Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. ad Peraphanum Riberam, Principem Optimum

Principibus placuisse viris non ultima laus est,
O Princeps nostris Sol date temporibus.
Verum illos placuisse aliis est gloria prima,
Quod tamen ipse unus tu Peraphane facis.
5Nam quis te melius metitur passibus aequis
Singula? Quis melius deprimit, odit, amat?
Deprimit elatos, rectos amat, odit iniquos:
O vere auspiciis aurea secla tuis.


2. fontis inscriptio

Naiades, fontis quibus est tutela propinqui,
Si vestra veniet lympha perennis ope,
Largus ut arentes foecundet rivulus hortos,
Pellat ut aestivam villica turba sitim,
5Prima dabit vobis sitientis cultor agelli
Lilia, prima olerum munera, prima rosae.
Nec tantum teneris dabitis, mihi credite, plantis,
Quantum donata vos capietis humo.


3. de Nigella

Aegida Pallas habet, sunt et tibi spicula Mavors,
Fuscina Neptuno, rete Diana tibi est;
Sunt thyrsi Baccho, Maiae talaria nato,
Alcidae clava est, ignea tela Iovi.
5Unde caret facibus tantum Cytherea? Sagittis
Unde Amor? Haec oculis arma Nigella gerit.


4. ad eandem

Quod tu purpureos, albos ego mittere flores
Assuescam, haud mira conditione venit:
Quae tua sunt, nostro de sanguine dona rubescunt,
Quae nostra, heu nostris candida de lacrymis.


5. de Marte et Phoebo

Daphnidis infaustos dum Mars deridet amores,
Delius erubuit, risit et alma Venus.
Cui risum vultu simulans proclamat Apollo:
"Quid si non caelo retia nota forent?".


6. in Polydori pictoris mortem

Invida cui potuit natura ignoscere, quamvis
Victa tua toties sit Polydore manu,
Nesciit infidi crudelis dextera alumni
Parcere: sic auri vicit avara fames.
5Infelix semper Polydori nomen, ut aurum
Perdidit, ut nocuit semper amica fides.


7. Rosa Campana loquitur

Quae modo Campanos fueram Rosa culta per hortos,
Heu decus Idaliae, deliciumque Deae,
Nunc feror iratis Tyberis demersa sub undis,
Nec patitur certum Nais habere locum.
5I nunc, crede Deis: poterat servasse Dione,
Debuerat Veneri parcere Martis aqua.


8. in obitu Prosperi Columnae

Dum stabas, tua Roma simul stetit, alta Columna,
Prisca stetit patriae gloria, priscus honos.
Heu ruis, ecce iterum ruit alto a culmine Roma:
Prisca ruit patriae gloria, priscus honos.
5Iure sed excidium hoc aliis praeferre ruinis
Roma potest. Penitus nunc iacet: ante ruit.


9. fontis inscriptio

Quisquis amas vitrei pastor bona commoda fontis,
Pelle gregem: sacer est, tangere parce manu.
Fons Veneris natus lacrymis, dum luget Adonim,
Dum discerpta fero membra requirit apro.
5Tu tibi parce, potens gelida latet ignis in unda:
Ne bibe, nam flammas tuque, pecusque bibes.


10. de Fernando Davalo Piscario et Victoria Columna coniugibus

Sat tibi, sat Davalus debet Victoria: vicit
Te duce tot populos, te duce totque Duces.
At tibi plus Davalus debet Victoria coniux,
Carmine si potuit vincere fata tuo.
5Utraque sat tribuit; dedit at plus carmine coniux:
Haec dedit, ut mortem vinceret, illa Duces.


11. ad Nigellam

Miraris, quod victa tibi sint lumina Somno,
Quodque vetet lassos ipse aperire oculos.
Non mirum: cum tanta tibi vis luminis insit,
Ut nequeat Somnus captus abire oculis.


12. ad Mortem

Mors propera, miseris spes o certissima rebus:
Mors propera, et vitae stamina rumpe meae;
Sed tacito pede curre, animus ne noscat adesse:
Nam prae laetitia nunquam ego deficerem.
5Res Amor infelix. Optat fugienda; resurgit
Tristibus: o mira conditione malum.


13. myrtus loquitur

Amplexam Paphia quid vitem vellere myrto
Contendis? Saeva parce colone manu.
Pace tua Vulcane; tua Gradive: Lyaei est
Iure Venus, Veneris iure Lyaeus erit.


14. de Io. Francisci fratris obitu

Legerat aeterno donari mortis honore,
Siquis pro patria vellet obire sua.
"Sic moriamur" ait pugnans Franciscus, "et o nunc
Me quoque me Decium patria" dixit "habe".


15. in statuam hominis durissimi

Ne mirere hominem fictum de marmore. Vivus
Marmor erat: nunc est, quod prius ipse fuit.


16. Tinnae votum

Hoc tibi remigium alarum iucunde Favoni
Affixum salicis cortice Tinna dico:
Quas, niveos artus vitreo dum fonte lavabam,
Surripui armato nuda puella Deo.
5Aestus erat: liquidas potatum venerat undas
Lassus Amor: tota strinxerat arma die,
Atque super virides resupinus straverat herbas
Languidulus somno membra soluta puer.
Tu cape: sic semper per florea prata vagantem
10Te foveat blando Chloris amata sinu.
Fac meus ipse tuam venatu ut fessus Iphalcon
Sentiat ardenti sidere semper opem.


17. de Micco

Ergo erit ut pereat Neptuni Miccus in undis,
Natus Celtarum montibus in mediis?
O fines vitae incertos, iniustaque fata:
Debuerat Bacchi fluctibus ille mori.


18. in Quintum

Non Quintus, sed primus eras fallacibus ausis:
Atque utinam nullus perfide Quinte fores.


19. de Carolo V Caesare

Dum celer exuperat praeruptas Carolus Alpes,
Dumque fera innumero milite bella movet,
Contremuere alto longum saxa invia motu,
Mirata Augusti vimque, animosque Ducis.
5Quin Dryades perculsae armis latuere sub imo
Cortice, et haec tremulo verba dedere sono:
"Gallia fiere potes: remeat iam Caesar.
Es olim Victa: sed in cineres nunc prope versa rues".


20. Nisa loquitur

Hac rosa cingam Lycidae capillos,
Quae patet verno saturata rore,
Cum diem Titan reserans Eoo
Litore surget.
5Hac et innectam studiosa frontem,
Quae latet parvo bene septa nodo,
Per me ut Auroram superet nitenti
Frontis honore.
His et implebo calathum ligustris
10Quem modo intexit Pholoe Vesevi
Nata, et intextum mihi misit, ut mox
Unus haberet.
Hisce et involvam iaculum corymbis,
Quo feras certo ferit acer ictu
15Ille, cui summis potuit Diana
Cedere sylvis.
Mox sit ut carae memor ille Nisae,
Hac leves lauru calamos ligabo,
Saepe queis ipsum potuit canentem
20Vincere Pana.
Hac tegam myrto baculum virenti
Aegla Sebethi soror, Aegla quam mi
Carpsit, it dum luciduli pusillas
Fratris ad undas.
25His coronabo violis iuvencam,
Quam diu munus iuveni dicavi,
Quamque vel credas iterum placere
Posse Tonanti.
Tu veni huc inter Lycida genistas,
30Dum per herbosos pecus errat agros,
Pauca pro centum mihi clam rependens
Basia sertis.


21. Scalae vinosi tumulus

Scala obiit: vos flete cadi, vos flete lagoenae,
Vos phialae, et calices, vos paterae, et cyathi.
Flete illum vos praela, utres, vineta, lacusque,
Largius et vites spargite vos lacrymas.


22. Fama ad Carolum V Caesarem loquitur

Etsi pressa cadet tantae sub pondere vocis,
Vel mediis penna deficiente viis,
Exoptat plura ora tamen, duplicesque volatus,
Ut referat laudes nuntia Fama tuas.
5At nescit quo Caesar eat: sunt te omnia plana.
Nil ultra, quo iam progrediatur, habet.


23. de Nisa

Nulla meo Nisae sine nomine surgat agello
Arbor: ita est cautum Cypria lege tua.
Crescite iam lauri, myrti iam crescite, amicum
Nomen et in tenero cortice quaeque ferat.
5Sic ego vel sacras Parnasi rusticus umbras
Despiciam, Elysium despiciamque nemus.


24. ad Nisam

Dum centum manuum osculationes
Adhaerens tibi mittit hic, et ille,
Ah quantum mea Nisa das timoris,
Ne, dum sic manuum osculationes
5Ingerit tibi vita, basiando
Incautus comedat manus voretque:
Et sint non manuum osculationes,
Verum sint manuum vorationes.
Mellitae niveae manus tenellae
10Sunt dignae nimia osculatione:
Quin dignae subita voratione.
Sed velim potius manus vorari,
Quam (sic aestuat ira) basiari:
Hae nostro madidae manus cruore,
15Hae sunt. quae rapuere me mihimet.


25. Io. Francisco fratri solvit inferias

Quis te tam subitus florentem perdidit imber,
Imber, qui fratri tot peperit lacrymas?
Vix ingressus eras placidi bona tempora veris,
Vix Phoebi ad radios flos novus exieras,
5Cum te tristis hyems rapuit, cum dextera pressit,
Dextera visceribus facta cruenta meis.
Pro patriis cecidisse focis pulchrumque, decensque
Duxisti: haud moritur, si quis ita emoritur.


26. ad Nisam

Quas bona Flora rosas Paphiis modo legerat hortis,
Excoluit tenera quas Cytherea manu,
Uberibus madidas lacrymis tibi mittit Amyntas,
Ac simul his animam floribus implicitam.
5Nisa cape: his poteris niveas ornare papillas,
His poteris nitidas nectere Nisa comas.
Floris honos brevis est: brevis est quoque gloria formae;
Dum licet, ah verno tempore disce frui.


27. de Vate et Iulo Romano

Quod potuit laribus sacri modo parcere Vatis,
Relligiosa nimis Tybridis unda fuit.
At, quod praecipitem nequiit modo perdere Iulum,
Relligiosa parum Tybridis unda fuit.


28. ad Rogerium Naccium

Vincere fortunam nulla est victoria, Nacci:
Foemina fortuna est, foemina et ipsa nihil.


29. ad Aeglam de villa sua Rota

Ite iam blandae, procul ite nugae:
Urbis hic tandem liceat querelas,
Hic forum invisum aufugere, hic potentum
Limen avarum.
5Hic mihi mentis liceat procellas
Pellere, hic curas animum vorantes,
Vivere hic saltem breve tempus, hic mi
Reddere memet.
Ecquod o nunc profugium? Ecquis unquam
10Tutior portus? Male iam sat olim
Lusimus, quot iam male vana amantes
Flevimus annis.
Aegla tu castae generosus undae
Fons, et umbrosis Helicon viretis,
15Tu mihi lauri nemus, et canorum
Phocidos antrum;
Tu parum cautis locus aptus annis,
Tu parum firmae requies senectae,
Forsan optata mihi cana cinges
20Tempora fronde.
Colle tu parvo mihi das natantes
Aequore hinc Nereidas, hinc Napaeas
Cernere errantes loca pulchra circum
Consita citris.
25Tu mihi das Pausilypi recessus,
Tuque craterem pelagi videre, et
Antra, et in primis veneranda magni
Busta Maronis.
Ut iuvat tecum canere impotentis
30Nunc cruentatam pueri pharetram,
Nunc facem, nunc et medicata multo
Tela veneno.
Nunc comas auro nitidas Nigellae,
Nunc duas, sedem Veneris, papillas,
35Nunc rosas, nunc lilia, nunc micantis
Sidera frontis.
Ut iuvat poma, ut violas recentes
Carpere, ut ramos resecare inertes,
Murmure ut frondes agitantis aurae
40Fallere somnum.
Sic tibi ver perpetuum corollas
Suggerat, sic te Venus ipsa Cypro
Praeferat, sic te colat usque pleno
Copia cornu.


30. Gigantes depicti, ad Carolum V Caesarem

Aspice, ut armatas scelerato pectore turmas
Impellat praeceps in sua damna furor;
Aspice, ut imposita tentet manus impia mole
Scandere, et invicto bella parare Iovi:
5Utque ille hanc subito detrusam fulminet ictu,
Erigat ut medio parta trophaea polo.
Disce quid hinc pietas, quantum temeraria possit
Mens hominum: haec surgit semper, at illa ruit.


31. ad Luciam

In tenebris mihi lumen ades, lacrymasque ministras
Lucia Phoebea lucida luce magis:
Tuque eadem absenti tenebras, lacrymasque ministras
Lucia. Sic semper noxque, diesque mihi es.


32. iocus

Qui torrem sufflas, faculamque accendere tentas,
Huc propera, flammas pectora nostra dabunt.


33. ad Gaudinum

Hasne tuae taedas natae Gaudine parasti?
Haecne tibi optatus gaudia praebet Hymen?
Ut dum quisque hilares contendit adire Hymenaeos,
Proh dolor, ecce venit moestus ad exequias;
5Et qua forte die thalamo spectanda mariti
Nupta erat, invisum ducitur ad tumulum.
Et tu vivis adhuc nata Gaudine sepulta,
Nec potis est vitae rumpere fila dolor.
I pater infelix, vivum te conde sepulcro:
10Nec tibi dent nomen gaudia, sed lacrymae.


34. de Antaea et Cerrauno

Arserat Antaeam longo Cerraunus amore,
Saevitiae exemplum sancta Erycina tuae.
Iunxit Amor, tandemque bona dum pace fruuntur,
Et miscent animas, blanditiasque simul,
5Ecce inter subito blanda oscula fulminat ictu
Invidus humani Iuppiter ipse boni.
Nec tamen amplexu potuit divellere amantes
Ira Iovis: tanta vinxerat arte Venus.
Semper amatorum miserum genus: ut neque tuta
10Fulminibus patris sit Cytherea sui.


35. ad Luciam

Cum cantas Venus es, Venusque cantat;
Cum ludis, Veneris puerque ludit;
Cum rides, Charites simulque rident.
At nunc Lucia quod gemis, Venus iam
5Iam luget, Veneris puerque luget;
Quod ploras, Charites simulque plorant:
Quin nox perpetua immineret orbi,
Ni tuis oculis dies veniret.


36. deflet Io. Baptistam Rotam fratrem, | inspecto agro Ravennate

Hocne tibi fatale solum, fatale sepulcrum?
Hicne tibi inferias, hic tibi iusta parem?
Hicne fuit frater clades deflenda Ravennae,
Eripuit cum te Martis iniqua manus,
5Nec voluit reducem miserae te reddere matri,
Nec quaesita diu membra domum revehi?
Ah quando est vetitum funestam ducere pompam,
Pompa tibi hoc carmen, pompa tibi hae lacrymae.


37. ad Auram

Aura, quae blando resonas susurro,
Aura, quae flores vaga ludis inter,
Quaeque rorantes nova prata circum
Concutis alas,
5Quam Venus ridens, Charites, Iocique
Passibus semper comitantur aequis,
Quam leves circum volitant Amorum
Mille cohortes:
Hi venenatas acuunt sagittas,
10Hi rosa multa iaculum coronant,
Hi faces laeti quatiunt, et aura
Suscitat ignem.
Tunc aqua Nais calet omnis ima,
Tunc novis ardet nemus omne flammis,
15Tunc et insueta face quaeque summa
Aestuat arbos.
Iamque pastores, segetes, ovesque
Urerent aestus penitus voraces,
Ni meo fletu populata campos
20Flamma periret.
Si parum flatu recreas benigno
Quam mihi laurum posui virentem,
Dum nocens nudos Canis urit agros,
Dum sitit herba,
25Aegla connectet tibi nostra flore
Mille fragrantes vario corollas,
Quas suis posset Zephyro parare
Chloris in hortis.
Mox lyram trunco Lycidas amico
30Vota suspendens tibi solvet, ut te,
Voce perflabis quoties canora,
Personet unam.
Tu modo o votis faveas, et adsis:
Aspice, ut grata spatietur umbra
35Laurus, ut pandat tibi tota frondes
Aura, nec audis.


38. de Natali nocte Christi Domini

Nascere sancte puer nocte hac, qua purior unquam
Non fulsit rutilis Lucifer ipse comis.
Te nato occumbit letum, dirumque, malumque,
Pravaque relligio, sollicitusque timor;
5Te nato nova vita oritur, rectumque, piumque,
Et longo exilio spesque, salusque redit.
Magne puer, quem regna manent terraeque, polique,
Quem manet evicti debita palma Erebi,
Nascere: dumque micat nox haec nitidissima, nunquam
10Affer ab Eoo litore Phoebe diem.


39. fontis exsiccati inscriptio

Quid mirum seu pastor ades, seu potor, ad auras
Si venit hinc parca Nais iniqua manu?
Aret humus domini prae magno pectoris aestu,
Dum flammas pennis ventilat acer Amor.
5Hinc exire timet Nympha, hic latet: ipse sed undas
Si cupis, hinc dominum pelle, et habebis aquas.


40. de Iano foeneratore mox poeta

Ianus ubi hos illos nudavit foenore, Musis
Furta parans, nullo scripta pudore rapit.
Nec vos Pierides movet hoc: potuisset adulter
Si foret hic, vestra virginitate frui.


41. in Palmerium

Quod sis pollicitis largus, quod rebus avarus,
Proficiant nulla quod tua verba die,
Palmeri haud miror, quando huc te misit Idume:
Aeque homini, ac patriae est insita conditio.
5Floret Idumaeis uberrima palma viretis,
Non foecunda Italis hospita surgit agris.


42. de Mannio Nucerino

In Veneris pugna reperit cum patre sororem
Mannius, atque unus strangulat ipse duos.
Mox ait: "Infandum facinus testaberis Orco,
Tu, quia passa patrem; tu, quia nata tibi est".


43. ad Luciam

Da mihi te totam mea Lucia; da, rogo, tot mi
Suavia, quot Charites, sunt Veneresve tibi.
Da mihi posse manu niveas tractare papillas,
Brachia et optato condere nostra sinu.
5Sed quid ego? Aufugit mi animus, tecumque moratur:
Ad nos nec curae est amplius ut redeat.


44. de Taurino decoctore

Taurinus patriis nuper decoxerat oris,
Infidae toties ira, iocusque Deae.
Fugit ad extremos Indos novus incola, vitam
Posse novam sperans degere in orbe novo.
5Fata sinunt: mutat mutato incommoda caelo,
Dives quam parvo tempore, nuper inops.
Mox remeans patriis tandem cum sisteret oris,
Dimensus longi magna pericla maris,
Ecce Cilix spoliat miserum, nudumque relinquit,
10Estque iterum parvo tempore factus inops.
I, fuge vim fati: fugias quocunque, sequetur.
Nusquam tuta fuga est: invia nulla via est.


45. de Nisa ad Auroram

Desine purpureos coniux Tithonia vultus
Pandere: quid nobis lux tua? Quidve dies?
Nisa oculis noctem removet, pellitque tenebras:
Una oculis lucem praebet, et una diem.


46. ad Carolum V Caesarem de Prospero Columna

Quid tibi rex geminae? Geminas iam lingue columnas.
Bis tibi plus ultra haec una Columna dabit.


47. in Bonam

Quod Bona dicaris, falso bona nomina iactas:
Non bona, crede mihi, corpore, non animo es.
At bene quod semper Veneris mala munera tractes,
Hinc Bona, crede mihi, caetera tota mala es.


48. Isabellae Aragoniae triumphus

Isabella rosas inter dum lassa quiescit,
Lassa homines dudum, lassa ferire Deos,
Credit eam Venerem, tacitis circumvolat alis,
Non ausus somnum rumpere matris; Amor.
5Non tantum tamen abstinuit, quin lumina adiret,
Hinc ratus ipse novas posse animare faces;
Dumque genas nimis ala premit, somno excita tentat
Prendere: sed se oculis virginis abdit Amor.


49. Minuti tumulus

Cum genere, ingenio, fortunis, corpore parvum,
Fecissent dominum fata maligna loci,
Condier exiguo mandavit marmore: sic se
Huius ab exemplo noscere quisque potest.


50. ad Luciam

Nil mirum, rides medio si Lucia fletu:
Hoc est, quo miserum me magis excrucies.
Sic Aurora micat, dum ros per gramina manat,
Sic Phoebus mediis imbribus ipse nitet.


51. ad Io. Franciscum Rotam fratrem

Cum tibi vix coeptae Mors fregit stamina vitae,
Spicula Mars fregit, spicula fregit Amor;
Nec non fiere Deos homines si credere par est,
Ad tumulum haec flentes dicta dedere tuum:
5"Magnus Amor, magnus Mavors vivente Rotilo,
Nulla Deum extincto gloria, nullus honos".


52. ad Nisam

Dicebas mea Nisa credituram
Nunquam te miseros meos amores,
Etsi me aspiceres mori misellum;
Nunc, quod spiritus ipse iam reliquit,
5Versasque in cineres vides medullas,
Affirmas mihi cuncta credituram,
Et veros nimium meos amores:
Quin dicis nimium esse me misellum.
Verum credulitas quid haec iuvabit?
10Si non poenituit mali peracti,
Eheu nil pietas iuvat sepultum.


53. Nilus marmoreus Parthenopen alloquitur

Quid tibi cum Nilo, Siren male blanda? Canentem
Te dudum fugiens terra ego delitui.
Infensi cives cur me prompsistis, ut eheu
Cogerer invitis cernere vos oculis?
5Quis bene discordes animos, quis barbara iussa,
Tempora quis ferro deteriora videt?
Obruite o cives, Sebetho aut mergite, ni mox
Discetis laesi numina quanta Dei.


54. eiusdem abitus

Nilus abit, licet ipse senex, licet ipse minuta
Parte lapis, trunco sit licet ipse pede.
Urbs mihi culta vale: tecum male vivitur ultra.
Foemineum imperium quis bene ferre potest?
5Crede Deo: eventus docuit Cleopatra futuros.
Semper enim infauste foemina bella gerit.


55. ad Berardinum Martiranum

Martirane tui decus immortale poetae,
Cui dedit arbitrium pater uni
Virginei Phoebus laticis; cui serta virenti
Fronde legunt redolentia Musae;
5Musae, quae tibi me sic devinxere, ut iniqua
Vix poterit Lachesis resecare
Stamina, concordi quae iunxit Gratia nodo,
Mansura ad cineres quoque, et ultra;
Quae coepere tuam tam longa oblivia mentem?
10Quae tibi nunc mala gramina Circe
Miscuit? Aut triplici quae detinet ore Chimaera,
Ad patrios rediture penates?
Nam licet ipse geras Curios, licet ipse Catones
Mille animo, imperium tamen olim
15Vidimus infidae lacrymantem ferre puellae,
Ac tristes te fundere questus.
An ne tuo residet magnus qui pectore Caesar,
Caesar deliciae, atque amor orbis,
Qui virtute auro ditat nova secula prisco,
20Huc supero demissus Olimpo,
Optatos differt reditus, optata retardat
Gaudia, in hoc tantum minime aequus?
An ne cadaver iners passae tot funera Romae
Detinet incassum sacra busta
25Mirantem, atque urbis magnae simulacra dolentem
Largo non sine flumine fletus?
An ne alia evinxit valida te compede Nympha,
Nympha comis, oculisque beata,
Quam pater usque imo Tyberis suspiret ab antro
30Fontibus in mediis male flagrans?
An Bembus Veneta historia vel carmine Molsa,
Quos penes est animus meus omnis,
Quos absens video semper, quibus et mea saepe
Carmina grata, licet iuvenis sim,
35Te retinent lentum procul a felicibus hortis
Leucopetrae, a nitidis procul undis?
Leucopetra est, sylvis qua non formosior ulla,
Qua toto non aequore Nympha:
Quae tibi non tantum violas, mollesve hyacinthos,
40Non quicquid laetus parit annus,
Sed lectas etiam vicino e litore conchas
Servat amans, uni placitura.


56. de Laura Rota sorore

Dum pia turba parat lacrymas, dum spectat adempto
Quid faciat nato perdita Laura suo,
Ipsa ubi vix animam retinens legit ore suprema
Oscula, sic fatur: "Qui dedit, hic rapuit".
5Quisne uni huic igitur Spartanas, quisve Sabinas
Conferat? Has chartis vidimus, hanc oculis.


57. ad Peraphanum Riberam, Principem optimum

Vere opus egregium, te magno et principe dignum,
Relliquias prisci temporis excolere,
Et statuas animare, vorax quas perdidit aevum,
Truncaque nativo reddere membra loco.
5Hoc deerat Peraphane tuis illustribus actis,
Esse aequum, esse pium te quoque marmoribus.


58. ad eundem

Conspicuas statuis ornare insignibus aedes,
Hoc est aequoreis addere flumen aquis.
Nam quis te veterum maior, quis clarior Heros?
Ornantur domino satque superque suo.


59. in imaginem Victoriae Columnae Piscariae

Quae Dea? Cui tantus decor est, quam Daedala pinxit
Dextera, quae mutae vivere dat tabulae?
Num forte est, nigro dum sic bene fulget amictu,
Cynthia, cum fusca lucida nocte micat?
5An Venus haec potius iuvenis moestissima fato,
Cum saevus tenerum perculit inguen aper?
Cynthia non nobis, non sic Venus ipsa videtur:
Cynthia sed tamen est, et simul ipsa Venus.
Haec referens utranque Deam Victoria sola est:
10Quaeque sit, haec poterit vel Dea picta loqui.


60. ad Mirinam

Mira animo, mira es forma, Mirina, fatemur,
Mira agis: hinc miro numine nomen habes.
Das lacrymas, flammasque simul das tempore in uno,
Utque abeam in latices, utque abeam in cineres.
5Stillat ab igne liquor, lacrymis nutritur et ignis:
Ne peream, hoc varia est conditione malum.
Vis ne igitur moriar? Vis solvar compede? Deme
Alterutrum: sic tu laeta, ego liber ero.


61. in Lunam malum poetam

Ut Parcas, bellum, lucos, letumque solemus
Dicere, mendaci nomina ficta ioco:
Sic quoque te Lunam credam dixisse parentes,
Luna vel infernis noctibus atra magis.
5Credideras lucem perituris tradere chartis,
Cum longis miseras obruis heu tenebris.
I, Stygias i pelle umbras male lucida Luna:
Hic cupimus noctes te sine perpetuas.


62. Ferdinandi primi Neapolis regis

Fernandus fueram felicis conditor aevi,
Qui pater heu patriae, qui decus orbis eram;
Quem timuere duces, reges coluere, brevis nunc
Urna habet: humanis i, modo fide bonis.


63. Ferdinandi secundi

Heu quando mors saeva adeo mortalibus unquam?
Heu quando tantum fata dedere mali?
Flos Regum Fernandus adit dum prima iuventae
Limina, Romanum dum superatque decus,
5Mors gremio Italiae florentem surripit, ulla
Ne moriente illo spesve, salusve foret.
Et querimur nos morte rapi, nos cedere fato,
Quando etiam assuescant numina et ipsa mori.


64. Federici Neapolis regis

Infelix Federice, dolis data praeda tuorum,
Quis poterit fati non meminisse tui,
Quandoquidem immerito sceptris spoliatus avitis
Occidis, et profugum barbara terra tegit?
5Heu sortem indignam: quae sustinuisse cadentem
Debuerat, stantem perdidit illa manus.


65. de Carolo V Caesare et Francisco Gallorum rege

Gallus ut armatas molirier undique pennas
Vidit avem, magno quae gerit arma Iovi:
"En maris, en terrae fuga iam praeclusa: quid ergo
Restat?" ait "Caelum num quoque habet volucres?".


66. apud villam Faustinianam

Valle sub hac tenuis calamo contenta poetae
Musa veni: est vallis vocibus apta tuis,
Donec vicinus poterit dare commoda collis.
Saepe habuit parvus numina magna locus.


67. ad Antonium Sebastianum Minturnum | Crotoniatarum pontificem

Linque iam vulgi strepitum profani,
Linque ventosam patriam forumque;
Vive nunc paulum tibi: pelle et atra
Nubila mente.
5Aegla te ad mensam viridem reposcit,
Pauperes ad divitias agelli.
Dives est multis epularum ad usum
Hortulus herbis.
Est mihi, quamvis gelido December
10Imbre tellurem penetrarit imam,
Est, licet flatu rigeant perusta
Arva nivali,
Multa vis florum, atque olerum: est in hortis
Angulus, quem nec pede Faunus unquam
15Conterit, per dum sequitur Napaeas
Florea prata.
Est mihi eruca, est mihi menta, quae iam
Suscitent tardam Venerem, ac palatum:
Est et in primis patriis amica
20Brassica campis.
Nil nocens caepa est, male nil olenti est
Allium fibra: poterit puella
Quod pati, haud sponda recubans suprema,
Quod simul esse.
25Sunt mihi (quamvis penus omne nil sit)
Multa durati sale terga porci;
Est capus passa bene fartus uva,
Est tener haedus,
Quem manus nostri rapuit coloni
30Matris a pingui modo lacte, nunc et
Parvus (haud fallo) mihi verna odoro
Gramine pascit.
Quin licet plenus mihi non vetusti
Sit cadus Graeci, neque sit Cirellae,
35Nec Masaquanae mihi blanda, nec sint
Vina Vesevi;
Sunt tamen quae Pausilypus dat, et quae
Dives arbusti mihi Faustiana
Mittit antiquo lare, culta ruris
40Nympha paterni.
Et quod est mensae magis ociosae
Dulce, quod carum magis est amicis,
Laeta frons, salsus lepor, apta castis
Gratia verbis
45Condient mundo tenue apparatu
Prandium: quis scit, tibi si futura
Fulserit lux? Vive hodie, manet cras
Flebilis urna.
I puer, quisnam retinet? Reposta
50Ligna (iam poscit focus) adde, mox et
Affer in primis mihi grata magni
Carmina Flacci.


68. Pyrrhi Camerotani pietas

Dum Palinure tuas rapitur Montana per undas,
Heu Cilicum dira praeda subacta manu,
Evolat ad gemitum Pyrrhus, raptamque secutus
Non dubitat matris vincla subire suae;
5Dumque natat pietate celer, pietate fit audax,
Strataque iam faciles praebuit unda vias:
Reddita tum mater, natus nova praeda relictus,
Sensere et miseram libera colla vicem.
Praeclarum pietatis opus: dum servus haberis,
10Liber es, et victus vincere Pyrrhe potes.


69. pro Scipione Gennario amico

Vidit ut illisam scopulo fregisse carinam,
Ac socium irato vix superesse mari,
Tyrrheni Lycidas piscator litoris, ut tum
Retia forte imis plena trahebat aquis:
5"Haec Neptune" inquit "tibi do servatum ob amicum
Munera: Lina, hamos, vimineasque casas.
Sic votum est: alii posthac tua regna lacessant,
Squamigerumque agitent uda per arva gregem".
Dixerat ille: fremens totis Deus annuit undis,
10Terque sonum pelago fuscina mota dedit.


70. in Scalam

Cum moriens circum flentes spectaret amicos
Scala, tui in primis gloria Bacche chori,
"Ecquid" ait "fletis? Nequicquam fletis amici,
Vos mihi pro lacrymis fundere vina decet.
5Posthac Elysios habeat sibi, qui volet, agros:
Styx mihi cara magis, si modo vina ferat".


71. in eundem

Linquere vinosos properat dum spiritus artus,
Plus vini infernis manibus esse ratus,
Scala illum exoptans revocare, "Immergite vino
Corpus" ait "constat spiritus ipse mero".
5Nec plura. En subito patera est allata cubanti:
Atque anima in vinum, quo prius orta, abiit.
Tu quicumque sitis, posthac mala vina caveto:
Non vinum, ast hominem, si bibis, ipse bibes.


72. in eundem

Marmora sint aliis, praecingant busta coronae,
Mutus et Eoo spiret odore cinis:
Mi cadus est tumulus; crateres busta coronent,
Annoso madeant ebria membra mero.


73. Lycidae iuvenis iocus

Quae sunt, quae roseis spirant mea Nisa labellis,
Heu bona nata meo satque, superque malo?
Hinc color exuperat Paestana rosaria, et illinc
Stillat, cui similem non habet Hybla, liquor.
5Quinetiam prae illis Veneres, Charitesque, et Amores
Crediderim patriam posthabuisse Paphon.
Atque ego cum faciles furtiva per oscula lusus
Experior, raro etsi datur id misero,
Tum me animus linquit dulcedine captus amica,
10Mox iterata animum basia restituunt.


74. ad Petillam

Nescio quem fama est, ne ferrea secla videret,
Exeruisse sua lumina cara manu:
Sic ubi te novi mutata mente Petilla
Venalem pretio deseruisse fidem,
5Debuimus, quae te spectarunt lumina primum,
Ne te ipsam aspicerent amplius, exerere.


75. in Plactum

Placte nihil debes, nil debes Placte fatemur:
Debet enim, si quis solvere Placte potest.


76. tumulus Davali Piscarii

Quid sceptra ad tumulum? Vincti quid compede Reges?
Quidve tot invicta parta trophaea manu?
Quid galeae, quid scuta nitent? Quid pila? Quid enses?
Quid viret aeternis laurus amica comis?
5Num Mars, an Davalus tumulo iacet? Hic situs ille est
Heu Davalus, quin Mars cum Davalo ipse iacet.


77. iocus furentis

Suavia quot tibi surripio mea Lucia tot sunt
Vulnera, Apollinea non medicanda manu;
Suavia quotque mihi tu non invita retorques
In me tot saevus spicula torquet Amor:
5Spicula figat Amor, stillent iam membra cruore,
Dum modo surripiam suavia, et accipiam.


78. in funere Salvatoris Rotae fratris

Haud querimur, quod nos lacrymis, tenebrisque relinquas,
Quodque abeas gremio tam cito rapte meo;
At querimur tantum, sine te quod vivimus: hoc est
Quod facit aeterno velle dolore queri.
5Tu longaeva satis vixisti tempora: quando
Tempora sunt meritis, non numeranda die.


79. de Phausina Niphi

Pulchra nimis vehitur roseis quae Dia quadrigis,
Phausina humano lumine pulchra nimis.
Utraque luce orbem exhilarat, lucemque ministrat:
Hoc differre tamen credere utranque decet.
5Illa olim iuvenem potuit vix flectere amantem,
Haec etiam gelidum perdit amore senem.


80. de eadem

Nil mirum si Niphus amat, si deperit unam
Auroram insueto perditus igne senex:
Nam fatis cautum est, terris excludat ut unum,
Utque alium caelo diligat illa senem.


81. epitaphium Hylli

Hyllus erat, nunc pulvis iners; mors vita sed
Venit: erat nihilum, nunc tamen est aliquid.


82. de Mergillina Actii

Quicunque Aonio perquiris vertice Musas,
Quaere alio: hinc abeunt, hospitium est aliud.
Mergillina tenet felici litore: tu si
Quaeris eas, montem desere, litus adi.


83. ad amicos Romae degentes

Guide, Caesari, Capilupe, Palon,
Quos penes vivit mea mens, et omne
Quicquid est nostri reliquum, valete:
Cogor abire.
5Iam vale o sacri pater alme fontis,
O triumphati caput orbis, o qui
Ducis a caelo Tyberine magni
Fluminis ortum.
Me vocat Siren patrias ad undas,
10Dulcis ad notos scopulos arenae;
Me vocant horti Hesperidum, perenni
Flore nitentes.
Me Rotae gratos vocat ad recessus
Aegla curarum requies, paratque
15Quae meis lauros faciant virentem
Crinibus umbram.
Iam vocat me Pausilypus, canenti
Plaudit et clari tumulus Maronis,
Me vocat toto veneranda Mergil-
20Lina profundo.
O vale tandem mea Roma, iam te,
Quae solent curae teneant inanes,
Me iuvet semper vacuum serenas
Ducere noctes.
25Me iuvet cantu revocare ab imo
Aequore ad litus liquidas sorores,
Dum vehor Tuscis per amica primus
Caerula remis,
Dumque piscantum varios amores
30Cantat ad parvi leve murmur amnis
Musa, et aeternis studiosa tentat
Vivere chartis.


84. de Nisa et Venere

Tela reperta tui viridi sub gramine nati
En tibi Nisa Venus cortice fixa dicat.
Tu modo ne puero (nulli scit parcere) reddas:
Ni facis, ipsa iterum fabula turpis eris.


85. Minerva ad Cosmum Medicen, | Magnum Hetruriae ducem

Seu pacem, seu bella geras Dux inclyte, semper
Tecum adsum aetherei vertice nata Iovis.
Me tibi dat comitem tua virtus: linquere Olympum
Tu facis. An posset plus pater in superos?


86. in obitu Octavii Pappacodae

Dum se se ostentat miles, Mars glande corusca
Heu iuvenem matris percutit in gremio.
Quis fatum fugiet? Fugientem saevius urget:
Quas volet inveniet mors inopina vias.


87. de Lucretia Brancia matre

Pro patria ut vidit perculsum vulnere natum
Brancia, praestanti pectore sic loquitur:
"Non lacrymis te nate sequar, sed te sequar eheu
Mente, animo: haec tibi do, cum dare plus nequeam"


88. ad Io. Baptistam Arcucium

Vivet Arcuci, mihi crede, vivet
Carmen invita Lachesis severae
Dextera, invito nimium voracis
Temporis haustu.
5Sperne fatorum invidiam obstinatam:
Quid mihi invisi tenebrae sepulcri?
Surget extremis cineri favillis
Fama superstes.
Te colunt Musae, tibi plaudit antrum
10Aonis, casti fluit unda fontis;
Ima sat nobis potuisse saxa
Lambere Pindi.


89. ad Rodulphum Pium cardinalem

Insignis pietate Heros, si dira Celaeno,
Si percussa tua corruet Hydra manu;
Si cernam valido devinctum Protea nodo,
Qui nos insuetis ludit imaginibus,
5Non te marmoreum Tyberina ad flumina ponam,
Sed vivum nostro pectore numen eris.


90. de Georgii Montii interitu

Ah fatum infelix, ludens cur Martia pubes,
Cum dare credideras gaudia, das lacrymas?
Aenea glans celeres volitans ignita per auras
Incauto iuveni funera caeca tulit.
5Parcite: quem petitis, non est invisus Adonis,
Seu Vulcane paras, seu male Mars facinus.
Ingenio excoluit Pallas, Cyllenius arte:


91. ad Antonium Caracciolum Salvatoris filium

Solvimur in lacrymas, cum findit Sirius agros,
Liquimur in flammas, cum premit arva gelu,
Quinetiam medio prorumpit Nilus ab aestu,
Eque meis lacrymis Aetna alia exoritur.
5Nec liquet inter aquas quae sit nova causa caloris,
Nec cur perpetuo manet ab igne liquor;
Antoni, cui notus Amor, mihi consule, cur sic
Fons abeam in flammas, flamma abeam in lacrymas.


92. ad Decium Serium

Sat tibi mi Seri discordas nomine, cum sis
Serius haud unquam, semper at ipse iocus.


93. de Donato Antonio Altimaro medico insigni

Viderat Altimarum medica Mors saepius arte
Mortales manibus surripuisse suis:
Invidit, gemuitque furens. Mox mala veneno
Imbuit: ille vorans Tartara pene subit.
5Phoebus at immeritum nigro revocavit ab Orco,
Ne simul humanum perderet ipsa genus.


94. de Amore marmoreo dormiente

Captanti somnum ne credas hospes Amori:
Cum dormit, magis est ad tua damna vigil.


95. de eodem

Quid si marmoreus? Quid si super arma recumbit?
Idem marmoreus, idem et inermis Amor.


96. de eodem

Ne credas puero, simulans nam claudit ocellos;
Nulla fides puero: si sapis ipse cave.


97. de eodem

Dormiat aeternum, ne cures rumpere somnum:
Experrectus agit fortius arma puer.


98. de eodem

Somniat assuetas caedes, rixasque, dolosque:
Cum dormit malus est, cum vigilatque malus.


99. de eodem

Iactat adhuc flammas, letales dirigit ictus,
Dum parvo incisus marmore dormit Amor.


100. de eodem

Si tu iterum tractes, dices, ita spirat imago,
"An ne anima est marmor? Marmor an est anima?".


101. de eodem

Hunc credam potumque merum, pastumque papaver,
Cum tuba nec somnos excitet ulla suos.


102. de eodem

Quantumvis stertat, quantumvis lumina claudat,
Non credam, iuret tela, facesque licet.


103. de eodem

Ad gemitum dormitat Amor: lamenta, querelae
Sunt illi cantus, sunt gemitus citharae.


104. de eodem

Pelle puer muscam, quae tentat rumpere somnum:
Cum requiescit Amor, tunc requiescit amans.


105. de eodem

Lassus Amor dormit, ventos agitare flabello
Ne pigeat: pugnae membra labore calent.


106. de eodem

Carpe iter o tacitus, leviter vestigia tende:
Poeniteat, si te sentiat ipse puer.


107. de eodem

Surge Amor, en medium Titan conscendit Olympum:
Laus est pervigilem surgere ad arma ducem.


108. de eodem

Dormit Amor? Dormit, somnum ne rumpere tentes:
Pertimuit vigilem fingere Praxiteles.


109. de eodem

"Marmora quando animat, dormire et marmora cogit:
Uni Praxiteli cedimus", inquit Amor.


110. de eodem

"Nescio" Praxiteles dixit "num spiritus hoc sit
Marmoreus, num quod fingo animata silex".


111. iocus

Sive Dryas, seu Nais ades, lege carmen amicum,
Haud risu indigna est res, mihi crede, novo.
Dormieram, aggreditur Veneris puer, excitor armis,
Dum tractat tenera tela cruenta manu.
5"Pone arma" exclamo "tecum quis dimicet armis?".
Mox puerum apprehendi, detinuique sinu.
Ille fugit, matrique refert, sed mater ab ulnis
Reiicit: optato Mars aderat gremio.
Tum puer in matrem regerit convicia, mater
10Verberat: ad gemitum conveniunt superi,
Quos inter praeceps currit Vulcanus, et amens
Labitur, hinc pedibus claudus utrisque iacet.


112. ad Antonium Auriam

Magne senex, vasti cui parent regna profundi,
Serva et aequorei caerula turba chori,
Auria tu dici, seu mavis Doria utrunque
Convenit, ipse parum tu modo verte notas,
5Seu, te quod decorent ingentia et aurea facta,
Sive, quod ex ferro haec aurea secla facis,
Seu, quod sit mater Doris, vel Adorea, certent
Mille triumphati quae dare serta maris.
Vive senex victor, Neptuni quem decet unum
10Fuscina: dum vivent aequora, vive, senex.


113. ad Marium Galeotam

Quas Charites pictis violas iunxere corollis,
Quas Venus auratis implicuitque comis,
Quasque rigavit Amor, lacrymis quas lavit amantum,
In primis lacrymis mi Galeota tuis,
5Ecce ferus subito foedatis unguibus Ursus
Colligit, intactum dedecoratque decus.
Deceptum agricolae semper genus: i, cole flores:
Quas meruit violas Iuppiter, Ursus habet.


114. ad Gellam

Esse Deos, meritas scelerumque reposcere poenas
Tu satis exemplo es perfida Gella tuo.
Nempe doles dentes: num forte impune putabas
Semper amatorum corda comesse hominum?

115. poetae picti ad Serenos academicos

Servate aeterni vestigia nostra Sereni,
Reddat ut hic pictos vos quoque posteritas.
Qui favit nobis, idem nunc regnat Apollo:
Quae fuit, est eadem nunc Heliconis aqua.


116. in funere Io. Baptistae Actii, Tertiae domini

Actius et Phoebus, Syncerus et Actius alter,
Actius hos inter Tertius ipse micat.


117. de eodem

Quod tua dilectae placuissent carmina Lunae,
Nempe tuo fas est credere ab interitu.
Perpetuo retinet sopitum te Dea somno:
Endymiona brevi tempore restituit.


118. epitaphium Thomasii Duri et Iuliae Rotae coniugis

Felices, quibus una fuit mens semper, et una
Quos tulit hora, simul quos lapis unus habet.


119. ad Franciscum Pasqualinum, | de Iacobo Puteo cardinali

Pasqualine, sacri Putei caelestibus undis
Si dabitur longam pellere posse sitim,
Tunc mihi non puteus, vere sed Castalius fons
Ille erit, et putei nectaris instar aqua.


120. in caput marmoreum

Indicat ante fores adaperto marmor hiatu
Accensum dominum sanguinis esse siti.


121. de Andrea Rege, laqueo interempto

Andream regem immeritum mala strangulat uxor,
Mox vili imprudens condit alumnus humo.
Connubium infelix, pietas nimis impia: utroque
Laeditur. Haec laqueo strangulat, hic tumulo.


122. Amoris servi tumulus apud Rotam Villam

Serve Amor, hortorum custos, dominique voluptas,
Hoc te sublimem constitui in tumulo:
Ut quae tanta fuit viventi, haec ipsa sepulto
Incustoditi sit tibi cura loci.


123. in aurum

Seu quod formidet fures, seu criminis aurum
Quod poenam fugiat, pallet et usque latet.


124. epitaphium catelli

Latravi ad furem: tacui, cum venit amator:
Sic et hero placui, sic et herae placui.


125. ad Decium Serium, de Lucretia Tusca

Tusca pudicitiae renovans Lucretia nomen,
Cum foret hostili praeda petita manu,
Praecipitat primum se se de culmine tecti,
Ne laesus caderet virginitatis honos.
5Atque ubi iam novit frustra cecidisse, propinqui
Arni ponte ruit, nec pia mersit aqua.
"Ecquid" ait "poterone mori? Moriamur", et undis
Obruit invictum terque, quaterque caput.
Cedat Seri igitur Tuscae Romana puellae:
10Utraque casta, sed haec ter cadit, illa semel.


126. Quinterii tumulus

Quintus adhuc tumulo lites intendit, et omnes
Cum Quinto lites, insidiaeque iacent.
Tu fuge quisquis ades: vereor, ne te quoque fallat:
Dum legis, insidias ossa sepulta parant.


127. in turri apud Faustinianam villam

Huc fugite o Dryades, dominus loca tuta paravit,
Ne vos, dum sequitur, Pausilypus rapiat.


128. Antonius Epicurus Scipioni filio solvit inferias

Quas tu debueras lacrymas mihi nate parenti,
Quae iuvenis misero solvere iusta seni,
Heu tibi fatorum non aequa lege paravi
Infelix simulacrum, umbraque moesta pater.
5Et quando semper mecum tua vivet imago,
Sit tibi pro tumulo mens, animusque patris.


129. Portunus de Caesare navigante

Nusquam abero, donec victorem litore sistam,
Qua sol Eoos lustrat et Hesperios.
Cede pater Neptune: uni parere necesse est.
Terrestri posthac serviat unda Deo.


130. de Petro Gambacurta

O Hymen roseas para corollas,
Accende o faculas Venus gemellas
Perlustrans Paphio domum liquore:
Gambacurta venit novus maritus,
5Currit ad thalamum salax, procaxque:
Verum somniat, haud canit Poeta,
Non non ipse potest maritus esse,
Hostis qui thalami impotens, et acer
Gaudet coelibe rex, deusque vita:
10Gambacurta frequens puellularum
Sectator, colit aula quas beata,
Quas comptus niveus, nitorque mollis
Nutrit perniciem in malam aulicorum,
Gambacurta iocus puellularum,
15Totus delitiae, facetiaeque;
Quin totusque puella, totus aula.


131. Vectula de tumulo loquitur

Quae vaga per colles currebam, perque lacunas
Non contenta urbis ire, redire vias,
Vectula bigarum labor, indefessa pedumque
Tempestas, vix hoc marmore detineor.
5Ne tollas lapidem: si tolles, ipsa resurgam
Bigarum ad caedem, perniciemque pedum.


132. de Caelio Magno Veneto

Areat omnis ager, lacrymans si Caelius adsit,
Aridus humescet protinus omnis ager;
Humeat omnis ager, suspirans Caelius adsit,
Humidus arescet protinus omnis ager.


133. in Poetam fugientem

Hostis adest, litusque tenet, tum veste relicta
Ad montem fugiens scripta poeta rapit.
O mens caeca mihi, series praepostera rerum:
Crede mihi, melius perdere scripta foret.


134. ad Franciscum Plantedium

Plantedi procul hinc Catonianum
Sit supercilium, et Sabina ruga:
Quis neget iuveni iocos poetae?
Quis neget fatuae iocos iuventae?
5Licet desipere in loco: et iocari
Interdum licet, ac furens videri.
Lingua mi blaterat, ruit, rotatque,
Lubrico ut rota currit acta divo:
Praeceps labitur in profana verba,
10Persaepe et vomit id, quod ipse nolim.
Hinc me poenitet esse sic locutum.
Obscoenus calamus, pudens voluntas.
Parcendum iuveni semel poetae,
Parcendum fatuae semel iuventae.


135. ad Iulium Caesarem Caracciolum compatrem

An manus ulla tua teneros descripsit amores
Compater, an ne iocos dulcius, an ne sales?
Sis modo ne chirager, podager sis usque licebit,
Nam pede non scribis, scribis at ipse manu.


136. in Nellum Gallum

Scrutatur statuas, scrutatur carmina Nellus:
Iactat utrunque miser, nescit utrunque miser.
Infelix censor statuarum, et carminis idem,
Quam male cum statuis, carminibusque tibi est.
5Felices statuae, felicia carmina, felix
Ipsa domus,