Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. pro domino Francisco Petrarca, | Iohanne Boccaccio, Zanobio de Strata, | et Dante Alligerii

Hos vates summosque viros quibus ardua nosse
Pyeridum natura dedit, quibus ipsa poesis
Claruit, yllustris genuit Florentia mundo.
Hec igitur veneranda domus que premia semper
5Digna refert gestis licet ipsos digna per orbem
Fama ferat. hac laude diu per secula dignos
Censuit et clarum semper splendescere nomen,
Corpus et effigiem signans ut vita manebat.


2. pro Dante Aligherio

Inclitus hic Dantes carmen vulgare poesis
Composuit tria regna canens: letale baratrum,
Quodque etiam delicta lavat, lotisque per astra
Itur in alterius requiem sine fine beatam.


3. pro domino Francisco Petrarca

Quod nulli natura dedit Franciscus adeptus.
Carmine bella canit silvas et pascua claro,
Et mores satirasque prosa, nec amenius alter.
Ergo digna virens ornavit tempora laurus.


4. pro Zanobio de Strata

Huius Apollinea Cesar de fronde capillos
Cinsit in Alphea, tantum virtutis in illo
Instar erat. potuit cunctos modulamine vates
Equiparare suo nisi mors properasset acerba.


5. pro domino Iohanne Boccacii

Progeniem canit iste deum, mirabile numquam
Visum opus, et claras matres casusque virorum,
Stagna lacus maria fontes iuga summa paludes
Et fluvios silvasque prosis et pascua versu.


6. pro domino Coluccio poeta laureato

Exprimit Herculeos Coluccius iste Labores.
Distinguit fatum; pertractat religionem;
Invehit in satrapas; patrie ius fasque tuetur,
Et cinici calamo perimit convicia Lusci.


7. Carmina pro poeta Claudiano

Claudianus adest hic noster origine civis
Quem parit Egiptus; peperit Florentia patrem.
Rufini adversos casus, Stiliconis et odas
Cesareasque, tuosque canit, Proserpina, raptus.


8.

Hunc accede locum si vis causator utrimque
Puncta videre tue legum si utilia cause.
Namque vetusta novis lex hic agitatur acutis
Iudiciis. veterum variorum mille loquuntur
5Doctorum mentes et acumina mille novorum.
Hic quibus excussis manat sententia veri.


9.

Hoc quicumque tenes populo dans iura tribunal
Iustitie servator eris, contemptor iniqui.
Cesset amicitia munusque precesque timorque,
Et stet malle mori quam velle reflectere rectum.


10. versus pro Ser Coluccio a casu facti | quod una die duos habuit filios ut dicitur

Quam bene respondet vati sua mentula nostro,
Nam sibi lux natos edidit una duos.


11. versus ex quadam sententia tracti etiam a casu

Optimus esse soles. meliorem prospera fecit
Te Sors et faciet de meliore bonum.
Inde malus fies: post peior, peximus inde.
Sic Fortuna leves degradat alta viros.


12.

Hunc michi qui scripsi librum Deus inclite parce.
Da michi non Herebi per loca tetra ruar.
Sed cum supreme rumpent mea stamina Parce
Da michi posse tuum cernere Christe iubar,
5Et mea mox anima celi requiescat in arce
Ut requiem eternam pace perhenne fruar.


13.

Que narrat ter quinque libris Boccacius audi:
Primus habet stirpem Demogorgonis ethere dempto.
Ethera concipiet prolis cum parte secundus.
Celius in terno et generis pars scribitur eius.
5In quarto Titan datur et Titania proles.
Est Iovis in quinto prolex, sed Dardanus extra.
Dardanus et proles sexto sua ponitur omnis.
Oceanum sobolemque suam dat septimus omnem.
Octavum Saturnus habet cum parte suorum.
10Ponitur in nono Iuno et Iunonia proles.
In decimo, Neptunne, tua cum prole notaris.
Iuppiter undecimo generis cum parte notatur.
Bis senus Iovis octo notat cum semine natos.
Tertius a decimo sobolem Iovis explicat omnem.
15In decimo quarto contra hostes invehit auctor.
Quintus ab obiectis decimus defendere curat
Hoc ter quinque libris epigramma Dominicus addit
Quem genuit ripis Florentia fluminis Arni.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: