Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[Ad illustrem Sigismundum Gonziachum]


1.

Hos tibi non lusus, non haec tibi scripta dicavi,
Oblita vix sacris Bellerophontis aquis,
Ut Phaetontaeo ferrem super aethera curru
Sydera qui proprio clarus honore petis
5(Nam tibi qui laudes, clarae qui nomina famae
Vult dare, Phoebeis vult dare lumen equis:
Nihil dat, qui non dat deceant quae munera, voce
Quique probat parva maxima gesta, tacet)
Sed ne livor edax morsu non lecta canino
10Vulcani flammis dilaceranda daret.
Gonziaci cum turba Numae venerabile nomen
Et sanctum prima sedula fronte leget
Numine plena tuo totum leget anxia librum
Magna putans magnum quae fovet auspicium.
15Auspice te vivent vel carmina nostra, legentur
Vel saltem: egregium munus utrumque tuum est.


2. eidem domino deoque nostro

Magnanimo qui dat regi vel rura vel aurum,
Argentum, mensas, coccina, vasa, domos,
Dat cupidi Curio Crassi parvoque potenti
Munera Fabricio perniciosa Midae.
5Non aurum cupiunt, pulchrae sed laudis honores
Et decus et clari nomina clara duces.
Carmina qui regi regum fert munera: vitam
Carmine post vitae tempora Caesar habet,
Carmine defunctus iam pridem vivit Achilles,
10Semper et Alcides carmine vivus erit.
Dices forte: carmen tuum non vivet. At illud
Viveret ut feci: sit voluisse satis.


3. eidem

Flagitat auspicio vestri qui vivere regis
Lucida Gonziaco castraque sole sequi,
Mars dedit huic telum, Geticis quo fulminat arvis
Et quo centimani perculit ora Gygis.
5Aegida gorgoneum Pallas, Bellona flagellum,
Et quodcumque suo pectore robur habet:
Cum madidis oleo certat labente palaestris
Deicit herculea quemlibet iste manu,
Per vacuas ferrum tormento fortius auras
10Torquet et invicta grandia saxa manu.
Agmina cum miscet bellum letale, furentes
Intrepidus turmas agmen et omne trahit,
Ascendit muros rabies cum saevit in urbes
Bellica, nec flammas duraque tela timet.
15Uno sit quantus tandem tibi carmine dicam:
Nomen Alexandri numen et iste gerit.


4. eidem

Per iuga currentem dominum lacerare cruentis
Dentibus horrendi qui potuere canes
Non me Cadmeis genuerunt rupibus acri
Semine, nec iuvenem qui rapuere Thrasum
5Quique Linum, nec qua fert Caucasus arces
Me tulit indomito iuncta Licisca lupo:
Sed Canis Erigones Cephali sed dente minaces
Dente neco celeres et celer ipse feras.
Venator nemorum noscit me quisque Catulli:
10Sum placidus dominis, sum truculentus apris
Nec peto pro meritis Phoebo me iungere, solis
Sat sub Gonziaci lumine clarus ero.


5. eidem

Albo candidior canis ligustro
Argento nive lilio colostro
Ad te ducitur iste, qui molossis
Et si non genitus fuit sub antris
5Caelsis rupibus aut quibus Typhoeus
Pressus nimbisona fuit sagitta,
Ut dicunt merito sacri poetae,
Phrixi qua tumidum fluit vel aequor
Aut Spartae salebris libidinosae,
10Laudandus magis ac magis probandus
Cunctis est canibus tamen. Fugaces
Nam cervos agitans hirundininos
(Quis credet?) superat fuga volatus
Et Gortyniacas levis sagittas
15Et tigrim catulos suos petentem
Quos fert raptor equo celer volanti.
Non roris lachrymas quatit nitentes,
Non herbas pedibus movet tenellas,
Ursos dilacerat feros luposque.
20Saevus non Calydonis arva quondam
Vastasset stimulis aper Dianae
Hoc viso cane: cerne quantus astat
Lato pectore, cruribus rotundis,
Plenis faucibus, igneis ocellis,
25Caelso tergore, ventre non tumenti,
Longis dentibus et micante lingua,
Rectis auribus et rigente cauda.
Quem si tu capies velut serena
Regem fronte decet, videbis illum
30Tigres sternere, sternere et leones.
Sub vi magnanimi ducis vel ille
Cladem magnanimus petet ferarum.


6. eidem

Quis negat imprudens magnos tibi caedere reges
Quos tulit Ausonii nobilis aula Remi
Quosque Therapnaeis Sparte generavit in arvis,
Quosque Mycenaei regna superba soli,
5Fallitur et claros cum fert Venus aurea menses
Aspicit ardentes non Phaetontis equos.
Divitiis Crassi fulvo sic uteris auro
Ut te Fabricium quilibet esse putet.
Pascis, alis, donas, das, consulis, erigis, auges,
10Excipis, extollis, auxiliaris, amas.
Ore decens Cadmi quaterent cum moenia reges
Qualis erat picto Parthenopaeus equo:
Vivis ut Hippolitus, Martis praestantibus armis
Cum ferus et valeas bella cruenta sequi.
15Vestales sequeris flammas et sacra Dianae,
Sint magis ut fratris nomina clara tui.
Hic est verus amor: gemini sileantur Atridae
Gnosiacae tangunt qui quoque signa ferae.
Sic vincis reges, maior sic Caesare Caesar
20Es, Numa sic sancto sanctior atque Numa.
Namque Numa fieri patitur qui Caesar habetur
Caesare nobilior nobiliorque Numa.


7. Bassano

Si Bassane potes bimaris super alta Corinthi
Saxa volans celeri cum petis ire pede
Et iuga caeruleis ad quae crinita colubris
Foecundo genitrix sanguine missit equum.
5Noscere tergemini Iovis et tria numina summis
Cur nitet Artophylax et Cynosura polis,
Si radio caelsi spacium metiris Olympi,
Si numeri legem ponderis atque tenes
Fortunaeque notas varii discrimina cursus
10Aspiciens oculos aspiciensque manus
Sub speculo ventura vides, sub nube, sub aere,
Et Phlegetontaea de Styge monstra trahis,
Aut tibi se totum pulcher concessit Apollo
Aut haec quod magnum est alter Apollo facis.



8. ad Thaida

Cum venit ad nostros Thais formosa penates,
Phoebeis clara est tota domus radiis.
Cum linquit nostros Thais formosa penates
Nocturnis fusca est tota domus tenebris.


9. eidem

Thaida cum video formosam frigida sum nix,
Cum procul est totum me tenet ignis edax:
Res mira est, igni vicinus frigore cogor,
Cum procul est ignis, totus ab igne premor.


10. in Ligistum

Inter si veros tibi quis numeretur amicos,
Scire cupis monitis crede, Ligiste, meis.
Non illum poscas clarae quod laudis honores
Det tibi quod famae cedat ubique tuae:
5Quilibet hoc faceret, clarae nunc gloria laudis
Nihil valet, est clari nullus honoris honor.
Non quod te spernant fratres spernantque parentes:
Non fratrem nostro tempore frater amat,
Non natus patrem. Non quod tibi foedera lecti
10Praebeat: uxoris gratia nulla viro est.
Sed dic de plena sextantem tradat ut arca
Unam de multis vestibus atque togam.
Haec tibi qui dederit verum laudabis amicum,
Nihil nisi divitias nunc quia mundus amat.


11. deflet catellam

Hoc sub marmore candido viator
Pictum nobile Syrii refulget
Quo sydus nitidi iacet catella.
Cur stet sub tumulo petis superbo
5Quem vix magnanimi duces merentur
Quos claros patriae facit triumphus?
Hoc virtus iubet, hoc iubent beati
Mores: nam fuerat benigna, mitis,
Clemens, candida, delicata, rectis
10(Quis credet?) pedibus gradum movebat,
Saltabat modulos lyrae sonantis
Ad dulces modulis lyrae canebat:
Servabat domino dapes paratas,
Affectus animi premens maligno.
15Non norat Veneris scelus petulcum
Congressus fugiens libidinosos.
Simplex, casta, pudica, munda, virgo,
Latrabat pia, dulciter querelas
Tollebat lachrymas pias, ac ora
20Reddebat facili serena risu.
Argentum, violas, ebur, ligustra
Vincebat niveo colore; murem
Hanc ut quilibet Alpium putaret.
Per thermas, fora, porticus, theatra,
25Sylvas, iugera montiumque semper
Tendebat salebrosa saxa mecum,
Mecum pectore sautio dolebat,
Mecum flebat amara, mecum amabat,
Gaudebat petulans iocansque mecum.
30Mecum denique stabat et sedebat,
Carpebat placidam toro quietem.
Quo fulvo tumulum meretur auro
Ne dum marmore traditur superbi
Si clarus meritis honor sepulchri.


12. carpit simulatos amicos

Cum mea mygdonio fulgebant marmore tecta,
Munera cum Cereris iugera culta dabant,
Caecuba Campano fundebat nectare cella,
Pallados undabat totaque rore domus,
5Indus Erythraea gemmas mittebat ab alga,
Mittebant teneros lesbia regna mares
Et mirrhae lachrymas et olebam semper amomum,
Semper et aurato murice cinctus eram,
Quisque meus fieri civis cupiebat amicus,
10Ad mea tendebat limina turba frequens.
Laudabar solus, solus celebrabar, amabar,
Egregio solus nomine dignus eram.
At quia mensa brevis nunc est mihi, curta supellex
Innumeri scindunt nec mea rura Syri,
15Me fugiunt omnes; amisso sordidus auro
Pellitur amissa pauper amicitia.


13. ridet Ligysti incantamenta

Audite o socii, Ligystus ille
Qui mores celebrabat catonianos,
Et cui candida veritas in ore est
Semper socratico, Stygis tiranno
5Et nocti geminis prius iuvencis
Mactatis, lemures vocat laresque,
Scyllas, Eumenides, canemque saevum
Qui latrat triplici triformis ore
Diris versibus improbis, malignis,
10Format sydere caereas figuras
Infausto rapit ossa de sepulchris
Et vestes laceras, precatur, orat,
Phoebum sollicitat, movet sororem,
Firmat flumina, rupibus sub ipsis
15Montes concutit arduos, ferasque
Mulcet sanguineas, avesque diras.
Nuper cum niveae ferum puellae
Cor vellet magica ferire tabe,
Res mira et nova, calceos, cothurnos
20Et laenam et crepidas et omne quicquid
Partes corporis illius tegebat
Convertit, varians, agens, supinans,
Mutans sedulus ordinemque rectum;
Sed sors callida, iusta, liberalis
25Effectus tribuit pie decentes:
Incantata fugit puella, spernit,
Odit, negligit, increpat, lacessit
Dilectum iuvenem prius sibique
Iucundum satis. O sophos beatum,
30O quanta est magicis viris potestas!
Si mutat Veneris pios amores
In saevas odii faces cruenti
Ac duri, obtinet et nihil quod optat.


14. de rosa ad Bassanum Casettum Laudentem

Non mihi te biferi misere rosaria Pesti,
Non vitreus gelidis quae rigat Arnus aquis,
Non quae lagaeo Memphiticus arva ligone
Rusticus undanti flumine laeta fodit.
5Nam tibi tam pulchrum tellus dare nulla colorem
Posset, agunt tales iugera nulla rosas.
Clausa, latens niveo dominae sed pectore nostrae,
Delitiosa meos nunc petis ipsa sinus.
Est tibi dulcis odor, color est ruber, aureus, ore
10Qualis et aurorae cum micat ante diem.
Pulchra Venus pulchro te sanguine tinxit Adonis
Cum pius est saevo dilaceratus apro.
Electrum, casia, narcissum, cinnama, nardum,
Thura, thymum, violas et meliloton oles,
15Apta Iovis sertis Veneris dilecta coronis;
Nec mirum, tetigit te quia diva manus.


15. Benedicto Lacioso eruditissimo

Si deus est simplex, immobilis, arte moveri
Dic qua componi vel ratione potest?
Si pater est, natum genuit: quo semine? Semper
Dic mihi principium qui fuit ante capit?
5Et sociat nobis si non sociabilis est se,
Qualiter an fieri quod nequit ille facit?
Fit gravis et gelidus cum vertitur ignis in undam,
Est aqua nam calidus qui fuit ante focus.
Mutatum forsan dices, non ille fuisset
10Qui fuit, assumpsit vel sibi forte virum.
Sumere non fieri, non iungere dicitur; ille
Qui sumit non fit, iungere non facere est.
Marmora si iungis ligno, non marmora lignum
Sed lignum lignum, marmora marmora erunt.
15In cruce sublatus moritur quis? Non Deus: ille
Nam se non potuit supposuisse neci.
Mortuus est si vir, non nos Deus ergo redemit
Sed genus humanum de Styge traxit homo.


16. Iacobo Maffeo

Te mihi dilectam piscosi gurgitis arcem,
Pilea cum populum synthesis atque decent,
Cum iuvenes sumptis celebrant spectacula larvis
Nunc satyri facie, nunc bovis ore trucis,
5Semivirique greges turritae cymbala matris
Menades et quatiunt tympana rauca, petam,
Non ut lactentis pectusque caputque iuvenci
Impubisque vorem tergora tosta suis,
Non ut me turdo pingui vel turture pascas,
10Aut mihi des Lybies aut mihi cortis aves,
Dulciter ut valeam sed te sentire loquentem,
Dulciter et verbis reddere tuis,
Et digiti digitos et brachia brachia stringant,
Et tua iungantur pectora saepe meis,
15Denique quod totus totum te tangere possim,
Sentiat ut membrum gaudia quoque meum.
Hae sunt mihi epulae dulces, haec prandia lauta,
Pocula sunt grati nectaris ista mihi:
Nobilior quanto est omni mens corpore, tanto
20Est sua corporeis gratior esca cibis.


17. ad magnificum Onophrium advocatum

Quisque sibi princeps aurum nunc servat avarus,
Pervigil ut quondam lucida poma draco;
Non curat fasces, non laurea serta decusque,
Militiae probitas, arma fidesque iacent.
5Nulla triumphali victoria pingitur arcu,
Nulla triumphales gloria ducit equos;
In serras clypeos, in sarcula decoquit enses,
In cava loricas dolia quisque faber.
Otia segnities et habendi caeca cupido
10Virtutum laudes praemia clara fugant.
Quo precor ut superi tanto pro crimine nostris
Dent ducibus Crassi munera, dentque Midae.


18. admiratur ingenium Andreae Mantegnae | pictoris eximi

Arte novus mira vivam me pinxit Apelles,
Aspice divinum Pygmalionis opus.
Igneus ex caelsis in me si spiritus astris
Descendat natum virgo iterum pariam?


19. Antonio Maio presbytero eruditissimo

Antoni latiae cultor celebrandae Minervae,
Cui dea pierio de grege prima favet,
Cui lyra pipleis venerabilis exit ab antris,
Sacraque cirrheo flumina fonte madent,
5Divide grande sophos miracula, detege rerum
Naturae causas fatasque solve deum.
Incipe: florebit campus, si semina sparges.
Maturas segetes dat bene cultus ager;
Balsama si sparges, nascentur balsama, si tus
10Tura dabo. Sic vir non ero, divus ero.


20. magnifico Victori Martinengo

Nosceret auspicii Venetus si iura senatus
Quicquid et invictae foedera sortis agunt,
Invictum veluti patrio de more Camillum
Praeposuit genti romula turba suae,
5Sic te praeponet merito praestantibus armis.
Nam fortunatum nomen utrumque tuum est:
Est tua gens Martis, tu Victor; proelia vincit
Victoris quisquis spicula Martis habet.


21. epitaphium Bassani

Bassanus iacet hic, quem si te fata tulissent
Ad iuga, Mecoenas, Gorgonis alta duce,
Iugera post et oves cecinisset protinus; alter
Versibus egregiis "arma virumque" Maro.


22. magnifico Onophrio advocato

Arguto laudes de te si carmine canto,
Argutum carmen desinit esse meum.
Nec laudem laudes resonant; nam laudibus ipse
Talibus et tantis sydera caelsa petis,
5Sit nihil ut quicquid tribuant tibi dulcia famae,
Scripta licet magnus scriberet ista Maro.
Labitur ingenium, mens deficit, omnia solus
Nominis egregii munera cum teneas.
Egregium nomen tibi das et munera laudum;
10Extra te magni quod cupias nihil est.


23. in Lucam Bonfium

Spicula Mars Geticis linquens truculenta sub arvis
Quis tulit ad Stygios Oromedonta lacus,
Me petis ad ludos media quos notus harena
Excitat hastatos cum vocat ore duces,
5Ut pia congressi celebrent spectacula, strident
Atque corymbiferi tinnula sistra dei,
Fulva vel ut rapiant septenae praemia metae
Aligeri pueris exagitantur equi.
Sed quem nec circi nec spectant amphitheatri
10Inter se fortes currere saepta duces
Lancea nec quatitur, sonipes iacet, improba Thracum
Gradivus positis et quatit arma iocis.
Hoc nihil est, sed cum poscam non tacta puellis
Limina, quas Aponi circuit unda domos,
15Sub tua si me venientem tecta vocabis
Ieiunus linquam teque tuamque domum.


24. torcular

Bacca premor duri sub pondere pressa trapeti
Marmoreo. Mecum dulcia vina fluunt.


25. idem

Hic ego marmorei sub pondere pressa trapeti
Bacca premor. Mecum dulcia musta fluunt.


26. pro rege Hispaniae

Si domuit taurum, cervam, stymphalidas, angues
Alcydes, magni si tulit astra patris
Oraque foecundae crescentia mortibus hydrae
Subtraxit, Stygium terruit atque canem,
5Quid tum? Fortis erat fatali numine; quisquis
Si iubeat coelum vincere victor erit.
Si domuit Gallos victricibus inclytus armis
Caesar et Aemathiam sanguine lavit humum,
Quid tum? Fortis erat romano milite, longo
10Assueto populos vincere Marte truces;
Sed tu nec coelo pugnas, rex inclyte, forti
Milite nec, sed quod tu facis ipse facis,
Et si victrices etiam se Caesare Caesar
Gestasset laurus, Caesar es ipse magis.
15Nam servare quibus patriam sanctumque senatum
Debuit, in patriam ferreus arma tulit.
At tu nec patrii violas pia foedera regni,
In tua nec saevus viscera tela moves.
Et si nec patrio dirus sua sanguine Caesar
20Spicula tinxisset, Caesar es ipse magis.
Nam te non aurum, nec regni caeca cupido,
Sed pietas sancta religione movet.
Bella geris, non bella geris, gerit improbus ille
Ut bellum moveat qui fera bella movet.
25Qui ferit ut feriat, qui sanguine spargitur ut sit
Sanguineus, cladem qui facit ut faciat;
Sed tu bella moves ut pacem rex pie condas,
Ut pacem condas, rex pie bella moves,
Et regis ipse regas ut tantum, munera spernens
30Aurea. Sic solus qui regit, ille regit.


27. de Domitio Calderino

Pulveris ut sacri videas monumenta, viator,
Benaci assurgens quae gravis unda ferit,
Siste, gradum Domiti pueriles ista querelas
Infantis primum sensit ab ore domus.
5Qui sacer arcano prompsit de pectore vatum
Quicquid erat Phoebi Pallados et Genii.
Egregium tibi Roma decus. Discede viator:
Luminibus debes sat (mihi crede) tuis.


28. Ludovico Cendratae

Non habeo cum nummos, vasa aurea, mensas
Quas ornant gemmae sub quibus albet ebur
Nec mea centenis insurgunt tecta columnis,
Nec domus antiquis fulget imaginibus,
5Praedia nec gravida Cereris mihi munus aristas
Producunt vites nec mihi Bacche tuum;
Nec meus est ostro sonipes nec splendidus auro,
Nec nitet in digitis plurima gemma meis;
Insanum me cerdo vocat sutorque faberque,
10Insanum dives qui caret ingenio.
Accusat, mordet, lacerat damnatque fugatque.
Nec me Parnasus nec sua templa iuvant;
Nobilis est tantum dives magnusque potensque,
Solus habet socios, solus in urbe valet.
15Laudatur, petitur, colitur, celebratur, amatur;
Est praetor solus, est quoque solus eques.
Sed meritis hominum si dividerentur honores,
Insanum qui me, qui sine mente vocant,
Insanos sese, sese sine mente viderent.
20Solus honor merito qui datur, ille datur.


29. Blanco Comae

Non auri pretium, Tuscae non serica gentis
Quaeque gerit Calabra dona Galesus humo,
Non decus egregium formae, non dulcia linguae
Murmura, non Phoebo lumina clara magis
5Me tenuere diu sine coniuge; saeva cynedum
Haec Phrygium teneant, haec quoque vota Midam.
Sed facies ardens Veneris sub pectore casto,
Iuncta sed auricomae Iulia Tyndaridi,
Haec me causa diu fecit, pater, una puellam
10Legitimo nullam me sociare toro.
Non petit hanc quisquis fugit horrida bella, tumultus
Deque suburranis Thaida fornicibus.


30. Iacobo Maffeo qui candidus dicitur

Vis doceam vitae laeto te vivere cursu
Quemlibet et nivea ducere sorte diem?
Sit tibi parvus ager qui fertilis atque benignus,
Te tamen exiguo munere parvus alat.
5Intret nulla domum coniunx; sed si tamen intret
Nec sit pulchra nimis, docta nec illa nimis.
Non agitet Bacchus vigiles non somnia curae
Ebria non sed sint sidera plena iocis.
Crimina non animum vexent, non caeca voluptas,
10Non avidum miseri tristia dona Midae.
Endromidem sumas glaciem cum frigora cogunt,
Syrius exiguam cum ferit arva togam.
Invidiae fugias simulos et clara potentum
Limina; sic semper candide laetus eris.


31. Ambrosio Tarvisino

Mirant Lachesis geminae quoque puellae sorores
Ducere non brevibus stamina posse colis
Rumpere quaeque studet tenui de vellere fila;
Fila rigent, vano quaeque labore cadit,
5Accusant coelum, superos, magnumque tonantem
Quod sua non servent foedera lege nova.
Iuppiter est aequus, Parcae sunt numina, vestras
Non mutant leges iura nec ulla novant.
Ambrosii manus est medici qui pensa colosque
10Vestraque Phoebea foedera rumpit ope.


32. Iacobo Maffeo praetori Pischeriae

Non quod sis praetor multi cui iusta dedere
Pisciferae pisces nomina laetor aquae,
Sed quod praetorem praetor te fecerit ille
Omnia cui iustae foedere legis agit.
5Praetorem magnae fecit te maximus urbis
Cum dixit Marcus: "candide praetor eris".
Te minor aedilis, minor est te consul uterque;
Muneribus tantis et tibi caedit eques.
Tu vere es praetor, nummis nec stemmate factus,
10Sed virtute tua, sed pietate ducis.


33. Marco Antonio Mauroceno | praetore discedente

Cynthia, cur tantum properas? Cur plaustra Boote
Tam celeri cursu perfide tarda moves?
Hunc teneas mater docti te turba Catulli,
Oramus, surgant ne Phaetontis equi.
5Sic liceat mediae te mergere fluctibus undae,
Sic amet aetherei te soror alma Iovis.
Nam cras heu patriae vult moenia linquere nostrae
Marcus amor populi deliciaeque sui.
Memnonis auratis et tu pater optime tectis
10Auroram teneas ne volet ante diem,
Ante diem miserum, tristem quo tendere quaerit
Ad Venetos nostra Marcus ab urbe duces.
Marce, litant arae. Populus rogat atque senatus,
Ut superi noctem dent sibi perpetuam,
15Quo maneas: nam te non discedente serenae
Nocte sub oscura tempora lucis erunt.


34. Petro Bravo de praetoris discessu

Non teneas querulas voces, ostende dolorem,
Petre, tuum, lachrymis spargere quemque decet.
Heu, sonat horrendum lachrymosis moesta quaerelis
Urbs tua, quae laetum laeta sonabat io.
5Discedit Marcus; discedunt iura fidesque
Et patriae splendor, fama decusque tuae.
Ploremus, fas est, iterum plorare iuvabit.
Improba iam carmen noctua triste canit.
Non roseus nobis det dulcia vina minister,
10Sed laletanos lusca puella cados.
Tempora non cingant nardi de flore coronae,
Sed mala quas arbor dat Cyparisse tua.
Sint pullae vestes, sint omnia fletibus apta;
Hunc notet infaustum plumbea gemma diem.
15Discedit Marcus; lex, mores civibus ipso
Urbs tua discedit denique tota duce.


35. in malum poetam

Per fora clamosas exercent improba lites
Causidici: Marsus concinit "arma virum".
Euridicen media vates miserandus arena
Carmine flet: Marsus concinit "arma virum".
5Flet sistrata bovem lachrymosis turba querelis
Niliacum: Marsus concinit "arma virum".
Cymbala rauca movent Cybelis qui templa frequentant,
Qui Bromii: Marsus concinit "arma virum".
Clamorem ingeminant nati super ora parentis
10Extincti: Marsus concinit "arma virum".
Concinit "arma virum" sotiis natisque patrisque.
Si bibit, "arma virum", si cacat, "arma virum".
Scire cupis causam? Didicit quod tempore multo
Hoc tantum perdat ne timet: "arma virum".


36. de Iulio Campagnola

Omne decus nostro quisquis sub tempore quaerit
Cernere quod veteres nobilitavit avos,
Euganeae spectet niveum telluris alumnum,
Qui modo Veronae tecta laresque colit.
5Ignoras quis sit? Dicam tibi. Iulius ille est,
Ille sui natus maxima cura patris.
Cum tentat citharae vocales tangere nervos
Hunc super argutae plurima pendet avis,
Ursa, laena, lupus, tigris, basiliscus, ichneumon.
10Seque ferae mites carmine cuius agunt.
Sabbata qui loquitur Solymis ut gentibus ortum
Iuret Idumaeo quisquis ab ore venit,
Cecropiis credat doctis et quisquis Athenis
Theseum docto cum sonat ore sophos;
15Qui modo quaeruleis pisces quos pinxit in undis
Credidit in veris ludere Glaucus aquis,
Est (ut forte putas) longis hic debilis annis?
Dulcia matris adhuc ubera parvus amat,
Et nucibus celerique trocho per compita ludit,
20Et manibus faciles iactat ad astra pilas.
Non puer et puer est; dubitas? Vis discere quare?
Quod cantat scribit disputat atque legit
A patre doctus habet; teneris quod ludit ab annis
Denique se puer est virque senexque patre.


37. ad M. Rolandum Pallavicinum

Sunt qui mirantur te moenia condere Caesar,
Quorum marmoreus sydera pulset apex.
Insuper aethereum tibi construxisse colossum
Praxitelis doctas Mentoris atque manus,
5Quod logicae laqueos et caeca sophismata solvis,
Quod rerum causas et sua fata vides,
Carmina quod vates dulcis meditaris avena,
Eloquii nectar quod Ciceronis amas.
Haec ego non miror: nam tu de Pallade natus
10Pallados ingenium Pallavicinus habes.


38. ad eundem de Arce Maiore

Aulam qui dixit maiorem, candide Caesar,
Hanc arcem, vates maximus ille fuit.
Noverat arcanum pectus Iovis atque deorum
Et quodcumque sacro sydus in orbe micat.
5Parva fuit quondam parvis circumdata muris,
Et tamen hic parvae nomina magna dedit.
Cur? Quia nascentem, Caesar, te clare videbat
Et regni fines amplificare tui.
Perge igitur magno te magna vocabitur aula,
10Magna tamen, non te praeside maior erit.


39. ad eundem

Montibus in mediis inter cava lustra ferarum
Quadrupedum duro vix adeunda pede,
Qua gelidus Boreas anima quatit alta furenti
Culmina, qua gelidum nix tegit alta solum,
5Caesaris excelsi venerabilis aula superbit,
Mentoris, ut fama est, nobilitata manu.
Belliferato rigidi sunt cardine postes,
Belliferata ianua clausa sera,
Custodes aditus primo sub limine servant,
10Armatae quatiunt tela cruenta manus.
Loricas, clypeos, enses, thoraca, sagittas
Et quibus excutitur plumbea massa vides.
Pervigil in summa liquidum ferit aethera turri
Excubitor socios dum vocat arce suos.
15Si serpentiferi facerent fera bella Gigantes
In superos, arcem Mars ferus hanc peteret.


40. Ludovico Cendratae

Duxerunt alios ad me mea carmina, non te;
Ad te namque tuo nomine ductus eram.
Praetorem vidi, vidi te numen habentem,
Te non praetorem vidimus ore tuo.
5Inter tot facies te solum nostra videbant
Lumina: nam solus lumine clarus eras.
Cum sol lumen agit non sydera clara videntur,
Parva locum magnis lumina dant radiis.


41. eidem

Quam pia dulcisono facundia premitur ore,
Quam bene compositos scit dare lingua sonos!
Dum loqueris repunt scopuli sylvaeque feraeque,
Garrula nec Progne nec Philomena canit,
5Aethereique tacent sonitus et murmura ponti,
Nec madidus largo sibilat ore Notus,
Voce gravi suavique sono linguaque benigna
Non mortale sonans: quam venerandus homo es!


42. de quadam vetula

Quas non producunt formas, quod sydera monstrum
Non pariunt? Quam non vim Iovis orbis habet?
Quis negat Aetneos flammas ructare caminos?
Quis Scyllam rabidos per mare ferre canes?
5Quis serpentingeri crudelia lumina monstri,
Cuius ad huc visu corpora multa rigent?
Credimus armatam furiis atque igne Chymeram,
Hydrae fecundum credimus esse caput.
Foemina Cumaeae superans nam longa Sibylae
10Saecula, legiferi tempore nata Numae,
Exanguis, moritura, cadens, sine viribus ullis,
Umbra velut tenuis et velut aura levis,
Quae rugosa suum bacculo vix firmata anile
Corpus pannosa quae tumet atra cute,
15In media potuit bis ter concumbere nocte,
Atque puellares vincere docta iocos.
Haec si marmoreum tanget lasciva Priapum,
Marmoreum tactus arriget ipse caput.
Hanc licet Hippolytus fulvo sit pictus in auro
20Dum videt ut futuat quaerit habere locum.


43. Blanco Comae

Cur non clarus eques, cur non mihi consul amicus,
Cur non sit praetor causidicusque rogas?
Non facit hoc scabies animi, non livor iniquus,
Sed quem miserum dives amare negat;
5Nec quod amem poscit, sed quod venererque colamque
Et veluti sacris dem pia thura focis,
Ante suum curram gelidae sub frigora brumae
Fessus equum madido per loca plena luto.
Qui vult ista pati, tales sibi quaerat amicos:
10Imperium fugio, quos amo non veneror.


44. in Sylviam

Coeci Sylvia Caucasi latebris
Antris vel Rhodopes putat nivalis
Natam te videt esse qui superbam,
Ingratam, tumidam, feram, protervam,
5Zancleae genitam sinu Charybdis
Nec non vel scopulos rapacis inter
Scyllae quae trahit improbis carinas,
Mergens fluctibus et sonante vento.
Hoc cum candida, cum venusta tu sis,
10Non te dicere candidam, venustam,
Permittit iuvenes; trucem ferarum
Quo ponas animum rogat Venus te.
Qui splendet maculis nitetque signis
Auratis coluber licet decorus
15Spectetur, truculentus ore nigro
Quod saevit, sine luridum decore
Hunc nos fugimus. Puella tristis
Sit formosa licet, decora non est.


45. detestatur mulierosos iuvenes

Perdat fulmine Iuppiter trisulco
Quisquis foemineas sequi catervas
Optat, pervigili miser labore
Tendit raetia namque aranearum
5Saevis tigribus horrido leoni
Et quaerit glaciem super labantes
Gressus figere lubricam, marisque
Insani manibus tenere fluctus.
Fallax, improba, saeva, tristis, amens,
10Infirma, instabilis, procax, petulca
Quaeque est foemina, quam libido caeca
Ut tactam stimulis agit iuvencam
Oestrum concitat et movet furore.
Nec leges thalami sacras iugalis
15Nec curat patriae decus venerandae
Dum vastum femur impleat priapo
Procero, rigido, salace, duro;
Arridet tibi, cum parat venenum,
Immites gladios, feras bipennes;
20Tigrem quam placidam putat magister
Perfossus rabiem videt feramque;
Ut semper rabiem lupus lupinam
Immitis redolet, maligna semper
Mores foemina foeminae malignos.


46. votum solvit Veneri

O quae diva regis Gnidum Paphumque
Neptuni gremio Venus creata,
Quam circum iocus et tener Cupido
Exultant hilari procacitate.
5O quam Sicanias Eryx per urbes
Extollit, celebrat, probat colitque,
Adsis, tempora myrteis corollis
Gestans cincta facies quibus medullas
Exuris iuvenum pie tenellas,
10Fulvae fortia cuspidisque tela
Quae coeli penetrant fores profundi,
Quae nigras Stygis horridae paludes,
Quae saevas tumidi maris procellas.
Hoc scit maximus ille rex deorum,
15Qui fluxit Danae sinus in aurum,
Ignis, taurus, avis, puella, serpens
Factus vulnere qui tuae sagittae est;
Nec non qui freta caerulus tridente
Cogit gorgoneo deus calore
20Ardens, crura, pedes, caput iubasque
Acris sumpsit equi, Iovis paterque
Et natam Cereris Stygis tyrannus
Sub caecos rapuit lares averni.
Adsis, nam tibi spargimus marathra,
25Narcisum, violas, crocum, papaver,
Electrum, casiam, thymum, lygustra,
Et quae thura solum gerit Sabaeum,
Et Mirrhae lachrymas libidinosae.
Adsis, te precor, o Venus decora;
30Iam laudes resonat tuas sacerdos,
Aris Assirium tuis amomum
Ardet iam crepitantibus favillis.
Adsis, vota tui tholo sacelli
Solventes pia figimus tabellam.
35Quae dudum fuerat mihi puella
Duro marmore durior lupisque
Saevis saevior et te leone diro,
Est claemens, facilis, benigna, mitis,
Ridet blandula, bellule iocatur,
40Reddit basia dulcibus labellis,
Pressis dentibus et micante lingua.
Quod si nectaris imbuet liquore
Grato Sylvia, me tui videbis
Ad templum tibi ferre me dicatum
45Munus nobilius magisque clarum;
Magni munera ponderis capit qui
Magnum reddere munus ille debet.


47. extinctae animae spetiem praebuisse | amicae imputat

Vox decidit si forte mihi, si faucibus haerens
Non dedit appositos frigida lingua sonos,
Desine mirari: dominae sub pectora nostrae
Cor volitans, volitans fugerat atque anima.
5Vox animae ventus nihil est nisi, verba calore
Aera robusti cordis agunt tenuem.
Mirari potius debuit quod verbula fudi,
Nam mirum est quotiens mortua res loquitur.


48. non sedentariam pacem | sed vegetum bellum invictum probare ducem monet

Dux Venetum forti rursus dedit aurea Turco
Sceptra quibus Getici temperat arma dei,
Pallados et tumidas componit strenuus iras,
Cum fera gorgoneum concutit ense caput.
5Noscit enim saevos non vincere posse tyrannos,
Innumeros solum nec superasse duces.
Hoc nisi rege potens Gallos sic Roma rebelles
Depulit, et victrix perdita regna tulit:
Dimissum revocans ad martia signa Camillum,
10Denotat invictum flebilis ore ducem.


49. leonem feras alias parvipendere

Quid cristatus agit sinuosa volumina serpens?
Sibilat et saevo cur lupa dente fremit?
Lustra ferae subeant omnes, leo nam ferus ille
Qui maris et terrae regna superba tenet,
5Ore vomit flammas et acuto fulminat ungue,
Ferrea letali spicula dente secat.
Adde quod et solem stabili sibi foedere iunxit
Cuius luce nitens lumina quaeque fugat,
Oppositos stringens oculos inimicaque regnis
10Obscurans radii regna calore sui.
Sed quid plura? Fero virtus sub dente leonis
Quaeque cadit, solis cum micat igne sui.


50. epitaphium Bassani

Legitimum tumulo Bassani scribere carmen
Quis cupis, hoc tantum scribe: "Poeta iacet".


51. eiusdem

Quid titulos quaeris? Satis est tibi dicere: "Corpus
Hic Bassanus habet; caetera fama dabit".


52. eiusdem

"Mantua, pyramidem pario quid marmore condis?"
"Bassanum capiat maximus ut tumulus."
"Pyramidem perdis, perdis quoque marmora: totus
Bassani tumulo vix satis orbis erit."


53. eiusdem

Bassani tumulum lauri redimitae poetae
Frondibus et Phoebo condite templa novo.
Est si nam Phoebus sacer et venerabilis, omnes
Qui clausit Musas pectore Phoebus erat.


54. ad Quirites Romanos | de virtute reduce redivivaque

Inclyta nascetur virtus, gaudete Quirites;
Militiae redeunt signa decusque novae.
Qui modo marcebat vino, qui Thaida demens
Nunc olidam princeps, nunc rapiebat Hylam,
5Martis amore furens claraeque et laudis honore,
Strenuus ardentes ducit ad arma viros.
Otia segniciem pariunt, gelidumque timorem;
Ingenii robur corporis atque labor.


55. auspicatius Venetorum imperium | Romano nasci asserit

Nascitur imperium Romae non viribus impar,
Ilia quod sacros non tulit ante focos,
Quod non pastores vallis atque agerem cingunt,
Marmore sed veneti legibus atque patres.
5Tyburis arx, tellus campana, Neapolis, Anxur,
Ardea sub Marci numine tuta sedet,
Anguigerique ducis solus fugat agmina Marcus
Barbara, Gallorum deprimit atque minas.
Nobilior Roma Roma est quae nascitur, Anco
10Principe non regnum Caesare sed capiens.


56. in Gallum

Forte putas multas unum satiare puellas,
Uxores satiat solus ut ille suas.
Sed temet fallis: multis gallina maritis
Est satis haec, multos vinceret una viros.
5Uxorem galli qui ducis nomine, Galle,
Cristati Cybeles denique gallus eris.


57. in Gallum

Quod tecum posito lusit Venus aurea cesto,
Blandus et arrisit quod tibi, Galle, iocus
Obtulit et vultu sese tibi forma sereno,
Et decor et fulvis gratia quaeque comis,
5Ponere iussisti longos e vertice crines
Quos tibi sydereos oebalis ora mares,
Quos mitylenaeo misit de litore Lesbos.
Venit et ad thalamos nupta puella tuos,
Iam iam pro cunctis tibi cunnus amicus amicis
10Gratus et unus erit, charus et unus erit.
Pignus amicitiae reddas mihi, non es amicus,
Nam quia non tuus es, non potes esse meus.


58. in eundem

Nominibus dant res vires, non nomina rebus;
Res sunt, nomen nihil nisi nomen habet.
Auri si nomen ferro dabis, haud tamen auri
Splendorem ferri lamina caeca dabit.
5Nomine sub galli duxisti, Galle, puellam
Quae Veneris magnum pectore robur habet.


59. Lodovico Cendratae

Igneus ardentes qui Syrius urit aristas,
Quaeque cleoneae torrida signa ferae
Flamiferaeque faces quas per ferventibus efflant
Naribus aetherei sydera quadrupedes,
5Ambustaeque et sole viae, velut improbus olim
Cum puer optatos non bene rexit equos
Non prohibent doctum dulces haurire liquores
Te neque cecropiae sumere nectar apis.
Non calor exsiccat nitidas, crinita colubris
10Foemina quas sparso sanguine fecit, aquas,
Decrescunt numquam largae Permesidos undae,
Semper habent rivi flumina pierii.
Sic tamen ut scribas prohibet tibi Iulius ardens,
Frigida sit glacies, sit mihi semper hyems.


60. idem

Quod te castalidas calor sorores,
Divinum Ciceronis atque fontem
Cogit linquere fervidi leonis,
Aestas spicea Iuliusque fervens,
5Igniti radii facesque saevae
Et currus Phaetontis impudici,
Vellem tartareo suum tyranno
Lumen perpetuis darent diebus.
Odi te nitidam tacente lucem.


61. Petro Bravo

Quidam me lacerat loquax caninis
Saevo dentibus ore circulator;
Inter non homines probos, pudicos,
Illum nam fugiunt viri severi,
5Molles sed pathicos adulterososque
Lenones, lanios, coquos, petauros
Et quos coenula lassat inquietos,
Viles cistiferos, rudes ministros.
Hunc si noscere vis tenebrionem:
10Nares simae habet et capellae ocellos,
Collum vulturis et caput leonis,
Ingentes asini genas et aures,
Cui caedit crocodillus ore lato,
Quo stridens melius cicada cantat,
15Et coeno genitus culex Ravennae.
Quem tantum duo per forum clientes,
Quos tristis cruciat fames, sequuntur,
Quem vos o socii fori vocatis
Picam nomine garrulumque corvum.
20Hunc verbis moneas tuis rogamus
Ne bilem moveat fero leoni,
Illum ne veluti ferox asellum
Perdam dentis aper meis furore.


62. Iacobo Maffeo

Herculeum superat laeto qui sydere Tybur,
Et qui Baiani rura beata soli,
Appula cui caedunt foelicibus otia campis,
Et cui pampineis Setia clara iugis,
5Circei colles, nutricis et aequora duxit
Qui pius, ad latias troica sacra domos,
Baenaci nitidosque lacus et flumina, praetor,
Caerula Nereidum poscere tecta paras.
Te precor, et tandem pallentes exue curas
10Fessus et urbano subtrahe colla iugo;
Te precor, et populi linquens fora, bella, tumultus,
Tempora pacificae laeta quietis age.
Quo mihi si licet niveis signare lapillis
Te quaecumque tuum nuncia fama diem,
15Protinus accedam geminis ut Daedalus alis.
Tristis eris, valeas perdere nolo dies.


63. de togato doctore

Militis audiret cum tristia verba, togatus
Doctor et irati cerneret arma viri
"Cedant arma togae", non noscens carmina, "cedant",
Forte putans "armis" dicere velle "togae",
5Cessit et hoc quamvis fecit sine lege poetae,
Attamen arripuit non sine lege fugam.


64. in malum causidicum

Non pudet insontem morsu te laedere vatem
Vipereo rauci garrula pica fori?
Vendere qui tantum viduis mendacia noscis
Et dare plebeis verbula falsa reis.
5Qui geminos toto defendis mense clientes,
Quorum ieiuna squalet uterque fame;
Qui meretricis agis causam quam luridus ustor
Uno sandapila comprimit asse sua,
Litibus hos serva strepitus, haec sibila; docti
10Non clypeis Phoebi plumbea tela nocent.
Extincti lacerent funus tua rostra tribulis,
Non vivi corvos scalpere membra licet.


65. Iacobo Maffeo

Foelix quem tandem clamosae iurgia plebis
Urbis et imperium linquere fata iubent.
Tandem te poteris longa satiare quiete,
Nec rumpet somnos garrula turba tuos:
5Non faber in lacubus fervens dum lamina stridet
Ictibus et crebris aera repulsa sonant,
Non pistor media qui percutit hostia nocte
Ut capiat tabulas vir ve puer ve suas.
Orgia non Bacchi, flentis non sistra Canopi
10Curva, Celenae rauca nec aera deae,
Non fremitu circus populi, non voce theatrum,
Nulla taberna suis nullaque pila sonis.
Gaudia quid differs? Subito qui vivere coepit
Bis vivit vita bis fruiturque sua.


66. Petro Bravo

Munera dat sutor, tumidus dat munera caupo,
Laudibus et populi clarus uterque nitet.
Hos celebrant aulae, fora, compita, littora, thermas,
Hos sequitur tristi pallidus ore cliens.
5Cum dux laurigeros ducit de more triumphos
Proximus est illi calceus atque cadus,
Subula vult, clarum vult ferrea sica tropheum.
Dat populis leges qui fuit ante faber,
Ante domum volucrem dives sibi pinget arator
10Quae gerit irato tela trisulca Iovi.
Ingenuus pauper nunc est bis pauper: honore
Nam caret et laetae munere sortis inops.


67. eidem

Cornibus insignis croceis et veste superbus
Murice quam tinxit luxuriosa Tyros,
Frontis et auratae referens Idaeus honorem,
Aequoris et terrae qui loca cuncta docet
5Augurio missus laeto, nam regna Syenes
Fervida quaerebat Thetyos atque caput,
Ad nostras venit silvas, ad iugera parvi
Ruris, ad incultae rustica tecta casae,
Quam cum spectasset "Miserum me" dicere coepit:
10"Sunt ubi nunc thalami, Petre superbe, tui?
Limina mygdonio quae marmore candida fulgent
Quaeque sub aurato ianua poste nitet,
Atria centenis ubi sunt elata columnis
Stragulaque et picti sardonycata tori?"
15Tunc ego "Quam Musae celebrant, quam pulcher Apollo
Te quoque non pudeat tecta subire domus;
Et me Petrus amat". Petri cum nomina sensit,
Admovit celeres in mea tecta pedes.
O quam magna tui est reverentia nominis, illud
20Si plusquam Phoebi numina quisque colit!


68. Iacobo Maffeo de Lygdo

Candide vis Lybici desaeviat ira leonis
Et placidi timeant te lupus atque bison,
Vis te luminibus spectet basiliscus amicis
Et non sit saevo dente timendus aper,
5Vis fera lascivis tigris sit mitior haedis
Mitior et blando torva laena cane?
Fac Lygdi spectent oculos et protinus omnes
Deponent rabiem caedis et arma ferae.


69. Marco Aemilio equiti

Qui regit Insubres lapidosaque regna Tridenti
Teutonico cum sis Caesare factus eques,
Fas sit et aurata puerum te cingere zona
Et textam Phrixi vellere ferre togam,
5Sedibus et primis sedeas, cum iura senatus
Dat populo vel cum praebet harena iocos,
Moribus auratis te candide Marce decorum
Esse decet legum sanctaque iura sequi.
Sardonyces, aurum, torques Scythicosque smaragdos
10Non est qui tantum corpore gestat eques:
Nobilitas vera est animi praestantia, vires,
Arma, fides, pietas, mens proba, laudis amor.
Si nescis deceant equites quae iura, parentis
Et vitam et mores inspice, Marce, tui.


70. Ioanni de Miliis

Quod tua non deceant auratae corda sagittae
Nec Veneris teneros zona recincta sinus,
Orgia quod celebras arcanis conscia cistis
Pontificumque sacras te licet esse dapes,
5Falleris: exigui duro qui verbere saxi
Hostem perdomuit, captus amore fuit,
Et qui vix Solymis gladio genitoris in arvis
Occidit aethereo victima grata Iovi
Et quamvis Phoebo Calcas serviret, amavit,
10Et senior Cryses, tu quoque sancte Numa.
Ut generent homines Deus et natura creavit
Aethera, tellurem velivolumque mare.
Hinc qui sunt steriles merito nos spernimus agros
Et damus accensis arida ligna focis.


71. Hieronymo Campagnolae

Scripta quod Anchiali recutitae dogmata gentis
Quaeque legunt Thebae gensque diserta Remi
Nondum bis quinos superat qui mensibus annos
Omnibus et binas implet Olympiades,
5Quem genuit mater te, Campagnola, parente
Et legit et scribit corrigit atque puer,
Doctior et Coo Venerem quod fingit Apelle
Clarius et claro Mentore nomen habet,
Mirantur multi; non est mirabile, cum tu
10Sis genitor,, natus sit puer ille tuus.
Omnes has niveo virtutes pectore servas,
Sed claudis pueri victus honore tui;
Hic amor, haec pietas, haec est reverentia maior
Quam dare poscenti iugera, vasa, domos.
15Non Cybeles pomum producit aquatica lotos:
Nascitur egregio stirps generosa viro.


72. de avaritia puellarum urbis

Quisquis amat Venerem, Veneris cui grata libido est,
Cuique placent Gnydii tela facesque dei
Deserat infestae celeri pede sedulus urbis
Limina fastosos ambitiosa lares.
5Non amor est illic, sed lis, sed iurgia, sed quae
Huma num vexat pallida cura genus,
Tristis avaritiae rabies quae colligit aurum
Quaerit et immodicas anxia semper opes.
Quaelibet in media munus petit urbe puella,
10Aes amat et gemmas purpureamque togam;
Et si non mitram, si non bombycina portas,
Te fugit et flammas ridet avara tuas.
At hic per violas, per florida iugera campi
Simplicitas niveo currit amica pede:
15Sylvia non aurum poscit, non sericas, sed me.
Illi ego sum fulgens divitis unda Tagi,
Divitiae nobis sunt Crassi basia, Cresi
Amplexus, Veneris dulcia furta Midae.
Te propter quae non diligit improba, non te
20Sed quod propter diligit, illud amat.


73. de passere

Frigora quid faciunt boreali pressa tumultu,
Quid glacies nitidum cum tegit alta solum,
Quid ieiuna fames, vacui quid corporis ardor
Et vacui longo tempore ventris amor!
5Non laqueis captus, non aucupis arte magistri,
Silvestrem solitus passer habere domum,
Nomine sub proprio, propria sub voce rogatus,
Ad positam currit qua patet esca manum
Grana sinu placido deducit condita rostro
10Et domini sitiens mitis in ore bibit.
Stat, fugit, alta petit, descendit ad ima protervus,
Veste latens, tenui murmure dulce canit.
Hunc si lascivi vidisset amica Catulli,
Non deflevisset funera maesta sui.


74. de Iulio Pontano

Optavi toto iam dudum pectore vultus
Fingeret ut docta Iulius arte meus;
Sed timui pictus vero ne verior essem
Falleret atque oculos ne mea forma meos,
5Picturam ne quisque meam sequeretur, amaret,
Posceret et corpus crederet esse meum.
Et me picturam veluti spectaret inanem
Diceret: "O utinam posset et ista loqui".
Non volo picturam qui me facit esse magistrum
10Sed volo picturam qui facit esse meam.


75. de eodem

Qui blandas potuit mortes, qui gaudia saeva
Linquere consilii callidus arte sui,
Dulcia cantantes quae carmina saepe sorores
Obvertunt captas sub freta nigra rates,
5Pontani citharae teneri si carmen, Ulyxes,
Sensisset, fidibus cum trahit arma suis,
Cum scopulos et saxa movet, cum flumina sistit,
Vidisset numquam coniugis ora suae,
Vellet in aequoreas sed se cecidisse procellas
10Ob tam dulcisonae dulcia fila lyrae.


76. Iulio Campagnolae

Salve, delitiae iocique matris,
Iuli candide, corculum parentis,
Iuli blandior omnibus petulcis,
Iuli castior omnibus pudicis,
5Cui Phoebus citharam dedit sonoram
Vatem Threicium Linumque rursus
Doctus Pieridum chorus videret,
Quo vel delphica dona vel decorem
Ferrent templa suum vagusque delphin
10Essent quae sequeretur ora. Primis
Annis qui rigidum gravis Catonem
Aequas et Curium severitate,
Blandas te rogo fer preces parenti,
Blandas sentiat et preces eburna
15Gestat pro duce sceptra qui potente,
Ut caeco iuvenem trahant barathro
Nullo crimine qui miser tenetur.
Quod, si tale tibi negare munus
Iniusti potuerunt, lyrae sonora
20Plectro fila movens fores averni
Clausas ante canas: videbis illas
Et rapta subito fera, patere,
Sese frangere vincula et sequi te.
Custodesque reos simulque posses
25Umbras nam stygiis vocare ab antris.


77. Hieronymo Campagnolae

Fata si ducunt homines sub orbe,
Tollitur quisquis superas ad auras
Cogitur certo ordine si caducam
Ducere vitam;
5Si suo scripsit genitor deorum
Antequam primus traheretur annus
Quae iubens semper fieri volebat
Cuncta libello,
Hinc ferae caedes, rapidi tumultus,
10Bella fraternis violenta telis,
Hinc Numae numen, Marii, Neronis
Hinc fera corda,
Caesaris laudes, decus et triumphi,
Clara victoris probitas Camilli,
15Strenui multo Fabii probata
Hinc mora versu.
Si quis iratus ferit ense fratrem,
Si quis insontem socium veneno
Perdit, hoc coelum peperit protervum
20Non scelus ille.
Occidunt coeli, rapiunt, minantur,
Saeviunt, stuprant, spoliant, trahuntque,
Sunt feri, tristes, miseri, prophani
Sunt et avari.
25Quod iubent ipsi fieri necesse est,
Ergo duc caecis iuvenem cavernis
Quem notant nullis maculis colores
Criminis atri.


78. ad pictorem

Quisquis pictorem credit te fallitur umbro
Et coeleste tuum non bene noscit opus:
Qui pingit pictas merito quas credere formas
Fas est pictoris nomina pictor habet.
5Quas formas cernunt oculi, quam pingis imago
Et si non moveat se movet illa tamen;
Immotis graditur pedibus, canit ore silenti,
Audit, agit, loquitur, annuit, odit, amat.
Quod generas igitur credis dum pingere, non tu
10Nomina pictoris, sed genitoris habes.


79. Iacobo comiti Iuliario

Insanum forsan, forsan sine mente vocabunt
Me vates, quoniam carmina mitto tibi
Cui iam tota biceps credit mons culmina, vel quo
Nullus iantheas largius haurit aquas.
5Si superat Philomela canens Atlantida, debet
Non tamen haec cantus ore tacere suos.
Et picam cantare decet, placet atque canendo
Psithacus et quamvis non bene dicat "ave".
Argento fateor fulvum praetiosius aurum est,
10Est tamen argenti qui quoque poscat opes.
Numquid post tyrias vestes, post serica, Parmae
Qui capit intextas spernitur ille togas?
Quamvis possideant urbes et regna, tyranni
Iugera parva tamen si dabis, accipient.


80. Antonio Caballo

Quod petis, Antoni, dominae subsellia vallis
Tinnula qua Bacchi saepius aera crepant,
Per quam virgineis ludens Dictyna