Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1 Venerat ad sanctos laeti praenuntia nuper
Musa pedes Maiae frondis honore virens.
Nunc veluti solvat voti pia debita compos
Eventus causis gaudet habere pares.
5Gaudet Laurenti comitem se praesulis ire,
Quae cupis a magno qui tibi rege refert.
Ipsius est igitur prima haec festiva voluptas
Laeta quod est laetis associata viris.
Laetitiae causa est fulvi non massa metalli
10Aut equus aut gemmae, regia dona, nitor,
Non plausus quoscumque dedit temerarius error,
Ut cuidam signis Anglia capta tuis,
Sed quia quae dederas mandata interritus egit
Et sua iactantem est palma secuta virum.
15Labe tenebatur taetri polluta veneni
Gallia letali corda premente malo,
Impia quale nefas aevo Pragmatica nostro
In solos Celtas ius habuisse potest.
Regia sed postquam Ludovico paruit alta,
20Edicto regis strata iacebat humi.
Necdum terrifico de corpore cesserat omnis
(Tanta fuit monstri vis rediviva) calor.
Iam revocare gradus oculosque attollere visa
Sibila pestifero protinus ore dabat.
25Mittitur ad Gallos et Regem iusta sequentem
A te luctator qui nova monstra domet,
Instructus iaculis hydrae de sanguine tinctis
Et fulvae tectus corpora pelle ferae.
Additur huic praepes cum curva Pegasus harpe,
30Ad terram his armis bellua victa ruit.
Monstrum inane iaces Erebo stridente, Chimaera
Bellerophonteo ceu cadit ense minax.
Haec tibi pontifici post multos nobilis annos
Tandem servata est palma suprema Pio.
35Quanta nec Eugenio forti superare licebat
Sed quae Nicoleos deteriora tulit.
Proxima Calisti quamvis animosa senectus
Ne verbum super his ausa movere fuit.
Sed nec in adventu venerandi praesulis Urbem
40Cum duce gaudentem sat fuit esse suo.
Nuntia certa die nam littera narrat eodem
Terga Sigismundus quod tibi victa dedit
Castraque ut a iusto sunt milite capta, fuitque
Cum pedite innumero sub iuga missus eques.
45Illum cum paucis fugientem ad moenia Fani
Vix tandem validae continuere serae,
Utque locis quaedam vis et natura subesse
Creditur a longo continuata die.
Fulvius hoc ipso consul cum consule iunctus
50Perdidit Hasdrubalem Punicaque arma loco.
'Cernis ut ob iustam Romani iudicis iram
Fatali veniat iam tibi poena loco,
Nec iam militiae longus labor actaque multo
Cum fremitu prosint agmina tanta tibi?
55Non deerant equites peditesve in bella ruenti,
Non et magnanimi nomina clara ducis,
Sed te pontificis tremebunda anathemata vinctum
Ultricesque tenent ex Acherunte satae.
Et quid adhuc retines animos, Malatesta, feroces,
60Damnataeque petis munera militiae?
Flecte animos, supplexque redi veniamque precare:
Pastor ut invictus, sic pius esse solet.'
Discite supremi non temnere iudicis iram,
Qui regitis terras bellicaque arma, duces.
65Ausus erat nuper dux Martius ire Picenum
Per medium, cursu non faciente moras.
Dum properat similis fugienti multa Truentus
Corpora praerapidus obruit ultor aquis.
Nunc tibi, seu vatum princeps, Pie, malis haberi,
70Seu mage pontificum norma verenda velis,
Sive Orbis magni rex et moderator et ultor, ,
Inferni victor, ianitor esse Poli,
Haec tibi sint hostes in Turcos bella gerenti
Auspicia et cessent vindice bella Pio.

1 ad Pium II Pont. Max. epistula

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: