575Templa Iovis falsi, mediam, qua dividit urbem
Tybris et Etruscos convolvit in aequora fontes?
Illa tui sedes regni, cum pulsa deorum
Turba, tibi veteres aras et templa relinquet:
Te Libyes Asiaeque colent latissima regna;
580Europae magis arva tamen: tibi Roma Latinae
Gentis apex, Phoebumque videns Hispana cadentem
Doris, et algentem regio, quae sustinet Arcton
Serviet, atque novo tellus lustrabitur imbre.
Tunc Tua cum propriis iungent insignia reges:
585Et crucis aereas signabit purpura turres.
Me magis Assyriae gentes, Indique Arabesque:
Atque Palaestinae populi novere; sed olim
Forsitan et nostro laetabitur Africa nexu
Templaque Spiritui ponet celeberrima Sancto
590Talibus Omnipotens Nato mandata ferebat.
Nota Salutiferae placuit sententia Proli.
Nam, quia mens eadem Tribus est eademque voluntas,
Semper idem sentire omnis et amare necesse est.
Est locus Haemoniae Macedumque propinquior arvis,
595Orchomenum dixere. Tenet modo Vandala pubes.
Illic perspicuo, vitrei sub gurgite fontis,
Ut perhibent, olim dum Dorica regna manebant,
Tres Charites habuere domos dulcemque recessum.
Hae simul, assumptis iuga quae Pimplea colebant
600Mnemosynae natis patrios liquere penates;
Ornataeque comas hederis et virgine lauro
Assyrios petiere lares. Iordanis ad amnem
Ut venere, vadis lavere nitentibus omnes,
Quicquid labis erat venerandaque limina sanctae
605Parthenices ingressa cohors ad mutua primum
Oscula, et ad dulces mox se vertere loquelas.
Et tandem, dextrisque datis et foedere facto,
Perpetuas illi se iuravere sodales
Et, quocumque iret, comites dixere futuras.
610Iamque vigil primam Virgo praeceperat artem,
Atque coloratas voces, linguaeque nitorem;
Mensurae numerique modos, caelique meatus,
Et quas Luna vias et quas observat Apollo,
Et quos Mercurius trahat et Venus aurea gyros:
615Et varias caeli vires et nomina norat.
Nam, dum plebs Iudaea deo parebat, Olympi
Scivit iter: pueris etiam fuit agnitus aether.
Assiduis veterum studiis, oracula divum
Pervigilique legens cura Mosemque piumque
620Isaiam maestisque virum, qui versibus urbem
Plorat, ab ingenio, curas; a lumine, somnos
Sedula pellebat: parvo sua vota sacello
Supplicibus palmis narrabat et ore supino,
Otia nulla die carpens, nulla otia nocte;
625Cura cibi, somnique brevis, quae pasceret artus.
Pauperibus mensis genium fraudabat et ora,
Et castigato tolerans ieiunia ventre
Carmina discebat, sanctique poemata regis,
Qui tetricis olim fidibus cantabat ad aras,
630Sacraque fatidico psallebat ad orgia cantu.
Quicquid habent sacrae divina volumina legis,
Quicquid inest Arabum libris lustrarat et omnis
Graiorum annales, Romanorumque triumphos;
Et quantum Latii fudissent arma cruoris
635Punica, quot bellis rubuit navalibus aequor;
Qui Troiam petiere duces; quo milite Persas
Rex Macedum, Parthosque truces superarit et Indos.
Monstra quot Alcides domuit; quo remige Cretam
Daedalus ad gelidas fugiens annaverit Arctos,
640Et quibus adiutus pennis equus aliger auras
Presserit et dulcem plantis excusserit undam.
Hippolyti castos et Bellerophontis amores
Illustres Helenae raptus et Phyllidis ignes
Biblidaque incestam, curas et vulnera Thisbes
645Tarpeiaeque dolos, et gratam Phorcida Glauco,
Pomaque Cydippes, Orithyiamque furenti
Sublatam Boreae, Clymenen, et Belides ausas
Caede maritales thalamos implere, piumque
Pectus Hypermnestrae versasque in saeva virorum
650Funera Lemniades, Hellen, Cinyraeque puellam
Tres quoque Sirenes, et Amazonas: Oedipodaeque
Fata domus norat, nymphasque Heroides omnis.
Quicquid in his tumidum: quicquid crudele procaxque
Et quaecumque pios non attestantia mores
655Offendit, damnabat, apes imitata legendo.
Nunc laenam pingebat acu, nunc pensa trahebat
Serica, et immissis per litia pendula filis
Vela sacerdotum sacros texebat in usus.
Terrenum nihil ore sonans, inclusa, latensque,
660Plena Deo pectus: toti gratissima caelo.
Non robusta nimis teneros neque debilis artus
Incolumis, morboque carens, non mole sepulti
Corporea sensus: crines, caput, ora, sinusque;
Brachia, colla, manus, postremaque membra ligarat
665Solerti compage dens: promptissima menti
Ingenioque acies, atque insuperabile robur,
Nervosaeque animo vires: semperque voluntas
Iustitiae rectique memor, moderamine certo
Discordes animae motus luxumque domabat:
670Qualis purpureo radians carbunculus ore
Obscuros inter lapides gemmasque minores
Splendet, arenoso qua tingitur India Gange:
Qualia silvestres inter pineta miricas
Quae tollunt sublime caput, ramosque comantes:
675Frondifer Haemonias, ubi Pelion aspicit urbes,
Vel qua Parrhasii surgunt iuga summa Lycaei,
Parthenice mea talis erat iam grandior aevo,
Iam socianda viro Lucinaeque apta labori,
Virgineos inter coetus comitesque puellas.
680Festa dies aderat Solymi, qua divite mensa
Pinguia sub viridi celebrant convivia fronde,
Antiquae memores vitae: cum immite superbi
Imperium regis, patres fugere per altos
Incolumes fluctus Arabum: deserta peragrans
685Sub divo populus mensam ponebat et umbras
Frondibus obductis texebat et arbore caesa.
Posteritas igitur casus imitata parentum
Sub ramis cenare solet, cum septima luna
Imperat et lampas claudit Phoebea coronam.
690Tunc igitur Solymas arces caramque revisens
Progeniem mater sic est affata puellam.
"Nata meo quondam suavissima pondera ventri
Dulce Patris Summi donum, mea summa voluptas,
Postquam parva lares nostros, et limina nota
695Liquisti, numquamne tuae te cura parentis
Ullane te patriae movit pietatis imago?
Optastine sinus nostros intrare senemque
Cernere, quem longaeva gravant iam membra parentem?
Debilitat vires, sensus obtundit, amorem
700Diluit, et nobis affert oblivia tempus.
Ipse pater, sacra postquam te claudimus aede,
Quotidie menses digitis percurrit et annos.
Haec duo lustra putat duo saecula: sustinet aegre
Tam longae tormenta morae: - Iam vidimus, inquit,
705Aequaevas Mariae thalamos intrasse puellas.
Aspice quod firmo surgat iam stipite laurus
Natali defixa die: iam brachia bacis
Vestit et ingentem ramis iam porrigit umbram. -
Sic ait, et caderet paucis in fata diebus,
710Ni te forte suos parvum post tempus ituram
Credat in amplexus. Dudum tibi plura paravit
Munera: tu nostrae requies: tu sola senectae
Gloria: tu fessae producere tempora vitae,
Tu truncare potes nec opum nos amplius ardor
715Sollicitat nec spes tangit resolubilis aevi.
Sola places curasque levas tu sola seniles.
Sicut inoccidui magnes ad sideris astrum
Vergit et Arctoo numquam discedit ab axe,
Sic solet in natas amor inclinare parentes.
720Hoc natura iugum peperit placidaque ligavit
Compede. Non fertur superos Vulcanus in orbes
Mole pari non saxa ruunt ex aere tantis
Viribus. Ipse suos sol deseret ante meatus
Et fluere alterno cessabunt aequora cursu,
725Quam te, nata, patris quam te mea cura relinquat.
Ut Pario sculpti durant in marmore vultus
Nec metuunt pluvias hiemes Boreamque nivosum,
Sic penetrans arcana animis praecordia nostris
Haeret et in nobis semper tua vivit imago.
730Sermonem tu luce paris, tu somnia nocte.
Ah, quotiens, dum cura mihi est clamare ministram,
In mea dulce tuum nomen sese ingerit ora!
Ah! quotiens festa redeunt ubi gaudia luce,
Laetaque per pingues resonant convivia mensas,
735Te memoro! Votis omnes te ardentibus optant.
Et quia solus abest tuus hic, mea viscera, vultus,
Vilescit mihi quicquid adest: non excitat aures
Tibia: non tristem mulcent obsonia linguam,
Ulla nec infirmos capiunt solatia sensus.
740Iucundum sine te nihil est et vivimus in te:
Nostra nec in nobis vita est, quae sustinet artus
Aura tuos nobis animam sensumque ministrat
Et vitae sumus umbra tuae. Pia cura parentum
Incipiat, quando amborum sic postulat aetas,
745Iam senio curvata gravi, te, nata movere:
Haec tua dilectae tam longa absentia frontis
In quot me gemitus, in quot suspiria mittit!
Unica tu soboles, generis spes unica nostri:
Debetur tibi tota domus: tibi serviet uni
750Et pecus et cultae felicia iugera villae.
Sic nostras partimur opes, pars optima templo:
Altera sors inopi servit, pars tertia nobis.
Tu quoscumque voles illas mutabis in usus:
Sic tamen et vita tecum, quae militet omni
755Cura Dei qui nec falli nec fallere novit.
Magna Deo cura est hominum qui Numina curant.
Ipse maritales post primi exordia mundi
Instituit taedas aeternaque foedera sancti
Conubi: quo post veterum defuncta parentum
760Corpora sint qui saxa ferant, qui Numina norint
Quique ad divinos gignant nova pignora cultus.
Sic pietas aeterna manet renovataque proles
Accipit a patribus doceat quod et ipsa nepotes.
Duratura Deus quaedam semperque futura
765Condidit. Haec ex se gigni prolemque creare
Nil opus est: nec sol solem: nec sidera sidus
Seminat. Ast quaedam fato subiecta necique
Protulit: haec se se generant, eademque manere
Cum nequeant, in prole manent: simulacra parentum
770Sunt nati; penes hos opus est sit cura nepotum.
Sic proles ex prole fluit ceu lubricus annum
Annus agit: mensis de mense renascitur: horam
Hora refert abiens et ab arbore pullulat arbor.
Sic Davida pater tulit: Ezechiasque Manassem:
775Sic Esormus Aram genuit Salomona Naassan.
Et quia maiores aetas tua venit ad annos:
Nam tibi, ni fallor, bis septima volvitur aestas;
Propterea natosque viro nobisque nepotes
Cultoresque deo debes: satis aede morata es.
780Nata redi nostraeque libens succurre senectae".
Vocibus his Virgo in fletus prorupit: et ibant
Per roseos vultus lacrimae, quas cara legebat
Admoto siccans oculos velamine mater.
Dedidicit fletum et pressis singultibus orsa est:
785Cara parens, tantum materni flumen amoris,
Quod lacrimis gemituque tumet, quid plenus acerbis
Significat curis et sollicitudine sermo,
Quae non corda domet vel ferrea? lumina quae non
Miserit in fletus? tepidoque impleverit imbre?
790Haec tua tanta, parens, pietas mea viscera dudum
Stringit: et accensam movet ad suspiria mentem.
Si sineret, quo inclinat amor vestigia ferre,
Nec tot opus lacrimis, nec tot singultibus esset:
Namque animus totis vota in tua viribus iret:
795Nec fuit a teneris quicquam mihi dulcius annis,
Quam curam gerere et votis parere parentum.
Sed caeleste meum tulit in contraria pectus
Numen: et impatiens studiis ingentibus ardor
Sollicitat cogorque novo parere furori.
800In nova coepta meos sensus imasque medullas
Impulit aetherius genitor. Magis ardua nobis,
Et melior tentanda via est; Deus ire per altum
Suadet iter: quod si est vobis aliena voluntas,
Curaque non eadem, veniam divina sequenti
805Iussa date et quo fert caelum, convertite mentem
Me mea virginitas impollutique pudoris
Immortalis amor, gratam fecere Tonanti.
Ille meo amplexu fruitur semperque virentis
Flore pudicitiae. Thalamum fortasse subire
810Atque maritales potero coniungere taedas,
Non poterit maculare meum Venus ulla cubile
Virgineumque decus, custodiet ipse pudorem
Qui dedit haec mihi vota Pater castique nitorem
Corporis: et mentem nullum mihi polluet aevum.
815Haec eadem sanctos movit sententia vates,
Et magnos habet auctores. Temeraria forsan
Dicerer et propriae male consuluisse saluti,
Ausa per ignotos calles, si prima fuissem
Vadere et ambiguis solam me credere ventis
820Rumpereque audaci nondum vada cognita gressu.
Clara per hos magnus liquit vestigia calles
Elias, Eliadesque viri, gratissima caelo
Progenies, visura suo de semine Divos.
Sic stat et immotum tenet haec sententia pectus.
825Tu, genetrix, patiare oro: et solare parentem
Longaevum: curae se se sciat esse Tonanti.
Ipse aderit: senioque graves solabitur annos".
Sic Virgo: et mater lacrimantem amplexa recessit.
Hic Mariae natale solum sedemque paternam
830Et genus antiquum paucis memorate, puellae
Castalides: etenim memori vos omnia mente
Tempora: vos terrae tractus pelagique tenetis;
Et vos Parthenicae comites famulaeque fuistis.
Est Arabes inter Cadmaeaque Sidonis arva
835Palmiferamque Pharon Libycis quae iungitur oris
Et mare quod lato fecundam gurgite Cyprum
Alluit, Assyrii pars non ignobilis agri
Terra ferax, belloque potens atque incluta cultu
Unius Iudaea Dei: clara oppida claras
840Suspicit apricis positas in collibus urbes.
Ascalon hic, hic Gaza potens, aeraria quondam
Persidis antiquae, magna sedet edita mole
Fulta supercilio praeruptique aggere montis
Hic vetus Andromedae vinclis insignis Ioppe
845Antiqua prior illuvie: summo ardua colle
Regia tecta Sion: et pulchram sustinet arcem
Imperii caput et Solymi moderamina regni.
Illic solennes aras Davidica proles:
Altaque candenti posuit de marmore templa.
850Illuc ex omni turbae regione solebant
Dona Deo et primae frugis portare maniplos.
Illic triticeae Cereris domus incluta Christo
Conscia nascenti, montanaque Nazareth: ambae
Illustrem tenuere locum: genus ista paternum,
855Altera maternum Mariae dedit. Ista Tonantis
Conceptu felix: ortu felicior illa.
De patria satis haec: posthac de sanguine dicam.
Ismeriae soror Anna fuit: regalis origo
Et soboles magni veniens Davidis ab alto
860Sanguine: Zachariae coniux sata semine primae.
Tres triplici partu Marias: tribus Anna maritis
Progenuit sanctum et summo genus aethere dignum.
Prima Deo sacros partus dedit. Altera natos
Quattuor Alphaeo, Iudam, Simona, Iacobum
865Et qui iustitiae clarum cognomen habebat.
Tertia de natis tibi quos Zebedaee duobus
Edidit ad Calpen unum transmisit et unus,
Si populi praestanda fides rumoribus ulla est,
Vivus Amazoniis Ephesi sepelitur in agris.
870Sicque duos inter studuit concludere natos
Regnantem Latio Christum Romaeque tenentem
Imperium - laevam tellus Asiatica: dextram
Gens Hispana tenet - regnum inter utramque Latinum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: