Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1
At propius nitido postquam miracula coelo
Sparsa videt pedibusque gradi (mirabile visum!)
Quot natura tulit variis animantia formis,
Per rupes totidem errabant ardentis Olympi,
5Per iuga devessae cristallina fornicis ibant.
Nam cervice micans septem radiantibus astris
Arcadiae monstrum gelidi prope cardinis axem
Ibat, et Artophilax parvam conversus in Ursam,
Cum matre occiduis nusquam mergendus in undis.
10Inter utrumque polum procero corpore Serpens
Porrectus totum complebat formidine celum,
Qui vigil hortorum custos Athlantidos arvis
Nympharum Hesperidum servaverat aurea poma.
Vulcanique novem donum mirabile flamis
15Fulgebat, maestae quod Liber tradidit olim
Idee, postquam in Naxo Erithonius heros
Desertam liquit. Iuxtaque Epidaurius Anguis
Ter denis pandit fulgentia tergora flamis,
Scorpius et geminas inter Chelipius aedes
20Panditur et tumidis exterritat aethera chelis;
Ille tamen clarus ter sena lampade fulget.
Nec procul Erigone, Themidis iustissima nata,
Postquam inferendam scelerato crimine terram
Mortales summo conlegit culmine sedes
25Aethereas spicasque tenet canentis aristae.
Ornatumque decem facibus cum Castore fratrem
Vidit et alterna caelum statione vicissim
Mutare, et talis non est concordia fratrum.
Hostiaque obsceni coelo est affixa Priapi
30Centipedis iuxta flagrantia sydera Cancri.
Vidit et Herculei fulgentia terga Leonis,
Cauda micat septem Beronicis crinibus astris.
Tu licet aequoreis esses proiectus in undis
Pelopis insidiis, nunc inter sydera fulges:
35Nunc pedibus Taurum, nunc Artum vertice tangis.
Nec procul Andromade pater est, mediusque videtur
Lampade ter sena, coniuxque elata supine
Corpore bis septem facibus scintillat. Et Helles
Aurato vector perlustrat vellere celum.
40Parte alia caeli desecto Gorgona collo
Portabat multis redimitus tempora flamis
Perseus et nudo horrebat Tritonides ense.
Nec procul astrifero fulgent Athlantide cretae
Pleiades; una latet mortali nupta marito.
45Splendebatque novem Cillenia Barbiton astris.
Dilectusque Iovi, qui fundit Aquarius imbres,
Nectare qui superum spumantia pocula mensis
Propinat, facibus ter senis lustrat Olympum.
Occeanique nepos, Croton, metuende sagictis
50Gortinis, celeri perlustras concava passu
Aetheris, ut quondam Ideis in montibus apros
Et timidos iaculis Cretensi in lictore cervos
Sectatus, - quin primus amor curaeque priores
Restant -, et tumidi vitat fera brachia monstri.
55At nive candidior pluma canente sonoris
Aethereos Cygnus mulcebat cantibus amnes,
Qualis Pactoli iuxta flaventis arenas
Deplorant querulis instantia funera ricmis.
Quique suis humeris portavit Ariona nando,
60Pro squamis rutilas stellas in pectore gestat
Et prope Sidonii sequitur vestigia Tauri.
Et canis Iccarius rapidis per devia celi
Nunc leporem inbellem, nunc turpem cursibus ursam
Insequitur, quacumque fugit, iamiamque teneri,
65Saucia iam rictu demerso in terga putares.
Quaeque prius rudibus pinus per Nerea velis
Ignotum per iter velocis fulminis instar
Lapsa tumescentis contempsit murmura ponti,
Nunc astris affixa poli est fulgentibus Argos,
70Discat ut humanis gens impia ponere finem
Rebus et humentes concedat piscibus undas.
Causa mali quanti illa fuit mortisque nefandae!
Ad quid mortales, insana pecunia, cogis!
Nec procul Heridanus liquidis interfluit undis:
75Hesperiae Heridanus longe notissimus amnis,
Nunc Iovis imperio celi dignatus honore est.
Sirius et Piscis bis seno fulgure clarus
Combibit aetheream, quam fundit Aquarius, urnam.
Parte alia celi quatiens virgulta fragore
80Peliacos arcus gestans gravidamque pharetram
Currebat quadrupes Chiron, ut Thessala quondam
Per iuga cum Pholoum premeret Thirintius arcu.
Nec procul Australes Corvus volitabat ad oras
Et vacuum Clario tandem cratera ferebat
85Et viridis rostro caudam comprhenderat Anguis.
Multaque preterea rutilantia monstra videbat
Sparsa per immensum celum, quae maximus heros
Dum stupet et partes oculos rimatur in omnes,
Increpuit Seraphin: "Quid, si loca celsa Tonantis
90Aspicies, quantis lucescat regia gemmis,
Oraque Phebeos radios hebetantia divum?"
Dum sic alloquitur regem Iovis impiger ales,
Ecce rubens Eritheus et flameus Aethon adustis
Crinibus erumpunt reserato carcere Phoebi
95Aethereasque replent sevis hinnitibus auras!
Indocilesque iugum vix compulit aurea coniux
Titoni stimulis fumantia suddere colla,
Tunc volucres rapidis infestant calcibus astra
Fumiferosque atris efflant e naribus ignes.
100Non secus, intacta validos cervice iuvencos
Si quis ferre iugum cogat glebasque iacentes
Vomere proscindat, verbis virgaque frementes
Versantesque iugum durus castigat arator.
Delius ardentes tali moderamine currus
105Indocilesque agitabat equos per devia celi.
Vectaque luciferis renitet Venus aurea bigis,
Ut celum ac terram rutilanti fronte serenat.
At celeri lapsu velox Cillenius ales
Nunc Phoebum antevolat, sequitur nunc pone quadrigas,
110Ut celeris signum modo destruat orbita plantae,
Ut coma vicinis flamis ambusta cremetur,
Maiori ut penitus vanescat lampade tectus.
Hunc super Odrisius rubicundo sydere Mavors
Errat et insanis agitat mortalia bellis.
115Ni Deus Omnipotens Ideo temperet astro
Falciferumque nequam Martisque tumentia corda,
Semper inundarent scelerato sanguine terrae.
Haec duce caelesti postquam Pipinia proles
Astra supergressus, stetit alto in culmine caeli,
120Unde gravis poterant lapidosa cacumina terrae
Infusumque mare et, qui late circuit orbem,
Occeanus cerni et purus sine nubibus aer,
Limpidus unde ignis molesque ardentis Olympi.
Constitit hoc Carlus tacitoque haec corde volutans:
125"O mentes hominum cecae sedisque futuri
Ignarae, o verae stupidi telluris allumni!
Quo spes vestra loco est! Quibus est demersa lacunis!
En, agite, erectae volitent super aethera mentes
Caelestem ad regem! Mortales linquite terras!
130Non patria est nobis tellus, sed sydera sedes
Certa manent, summi leges quicumque Tonantis
Servavit, quos nulla dies mutabilis aevi
Deprimet. Hostilis caeli non destruet arces
Turma nec eversis sulcabit moenibus urbes,
135Nec tristis miseros agitet discordia cives,
Non odium, non livor edax, non improba ventris
Allatrat ingruvies, nec pernitiosa libido
Ventilat ardentes tranquillo in pectore thedas.
Cessat avara fames auri sceptrique superbi
140Ambitiosus honor, pro quo bella impia tantis
Mortales vacuum minuerant caedibus orbem!"
Tales arcano versantem mente querelas
Crimina et humanae miserantem incommoda gentis
Corripuit somnus. Tanta dulcedine celi
145Extremi sonuere poli, dum volvitur aureus axis
Cardine supremo, ut Phoebum Musasque canoras
Concentus superet nec quicquam suavius illis
Cantibus humanas possit mulcere dolores.
At virga aurata summi patris impiger ales
150Utraque sopiti contingit tempora regis:
"Surge, age, magnanimi proles generosa Pipini!
Nunc opus est animis! Timidos expelle timores!
Nunc opus, ut studio vincas superesque labores!
Nunc visenda tibi sublimis regia Christi
155Angelicique chori celique exercitus omnis
Celicolaeque omnes, nitidis quos purpura gemmis
Picta tegit, quorum Phoebee lampadis instar
Ora micant. Quid dormis iners? Nunc surgere tempus!"
Dixit et attonitum dextra sic tollit in altum,
160Ceu, qui fulmineo exanimatus concidit ictu,
Tandem siquis humo tollat ducatque paventem.
Vel, cui rupta quies, subitis exterritus umbris
Corripit ex stratis corpus clamatque pavetque,
Talem praeclarum Seraphin super aethera regem
165Ductabat, donec perventum ad limina celsae
Molis, ubi longis latisque adamante columnis
Vestibulum ante ipsum extabat porticus ingens.
Sic iunctus lapidemque lapis connexus inhaeret,
Ut saxo ex uno nativum surgere montem
170Credas et tenues iunctura excluseret ungues.
Marmoreus paries fulget candore nivali;
At super aereis ingenti fornice saxis
Aurea testudo extabat - mirabile visum! -
Hinc atque hinc fuerat multis exculta figuris.
175Et primum a dextris fulgenti effinxerat auro
Me opifex mundi, Deus, ille creator Olympi,
Filius utque parens, ut spiritus, una voluntas
Condidit angelicos Thronos totamque phalangem
Coelestis ducis et divum sine corpore solus.
180Luciferum ante omnes tanto splendore creavit,
Ingenio ut, forma longe superaverit omnes
Celicolas propiorque Deo consedit in alto.
Liminis at fastus, - virus commune superbis -,
Non sivit, ut staret contentus sede secunda.
185Perfidus aetherea regis descivit ab aula
Impiaque adversus molitus bella Tonantem
Compulit astuta sceleratam fraude cohortem
In tantum iurare nefas sociamque Titanni
Affore et ethereis regem detrudere regnis.
190At Deus Omnipotens iusta commotus ab ira
Disrupit fregitque acies celoque rebelles
Fulminibus similes manes detrusit in imos.
Qualis erat facies celsa de sede cadentum,
Manserunt: prisci vestigia nulla decoris.
195Parte alia sculptor mira testudinis arte
Pinxerat, ut terram celumque crearit et undas
Iupiter et limo longaevum effinxerit Adam,
Ut creavit Evam generis primordia nostri,
Utque animam et vitae spirando inflaverit auram:
200Ambo immortales, ambo sine crimine nati,
Ambo animis, ambo prestanti corpore et annis,
Aurea ni vetita legerent ex arbore mala.
Dum sic foelices aevo fruerentur in alto,
Ecce, atrox hostis vultus ac ora puelle
205Prima indutus erat, nigri sed terga draconis
Pone trahens virides squamosa tegebat in herbas.
Et primum, "O miseri! Cur non foelicia poma
Carpitis, ut rerum pariter dignoscere causas
Possetis solioque Dei sceptraque potiri?
210Nec vos eternae mortis timor anxius urget?"
Dixit et excerpens vetitos ex arbore fructus,
Ut comedat, porrexit Evae. Dedit illa marito.
Hoc ubi cognovit divumque hominumque creator,
Penituit faecisse hominem; caelo expulit ambos,
215Ut duris alter terram exerceret aratris,
Quaereret assiduo sibi vix alimenta labore;
Altera nunc pensis addat noctemque diemque,
Pendeat intorquens radios nunc anxia telis.
Sponte dabat tellus fruges et flumina nectar,
220Sudabantque prius quercus celestia mella.
Non rapidi soles, gelidis non bruma pruinis
Aeterno urebat florentes gramine terras:
Ver erat atque arbos maturo pondere ramos
Curvabat floresque simul fructusque ferebat.
225Non gelidus Boreas, non horridus Eurus et Auster
Humidus et rapidi flabat violentia Cauri.
Laeta serenati facies splendebat Olympi.
Heu, generi quantum primi nocuere parentes
Humano, saerique luant errata nepotes!
230Per vos florentis Paradisi e limine pulsi
Erramus tenebris cecis nigrantis Abyssi,
Per vos pallentes morbi tristesque senectus
Invasit mortale genus, serpitque per omnes
Haec scabies, nullis tollenda salubribus undis,
235Ut fit, Tartareo quicumque obnoxius igni
Gignitur, hoc prima dependet origine crimen.
Nec nostram tenui pensaret stamine vitam
Atropos, at plenis traherent sine fine sorores
Fila colis, nullum lugeret mater alumnum.
240Talia mirantem sculpta testudine Carlum
Alloquitur magni Iovis nuntius: "Inspice postes
Sydereae portae et caelatum in limite carmen
Et, qui pro foribus candentem continet ensem,
Ne, temere ingressus celsi penetrala Tonantis,
245Te petet et rigido fodiat tua pectora ferro.
Si Deus annuerit, valvis reserentur apertis
Atria, nec custos prohibebit limen adire."
Haec ubi dicta dedit, portae patuere patentes.
Inde alios subeunt postes aliosque recessus,
250Inde Deum thalamos gemmis auroque refertos.
Tandem perventum est, ubi sunt conclavia divum.
Illic porta fuit miris caelata figuris:
Auratum limen, valvae, cristallina porta.
Ex adamante fuit vectes, argentea claustra,
255Atque incisa notis fuerant duo carmina magnis:
"Atria fas nulli mortali intrare deorum,
Nec nisi qui meritis divino est dignus honore."
Hos super astabat vultu facieque rubenti
Candentemque ferens gladium torvusque satelles,
260Qui geminis bifores utrimque amplectitur alis.
Ad quem Francorum ductor sic ore locutus:
"Si fas est nobis, celestis ianitor arcis,
Stridentes resera postes et limina pande.
Hoc duce sydereas per tot discrimina sedes
265Accessi incolumis. Nec terruit arduus aether,
Cesserunt rapidi fatis auctoribus ignes,
Nec Nemei obstarent ardentia terga Leonis,
Ora nec extensi per celum horrenda Draconis
Me vetuere volente Deo per inane volare."
270Nec plura effatus, subito cum cardine valve
Aerato ingenti strepitu patuere stridentes
Ferratae, ut quondam stridentia limina Iani,
Romuleas ageret cum consul ad arma cohortes,
Ut quondam autumno ventis agitantibus imbres
275Dissiliere poli crepitusque dedere tremendos.
Postquam syderei patefacta est ianua regis,
Emicuit tantus fulgor, tantum ignea flama
Divorum ex oculis totoque ex ore reluxit,
Ut totidem celo credas lucescere soles.
280Fulmineique acies feriebat luminis instar
Splendor, ut Aethiopum siquis deserta Sienes
Octipedis peragret, cum fervent sydera Cancri,
Cum medio sine nube die sol igneus axem
Conscendit, spectet rutilantis Apollinis orbem:
285Haud aliter potuere pati mortalia divum
Lumina fulgorem. Ceciditque in limine pronus
Maximus heroum Carlus! Subitoque cohorte
Instar squamarum lucem rapuere tenebrae,
Ut quondam iuxta foelicia culta Damasci
290Iupiter eripuit Tarsensi lumina Paulo
Atque illum evexit super alti sydera celi,
Ut contempletur non vulgo aedenda profano
Mens arcana Dei et totum scrutetur Olympum,
Talis erat Carlus, talisque iacentis imago
295Ante Iovis limen. Sed presto gemmifer ales
Aprhensa erepit diffusum embremate dextra.
"Surge, age, ne dubita, ducere per omnia regna
Astriferi tutus celi et mysteria nosces
Excelsi miranda Dei. Licet obsita cecis
300Lumina sint squamis, tamen acrius ista notabis
Mente, nec impedient oculi diversa tuentes.
Posset ut occultas naturae inquirere causas,
Sponte oculos luce admoto Democritus igne
Privavit: Nec fas homini est arcana videre
305Celestis patris et facies splendore micantes.
Corrumpit vestros divina potentia sensus."
Dixit et aetherei per regna superba parentis
Duxit, ubi ardentem princeps archangelus hastam
Ante trhonos sedemque Iovis tenet. Inde satelles
310Pervigil a lato cinctus crepitantibus armis
Gemmiferique chori circumque supraque volantes
Regia mulcebant concentibus atria miris,
Alterno ut totum impleret modulamine caelum.
Nanque Throni loca prima tenent, quae celsa superni
315Est regis sedes fulgentibus obsita conchis.
At Iovis aetherei charitas ardentibus alis
Innumeros oculos gestat Seraphionis ordo,
Ut rotat auratas ales Iunonia pennas,
Ad solem caudae variorum mille colorum.
320 <Extremosque pedes velant et nube corusca
Ardentes celant facies, alaeque moventur
Tergeminae, in medio clangore sonore
Semper agunt Christo grates exultantibus alis.
Ceu niveus suavi cantat modulamine cignus
325Mehandri circa fluxus in vere tepenti,>
Sic circum aetherni volitant pretoria Christi
Aliferi Seraphin. Iuxta Cherubinia lampas
Centum oculos, centum ora ferens alasque volantes,
Intima quae summi noscit praecordia regis,
330Quae simplex, quae prima Dei sapientia fertur,
Presentemque Deum spectant nulloque fruuntur
Hi medio, mandata docent implentque minores
Caelicolas, quidnam maiestas regia poscat.
<Alter et alterius porrectas clamat in aures
335Inque vicem nullo traduntur livore ducentes
Magnanimi secreta Iovis pandentque recessum.
Sic a supremo fas est descendere ad imos.>
Inde Potestates et caeli mascula Virtus
<Blanditiis nullis caedit nullique profano
340Mota metu, gradibus semper firma haeret in isdem.>
Atque triumphales acies loca proxima celsis
Delegere choris; et ab his oracula noscunt.
Ante istos clipeata Iovis stat principis ala;
Inde sacrosanctus fulgentem archangelum hastam
345Vibrat et angelicae pandit mandata phalangi.
Angelus hac magni spatium dimensus Olympi
Humano generi mandata novissima defert
Implet et aethereo mortales numine mentes.
Quas novit servire Deo, qua celibe vita
350In terris degent et ab omni crimine mundae,
Admonet. Hortatur celestem inquirere regnum,
Spernere opes fragiles fugitivaque gaudia vitae
Corporeae solumque Deum celumque tueri.
Veh! Miserae gentes, ni custos angelus esset
355Unicuique datum, cum sit contrarius hostes,
Excipiat qui fraude homines mentesque labantes
Ad scelus impellit pariterque vaferrimus arte
Aggreditur mortale genus noctesque dies<que>,
Ut iam Tartareis humana propago tenebris
360Mersa foret semperque novis habitanda colonis
Iupiter arva daret seclisque nocentibus imbres
Deucaliones caeli compage soluta
Funderet; atque iterum Neptunia monstra vagarent
Per iuga Caucasei montis, per inhospita saxa
365Umbrosi Athlantis; nec signum foederis icti
Traxisset varios Thaumantias ore colores.
At Deus omnipotens, caeli cui regia paret,
Ne pereant homines, caeli ut fungantur honore,
Praesidium angelicae posuit celeste cohortis.
370Impyrei locus est, ubi regia celsa Tonantis
Stat, nitidis conchis et rubro instructa pyropo;
Et tantum aethereas se culmine tollit in auras,
Ut superet visum ignitis suffulta columnis.
Illic innocuis resplendent omnia flamis.
375 <Pars ex electro virgas lituosque recur[vos
In radii morem gestant, quis nubi[la findunt
Quis spatium celi a terrae metiuntur [
Aequoris atque alii specula et ora satelii[
Pars adamantinas gestat pharetrata [secures
380Inque rotae morem volitant giroque [corusco
Vertitur indefessa acies [
In sese motu, ventosi turbinis inst[ar.
Cum paleae et niger rapida vertig[o
Erigitur, tegiturque atra[
385Pars quoque pontificum est oblonges induta l[acenas,
Cingulaque obducit gemmantis m[
Quadrata ast alii proceres carch[esia portant
Celesti ambrosia et spuman[ti nectare plena.
Alataeque rotae fuerant currus [
390Virtutum nusquam flatebant [
Alterius mira concordes arte vig[
Hinc aquila, hinc taurus volitantia [
Ardentesque trhoni volitant flamantibus alis
Spiculaque ardenti contorquent ignea dextra,
395Rimantur secreta Iovis plaudentque canentes.
Cum Seraphin Cherubinque choris miro ordine volant,
Talesque alterno modulantur carmine voces:
"Sydereum laudent caelestia numina regem,
Laudet Virtutum celique exercitus omnis,
400Laudent astra Deum, laudet sol aureus et, quae
Noctivago gelidas humectat lumine terras,
Luna Deum laudet, liquidissimus ignis et aer
Et maris undisoni fluctus et stagna lacusque
Fluminaque et tellus et, quae nascuntur <in> illis,
405Dent laudes uno ore Deo, qui cuncta creavit
Ex nihilo, et digni Christo referantur honores!"
Talia celestes aedebant carmina divi.
Thurea dona ferunt alii myrraeque liquores
Balsamaque in sacris pateris et odora cremantes
410Cynnama, Pancheis non ignorata colonis.
Sunt, quibus horrendi forma est truculenta leonis,
Sunt, quibus est speties viridis sinuosa draconis.
Me insignis equi formam gerit, ille iuvenci,
Hic aquilae pennis et rostro insignis adunco
415Clangit et aetherei supera volat atria caeli.
Virgineae facies sunt his ac ora deorum,
Aliferisque alacres pedibus talaria nectunt
Magnanimique Iovis celeres mandata per auras
In terris referunt. Alii per inane volantes
420Pro portis agitant vigiles statione vicissim
Alterna excubias celumque indagine cingunt.
Non secus obsessi siquando hostilibus armis
Robora portarum explorant aditusque latentes
Inquirunt cives et multo moenia complent
425Milite, sic celsos muros ardentis Olympi
Celestes volucres et custos pervigil ambit,
Aeternoque ardent numerosae lampades igne.
At Deus omnipotens solio sublimis in alto
Impirei residet, quo nil sublimius extat.
430Illic syder<e>o maiestas regia throno
Cum patre, cum nato et sancto reveretur amore.
Sit diversa Deo licet et persona triformis,
Atque illum vario mortales nomine dicant,
Unicus ille tamen tres est: Deus auctor et idem
435Ingenitus supraque chaos mundumque creatur
Aeternus. Nulloque loco nec limite septus
Cuncta capit nullique capax movet omnia, nusquam
Deflectens cernitque omnes nec cernitur ulli.
Cum libuit, caelum ex nihilo terramque creavit.
440Ah, cur incassum mortalia pectora tentant
Intima magnanimi precordia noscere Christi?
Cur tres, cur unus sit rex? Cur aequa potestas?
Cur tandem serum miseris mortalibus orbem
Condidit? Ante illum, quid agebat Iupiter? Annos
445Pene infinitos segni traduxerat aevo.
Quid tenui fossa fluctus siccare marinos
Tentatis, pueri? Parva quid Doridos undas
Sulcatis cimba? Mergetur vortice preceps,
Longius a portu si currere tentat in aequor!
450Nec frustra primae rationem inquirite causae:
Nec fas, nec potis est arcana sacraria nosse,
Quae si mortali licuisset noscere menti,
Non hominem in terris peperisset virgo Tonantem.
Non omnes Paulus, non Zebedeius heros,
455Non, qui xaxorum est numerosa grandine cesus,
<Cui nomen primae dederat Iusticia palmae>,
- Hi non narrandos celi videre triumphos
Sydereoque throno Iesum super astra sedentem.
Alma Fides solum vestri penetralia regis
460Pandet et aetherei portam reserabit Olympi.
Hac duce magnanimi potuit generosa propago
Pipini cognosse Deum celumque per amplum
Tutus iter facere et portas intrare patentes,
Dum carpit spirans vitales aetheris auras,
465Aurea dum longo spatio vagus atria lustrat
Aeterni regis Carlus, dum mente revolvit,
Quae Iovis interpres distinguit et ordine narrat.
Nam postquam nimio splendore hebetantia captus
Lumina, nequicquam variis miracula formis
470Cernebat tantumque sacris concentibus hinnos
Accipiebat. Uti nigrae cum noctis in umbris
Si face consumpta subsistens forte viator
Dumosis silvis et nigris carmina lucis
Audierit quaerulae Prognes iterare sororem,
475Impleat illa licet vicinis questibus aures,
Nil tamen ille videt lucem oscurantibus umbris:
Talis erat Carlus, talis concentus ad aures
Alituum sacrique chori occurrebat, et omnem
Mente locum quamvis peragrabat limine ceco.
480Quem Iovis interpres Raphael per singula duxit
Mystica queque docens nec turbae aedenda profanae:
Pontificale decus triplicisque insigne coronae
Esse docet terna sacros sub imagine vultus,
"Est tribus una quidem distincta potentia formis,
485Nec pater est nato maior, sacri nec spiritus ignis
Regna gerit summi inferiora utriusque Tonantis.
Vult omnes fieri salvos divina voluntas
Idque dedit cunctis caelum spectare supernum,
Rebus ut humanis spretis caelestia regna
490Affectent primaque Deum auctoremque requirent.
Cuique magis quanto sanctis virtutibus herent,
Tanto agitant celeres animi foelicius aevum.
O, si luminibus posses spectare triumphos
Celestis ducis et faciem splendore micantem
495Spirituumque rotas augustaque pectora divum
Caelicolumque omnem sua per mysteria pompam,
O, quantis fruere bonis, si talia cernas!
Sed cernes, cum te vitalis liquerit hora,
Cum petet exemptus terrestri corpore coelum
500Spiritus atque omni vitae mortalis honore
Functus erit longae post tempora curva senectae.
Forsitan et sordes caelesti flumine lautus,
Antea quam durae truncarint stamina Parcae,
Luminibus puris misteria plura videbis!"
505Dixit et ardentes Carlo comitante quadrigas
Ascendit, caelique plagam quibus ocior Euro
Tranabat. Celerique ambo per inane volantes
Vectantur curru, dorso velut ignea moles
Nubiferi Heliam Carmeli substulit olim,
510Qualis et a Geticis frenato torva dracone
Tritolemum longe Ceres exportaverat aris,
Qualis sanguineis Mavors circumdatus armis
Alatisque horrendus equis Meotidos undas
Pervolat et Sciticas populatur cursibus urbes,
515Talis flamifero curru Pipinius heros
Per sedes superumque choros volitabat ovantes.
Ast ubi sydereae reginae ad limina ventum est,
Alipedum validis compescuit ora volucrum
Dux frenis rapidasque rotas auriga volantis
520Firmavit plaustri et subito descendit ab illo
Pronus humi. At Carlus, quamvis se lumina captus,
Saltavit curru tamen. Et mora nulla retardat,
Quin pronus magno numen veneratur honore
Virginis aethernae supplexque ita talia fatur:
525"Alma Dei genetrix, coeli regina supremi,
Virgo parens Christi, quem lati machina mundi
Non capit, et longe super omnia saecula regem
Conceptum nullo peperisti semine Iesum,
Ut primi eriperet delicta infanda parentis,
530Ut clausum reseret celestis limen Olympi,
Frangat ut infernas portus spolietque tropheis
Plutonem et sanctos secum super astra profetas
Eveat ac sceleris purget vestigia nostri,
Alma, precor, - cum te mortalia pectora solam
535Omnibus implorant templis ac omnibus aris,
Ante alios veneranda deos -, miserere precantis,
Humanae nec te ledant contagia fraudis,
Promptior in vitium cum gens mortalis inane
Corruat et sanctos spernat virtutis honores
540(Hos agitat dulcis regni ambitiosa cupisdo,
Illos vexat amor nimium sceleratus habendi,
Hi marcent luxu turpique libidine fragrant,
Ast alii tanquam pecudes ratione carentes
In terris curvi degunt sine legibus aevum),
545His (precor) ut miseris, exores, alma, Tonantem,
Concedat veniam et coelo miseretur ab alto,
O sola humanos semper miserata labores!
Ecce ferox Libis innumeros in bella cohortes
Ductat et a rubro descendit lictore rursus
550Maumettana lues; saeva feritate Tibaldus,
Ut Christi populum perdat, comes additur istis.
Impius iniustis iam nunc Desiderius armis,
Qui miseras tantis afflixit cladibus urbes
Ausoniae et late vastans cultoribus agros,
555Romuleas sedes et moenia sacra Tonantis
Vertere humo et sanctos minitatur tollere leges.
Nec mirum: extremis gens barbara venit ab oris,
Quae iam bis centum Latium est populata per annos,
Nunc magis immanis, nunc Marte elata secundo,
560Pontifices summos augusta e sede Quirini
Pellit et infandos sacrorum inducere ritus
Tentat et a sacris non abstinet impia templis
Gens, multo quae iam faecere cruore profana.
Hoc, precor, ut nostris dirimatur dedecus armis,
565Ne quis Cristicolas Latias impune per urbes
Obtruncet foedusque Iovis mortalibus ictum
Polluat et magni spernat mandata Tonantis."
Dixerat ante thronos haec flexo poplite Carlus
Vertice nudato lachrymisque rigantibus ora,
570Cui tunc alma parens, caeli regina supremi
Reddidit haec paucis roseoque haec ore locuta est:
"Optime Francorum ductor, Pipinia proles,
Cui Deus omnipotens hostes domitare superbos
Concessit sanctaeque crucis victricia signa
575Ferre dedit: Victa Saxorum gente nefanda
Cessit victus Arabs, cessit tibi Nilus et Indus!
Ne dubites sevos invadere Marte tyrannos!
Defendes nostrum populum, cadet impius hostis!
Quam multa Adriacum Poenorum corpora volvet
580Aufidus in pelagus, clades par reddita Cannis!
Barbarus ipse etiam, Latii caput omne malorum,
Bebriaca tandem victus Desiderius urbe
Ante tuos currus, manibus post terga ligatis,
Trans Alpes patrias maris ducetur ad oras!
585Arcana haec peragenda tamen prius accipe mente:
Ter mille occurrunt equites fulgentibus armis,
Qui crucis et fulvi gestant vexilla leonis,
Quique colunt ripas Tyrreni fluminis Arni,
Quique Fluentinae deiectis moenibus urbis
590Reliquias habitant Romanae stirpis alumni.
Hos socios adhibe et tecum coniunge volentes:
Gens praeclara fide belloque insignis et armis
Quam stragem generosa dabit! Quae funera cernes!
His ducibus nota tutus regione viarum,
595Quocumque ire voles, duces victricia castra.
His bene tu meritis collectus undique in unum
Attolles arces recidivaque moenia pones.
Nec gens ulla magis fautrix celebrabi[t honores
Francorum veluti charum pia turba nat[orum
600Foederaque aeterno inviolata tenebit amore.
Ne timeas auctore Deo purgatus ab omni
Crimine pro sancta te mille offerre periclis
Relligione Dei - timidos expelle timores!
En ego pro miseris supplex mortalibus oro,
605Ut veniam errori det Iupiter iraque mollis
Sit mota et trifidum iam d extra coherceat ictum,
Expectet, donec vitium virtute rependat.
Tu quoque, si quando mundi inferioris ad oras
Descendes, homines haec nostra voce monebis:
610Ne totiens lentas peccando provocet iras
Magnanimi Iovis et nostro defendier ore
Gens credat! Sed, quo sint semine nati,
Cur Deus ex limo divini numinis instar
Condiderit mortale genus, quo tendere pergant,
615Hoc curent! Salvos fieri vult Iupiter omnes!
Si modo vel sera tandem delicta fatetur
Morte dolens supplexque anima fugiente precetur
Rectorem caeli, sic altis dormiet astris!"
Haec ubi syderei genetrix reverenda Tonantis
620Dixerat, ingenti sonuerunt omnia plausu
Aedentes celeste melos dulcedine mira.
Psallebant hinc inde trhoni letasque choreas
Ductabant circa regem giroque volantes
Ardentis nubae "Saba" et "Osanna" canebant.
625Non secus extremas Pigmei ad litoris oras
Pervolitant, si quando grues in vere tepenti
Nidorum notas sedes clangore salutant
Per liquidum longos volventes aera giros,
Si divina licet nostris componere rebus.
630Nec mora, surrexit Carlus currumque volantem
Ascendit; monuit Raphael sic optimus ales
Frenaque caelestum spumantia torsit equorum.
Aurea sed postquam venere ad moenia Sion
Divinae superasque arces urbisque supernae,
635Aligeros compressit equos plaustroque nitenti
Desilit interpres magnique auriga Tonantis
In terram et primo consistit limine portae.
Illic ambrosio circumdans nectare muros
Amnis erat, longe nitidis pulcherrimus undis:
640Xarismam superi proprio sic nomine dicunt.
Cuius si nitidos gustarent ore liquores
Mortales, nunquam postquam sitis aspera fauces
Angeret, et suavis fumantia dona Liei
Spernerent: haec assunt divorum pocula mensis.
645Ast urbs innumeris pulcherrima turribus extat:
Aureus est murus centum latissimus ulnis,
Adversi ut septem tracti per moenia currus
Non latera illesis tererent compagibus axes.
Altior est decies centum; non angulus ullus,
650Nanque globi terrae est instar formaeque rotundae.
Tale adamantino conscriptum in stipite carmen:
"Haec est celestis Sion, gratissima divis
Urbs, ubi perpetua cives charitate triumphant.
Omnibus huc terrae delecti ex urbibus intrant,
655Coelibe qui vita patriam meruere supremam.
Bis sena in celum sublimi vertice portae
Tolluntur, totidem custodes arcibus assunt.
Sunt binae claves: quarum est argentea prima,
Qua primae vena solvuntur vincula culpae;
660Altera perfectis animis reseratur Olympi
At propius nitido postquam miracula coelo
Sparsa videt pedibusque gradi - mirabile visum!
Quot natura tulit variis animantia formis,
Per rupes totidem errabant ardentis Olympi,
665Per iuga devessae cristallina fornicis ibant.
Nam cervice micans septem radiantibus astris
Arcadiae monstrum gelidi prope cardinis axem
Ibat, et Artophilax parvam conversus in Ursam,
Cum matre occiduis nusquam mergendus in undis.
670Inter utrumque polum procero corpore Serpens
Porrectus totum complebat formidine celum,
Qui vigil hortorum custos Athlantidos arvis
Nympharum Hesperidum servaverat aurea poma.
Vulcanique novem donum mirabile flamis
675Fulgebat, maestae quod Liber tradidit olim
Idee, postquam in Naxo Erithonius heros
Desertam liquit. Iuxtaque Epidaurius Anguis
Ter denis pandit fulgentia tergora flamis,
Scorpius et geminas inter Chelipius aedes
680Panditur et tumidis exterritat aethera chelis;
Ille tamen clarus ter sena lampade fulget.
Nec procul Erigone, Themidis iustissima nata,
Postquam inferendam scelerato crimine terram
Mortales summo conlegit culmine sedes
685Aethereas spicasque tenet canentis aristae.
Ornatumque decem facibus cum Castore fratrem
Vidit et alterna caelum statione vicissim
Mutare, et talis non est concordia fratrum.
Hostiaque obsceni coelo est affixa Priapi
690Centipedis iuxta flagrantia sydera Cancri.
Vidit et Herculei fulgentia terga Leonis,
Cauda micat septem Beronicis crinibus astris.
Tu licet aequoreis esses proiectus in undis
Pelopis insidiis, nunc inter sydera fulges:
695Nunc pedibus Taurum, nunc Artum vertice tangis.
Nec procul Andromade pater est, mediusque videtur
Lampade ter sena, coniuxque elata supine
Corpore bis septem facibus scintillat. Et Helles
Aurato vector perlustrat vellere celum.
700Parte alia caeli desecto Gorgona collo
Portabat multis redimitus tempora flamis
Perseus et nudo horrebat Tritonides ense.
Nec procul astrifero fulgent Athlantide cretae
Pleiades; una latet mortali nupta marito.
705Splendebatque novem Cillenia Barbiton astris.
Dilectusque Iovi, qui fundit Aquarius imbres,
Nectare qui superum spumantia pocula mensis
Propinat, facibus ter senis lustrat Olympum.
Occeanique nepos, Croton, metuende sagictis
710Gortinis, celeri perlustras concava passu
Aetheris, ut quondam Ideis in montibus apros
Et timidos iaculis Cretensi in lictore cervos
Sectatus, - quin primus amor curaeque priores
Restant -, et tumidi vitat fera brachia monstri.
715At nive candidior pluma canente sonoris
Aethereos Cygnus mulcebat cantibus amnes,
Qualis Pactoli iuxta flaventis arenas
Deplorant querulis instantia funera ricmis.
Quique suis humeris portavit Ariona nando,
720Pro squamis rutilas stellas in pectore gestat
Et prope Sidonii sequitur vestigia Tauri.
Et canis Iccarius rapidis per devia celi
Nunc leporem inbellem, nunc turpem cursibus ursam
Insequitur, quacumque fugit, iamiamque teneri,
725Saucia iam rictu demerso in terga putares.
Quaeque prius rudibus pinus per Nerea velis
Ignotum per iter velocis fulminis instar
Lapsa tumescentis contempsit murmura ponti,
Nunc astris affixa poli est fulgentibus Argos,
730Discat ut humanis gens impia ponere finem
Rebus et humentes concedat piscibus undas.
Causa mali quanti illa fuit mortisque nefandae!
Ad quid mortales, insana pecunia, cogis!
Nec procul Heridanus liquidis interfluit undis:
735Hesperiae Heridanus longe notissimus amnis,
Nunc Iovis imperio celi dignatus honore est.
Sirius et Piscis bis seno fulgure clarus
Combibit aetheream, quam fundit Aquarius, urnam.
Parte alia celi quatiens virgulta fragore
740Peliacos arcus gestans gravidamque pharetram
Currebat quadrupes Chiron, ut Thessala quondam
Per iuga cum Pholoum premeret Thirintius arcu.
Nec procul Australes Corvus volitabat ad oras
Et vacuum Clario tandem cratera ferebat
745Et viridis rostro caudam comprhenderat Anguis.
Multaque preterea rutilantia monstra videbat
Sparsa per immensum celum, quae maximus heros
Dum stupet et partes oculos rimatur in omnes,
Increpuit Seraphin: "Quid, si loca celsa Tonantis
750Aspicies, quantis lucescat regia gemmis,
Oraque Phebeos radios hebetantia divum?"
Dum sic alloquitur regem Iovis impiger ales,
Ecce rubens Eritheus et flameus Aethon adustis
Crinibus erumpunt reserato carcere Phoebi
755Aethereasque replent sevis hinnitibus auras!
Indocilesque iugum vix compulit aurea coniux
Titoni stimulis fumantia suddere colla,
Tunc volucres rapidis infestant calcibus astra
Fumiferosque atris efflant e naribus ignes.
760Non secus, intacta validos cervice iuvencos
Si quis ferre iugum cogat glebasque iacentes
Vomere proscindat, verbis virgaque frementes
Versantesque iugum durus castigat arator.
Delius ardentes tali moderamine currus
765Indocilesque agitabat equos per devia celi.
Vectaque luciferis renitet Venus aurea bigis,
Ut celum ac terram rutilanti fronte serenat.
At celeri lapsu velox Cillenius ales
Nunc Phoebum antevolat, sequitur nunc pone quadrigas,
770Ut celeris signum modo destruat orbita plantae,
Ut coma vicinis flamis ambusta cremetur,
Maiori ut penitus vanescat lampade tectus.
Hunc super Odrisius rubicundo sydere Mavors
Errat et insanis agitat mortalia bellis.
775Ni Deus Omnipotens Ideo temperet astro
Falciferumque nequam Martisque tumentia corda,
Semper inundarent scelerato sanguine terrae.
Haec duce caelesti postquam Pipinia proles
Astra supergressus, stetit alto in culmine caeli,
780Unde gravis poterant lapidosa cacumina terrae
Infusumque mare et, qui late circuit orbem,
Occeanus cerni et purus sine nubibus aer,
Limpidus unde ignis molesque ardentis Olympi.
Constitit hoc Carlus tacitoque haec corde volutans:
785"O mentes hominum cecae sedisque futuri
Ignarae, o verae stupidi telluris allumni!
Quo spes vestra loco est! Quibus est demersa lacunis!
En, agite, erectae volitent super aethera mentes
Caelestem ad regem! Mortales linquite terras!
790Non patria est nobis tellus, sed sydera sedes
Certa manent, summi leges quicumque Tonantis
Servavit, quos nulla dies mutabilis aevi
Deprimet. Hostilis caeli non destruet arces
Turma nec eversis sulcabit moenibus urbes,
795Nec tristis miseros agitet discordia cives,
Non odium, non livor edax, non improba ventris
Allatrat ingruvies, nec pernitiosa libido
Ventilat ardentes tranquillo in pectore thedas.
Cessat avara fames auri sceptrique superbi
800Ambitiosus honor, pro quo bella impia tantis
Mortales vacuum minuerant caedibus orbem!"
Tales arcano versantem mente querelas
Crimina et humanae miserantem incommoda gentis
Corripuit somnus. Tanta dulcedine celi
805Extremi sonuere poli, dum volvitur aureus axis
Cardine supremo, ut Phoebum Musasque canoras
Concentus superet nec quicquam suavius illis
Cantibus humanas possit mulcere dolores.
At virga aurata summi patris impiger ales
810Utraque sopiti contingit tempora regis:
"Surge, age, magnanimi proles generosa Pipini!
Nunc opus est animis! Timidos expelle timores!
Nunc opus, ut studio vincas superesque labores!
Nunc visenda tibi sublimis regia Christi
815Angelicique chori celique exercitus omnis
Celicolaeque omnes, nitidis quos purpura gemmis
Picta tegit, quorum Phoebee lampadis instar
Ora micant. Quid dormis iners? Nunc surgere tempus!"
Dixit et attonitum dextra sic tollit in altum,
820Ceu, qui fulmineo exanimatus concidit ictu,
Tandem siquis humo tollat ducatque paventem.
Vel, cui rupta quies, subitis exterritus umbris
Corripit ex stratis corpus clamatque pavetque,
Talem praeclarum Seraphin super aethera regem
825Ductabat, donec perventum ad limina celsae
Molis, ubi longis latisque adamante columnis
Vestibulum ante ipsum extabat porticus ingens.
Sic iunctus lapidemque lapis connexus inhaeret,
Ut saxo ex uno nativum surgere montem
830Credas et tenues iunctura excluseret ungues.
Marmoreus paries fulget candore nivali;
At super aereis ingenti fornice saxis
Aurea testudo extabat - mirabile visum! -
Hinc atque hinc fuerat multis exculta figuris.
835Et primum a dextris fulgenti effinxerat auro
Me opifex mundi, Deus, ille creator Olympi,
Filius utque parens, ut spiritus, una voluntas
Condidit angelicos Thronos totamque phalangem
Coelestis ducis et divum sine corpore solus.
840Luciferum ante omnes tanto splendore creavit,
Ingenio ut, forma longe superaverit omnes
Celicolas propiorque Deo consedit in alto.
Liminis at fastus, - virus commune superbis -,
Non sivit, ut staret contentus sede secunda.
845Perfidus aetherea regis descivit ab aula
Impiaque adversus molitus bella Tonantem
Compulit astuta sceleratam fraude cohortem
In tantum iurare nefas sociamque Titanni
Affore et ethereis regem detrudere regnis.
850At Deus Omnipotens iusta commotus ab ira
Disrupit fregitque acies celoque rebelles
Fulminibus similes manes detrusit in imos.
Qualis erat facies celsa de sede cadentum,
Manserunt: prisci vestigia nulla decoris.
855Parte alia sculptor mira testudinis arte
Pinxerat, ut terram celumque crearit et undas
Iupiter et limo longaevum effinxerit Adam,
Ut creavit Evam generis primordia nostri,
Utque animam et vitae spirando inflaverit auram:
860Ambo immortales, ambo sine crimine nati,
Ambo animis, ambo prestanti corpore et annis,
Aurea ni vetita legerent ex arbore mala.
Dum sic foelices aevo fruerentur in alto,
Ecce, atrox hostis vultus ac ora puelle
865Prima indutus erat, nigri sed terga draconis
Pone trahens virides squamosa tegebat in herbas.
Et primum, "O miseri! Cur non foelicia poma
Carpitis, ut rerum pariter dignoscere causas
Possetis solioque Dei sceptraque potiri?
870Nec vos eternae mortis timor anxius urget?"
Dixit et excerpens vetitos ex arbore fructus,
Ut comedat, porrexit Evae. Dedit illa marito.
Hoc ubi cognovit divumque hominumque creator,
Penituit faecisse hominem; caelo expulit ambos,
875Ut duris alter terram exerceret aratris,
Quaereret assiduo sibi vix alimenta labore;
Altera nunc pensis addat noctemque diemque,
Pendeat intorquens radios nunc anxia telis.
Sponte dabat tellus fruges et flumina nectar,
880Sudabantque prius quercus celestia mella.
Non rapidi soles, gelidis non bruma pruinis
Aeterno urebat florentes gramine terras:
Ver erat atque arbos maturo pondere ramos
Curvabat floresque simul fructusque ferebat.
885Non gelidus Boreas, non horridus Eurus et Auster
Humidus et rapidi flabat violentia Cauri.
Laeta serenati facies splendebat Olympi.
Heu, generi quantum primi nocuere parentes
Humano, saerique luant errata nepotes!
890Per vos florentis Paradisi e limine pulsi
Erramus tenebris cecis nigrantis Abyssi,
Per vos pallentes morbi tristesque senectus
Invasit mortale genus, serpitque per omnes
Haec scabies, nullis tollenda salubribus undis,
895Ut fit, Tartareo quicumque obnoxius igni
Gignitur, hoc prima dependet origine crimen.
Nec nostram tenui pensaret stamine vitam
Atropos, at plenis traherent sine fine sorores
Fila colis, nullum lugeret mater alumnum.
900Talia mirantem sculpta testudine Carlum
Alloquitur magni Iovis nuntius: "Inspice postes
Sydereae portae et caelatum in limite carmen
Et, qui pro foribus candentem continet ensem,
Ne, temere ingressus celsi penetrala Tonantis,
905Te petet et rigido fodiat tua pectora ferro.
Si Deus annuerit, valvis reserentur apertis
Atria, nec custos prohibebit limen adire."
Haec ubi dicta dedit, portae patuere patentes.
Inde alios subeunt postes aliosque recessus,
910Inde Deum thalamos gemmis auroque refertos.
Tandem perventum est, ubi sunt conclavia divum.
Illic porta fuit miris caelata figuris:
Auratum limen, valvae, cristallina porta.
Ex adamante fuit vectes, argentea claustra,
915Atque incisa notis fuerant duo carmina magnis:
"Atria fas nulli mortali intrare deorum,
Nec nisi qui meritis divino est dignus honore."
Hos super astabat vultu facieque rubenti
Candentemque ferens gladium torvusque satelles,
920Qui geminis bifores utrimque amplectitur alis.
Ad quem Francorum ductor sic ore locutus:
"Si fas est nobis, celestis ianitor arcis,
Stridentes resera postes et limina pande.
Hoc duce sydereas per tot discrimina sedes
925Accessi incolumis. Nec terruit arduus aether,
Cesserunt rapidi fatis auctoribus ignes,
Nec Nemei obstarent ardentia terga Leonis,
Ora nec extensi per celum horrenda Draconis
Me vetuere volente Deo per inane volare."
930Nec plura effatus, subito cum cardine valve
Aerato ingenti strepitu patuere stridentes
Ferratae, ut quondam stridentia limina Iani,
Romuleas ageret cum consul ad arma cohortes,
Ut quondam autumno ventis agitantibus imbres
935Dissiliere poli crepitusque dedere tremendos.
Postquam syderei patefacta est ianua regis,
Emicuit tantus fulgor, tantum ignea flama
Divorum ex oculis totoque ex ore reluxit,
Ut totidem celo credas lucescere soles.
940Fulmineique acies feriebat luminis instar
Splendor, ut Aethiopum siquis deserta Sienes
Octipedis peragret, cum fervent sydera Cancri,
Cum medio sine nube die sol igneus axem
Conscendit, spectet rutilantis Apollinis orbem:
945Haud aliter potuere pati mortalia divum
Lumina fulgorem. Ceciditque in limine pronus
Maximus heroum Carlus! Subitoque cohorte
Instar squamarum lucem rapuere tenebrae,
Ut quondam iuxta foelicia culta Damasci
950Iupiter eripuit Tarsensi lumina Paulo
Atque illum evexit super alti sydera celi,
Ut contempletur non vulgo aedenda profano
Mens arcana Dei et totum scrutetur Olympum,
Talis erat Carlus, talisque iacentis imago
955Ante Iovis limen. Sed presto gemmifer ales
Aprhensa erepit diffusum embremate dextra.
"Surge, age, ne dubita, ducere per omnia regna
Astriferi tutus celi et mysteria nosces
Excelsi miranda Dei. Licet obsita cecis
960Lumina sint squamis, tamen acrius ista notabis
Mente, nec impedient oculi diversa tuentes.
Posset ut occultas naturae inquirere causas,
Sponte oculos luce admoto Democritus igne
Privavit: Nec fas homini est arcana videre
965Celestis patris et facies splendore micantes.
Corrumpit vestros divina potentia sensus."
Dixit et aetherei per regna superba parentis
Duxit, ubi ardentem princeps archangelus hastam
Ante trhonos sedemque Iovis tenet. Inde satelles
970Pervigil a lato cinctus crepitantibus armis
Gemmiferique chori circumque supraque volantes
Regia mulcebant concentibus atria miris,
Alterno ut totum impleret modulamine caelum.
Nanque Throni loca prima tenent, quae celsa superni
975Est regis sedes fulgentibus obsita conchis.
At Iovis aetherei charitas ardentibus alis
Innumeros oculos gestat Seraphionis ordo,
Ut rotat auratas ales Iunonia pennas,
Ad solem caudae variorum mille colorum.
980 <Extremosque pedes velant et nube corusca
Ardentes celant facies, alaeque moventur
Tergeminae, in medio clangore sonore
Semper agunt Christo grates exultantibus alis.
Ceu niveus suavi cantat modulamine cignus
985Mehandri circa fluxus in vere tepenti,>
Sic circum aetherni volitant pretoria Christi
Aliferi Seraphin. Iuxta Cherubinia lampas
Centum oculos, centum ora ferens alasque volantes,
Intima quae summi noscit praecordia regis,
990Quae simplex, quae prima Dei sapientia fertur,
Presentemque Deum spectant nulloque fruuntur
Hi medio, mandata docent implentque minores
Caelicolas, quidnam maiestas regia poscat.
<Alter et alterius porrectas clamat in aures
995Inque vicem nullo traduntur livore ducentes
Magnanimi secreta Iovis pandentque recessum.
Sic a supremo fas est descendere ad imos.>
Inde Potestates et caeli mascula Virtus
<Blanditiis nullis caedit nullique profano
1000Mota metu, gradibus semper firma haeret in isdem.>
Atque triumphales acies loca proxima celsis
Delegere choris; et ab his oracula noscunt.
Ante istos clipeata Iovis stat principis ala;
Inde sacrosanctus fulgentem archangelum hastam
1005Vibrat et angelicae pandit mandata phalangi.
Angelus hac magni spatium dimensus Olympi
Humano generi mandata novissima defert
Implet et aethereo mortales numine mentes.
Quas novit servire Deo, qua celibe vita
1010In terris degent et ab omni crimine mundae,
Admonet. Hortatur celestem inquirere regnum,
Spernere opes fragiles fugitivaque gaudia vitae
Corporeae solumque Deum celumque tueri.
Veh! Miserae gentes, ni custos angelus esset
1015Unicuique datum, cum sit contrarius hostes,
Excipiat qui fraude homines mentesque labantes
Ad scelus impellit pariterque vaferrimus arte
Aggreditur mortale genus noctesque dies<que>,
Ut iam Tartareis humana propago tenebris
1020Mersa foret semperque novis habitanda colonis
Iupiter arva daret seclisque nocentibus imbres
Deucaliones caeli compage soluta
Funderet; atque iterum Neptunia monstra vagarent
Per iuga Caucasei montis, per inhospita saxa
1025Umbrosi Athlantis; nec signum foederis icti
Traxisset varios Thaumantias ore colores.
At Deus omnipotens, caeli cui regia paret,
Ne pereant homines, caeli ut fungantur honore,
Praesidium angelicae posuit celeste cohortis.
1030Impyrei locus est, ubi regia celsa Tonantis
Stat, nitidis conchis et rubro instructa pyropo;
Et tantum aethereas se culmine tollit in auras,
Ut superet visum ignitis suffulta columnis.
Illic innocuis resplendent omnia flamis.
1035 <Pars ex electro virgas lituosque recur[vos
In radii morem gestant, quis nubi[la findunt
Quis spatium celi a terrae metiuntur [
Aequoris atque alii specula et ora satelii[
Pars adamantinas gestat pharetrata [secures
1040Inque rotae morem volitant giroque [corusco
Vertitur indefessa acies [
In sese motu, ventosi turbinis inst[ar.
Cum paleae et niger rapida vertig[o
Erigitur, tegiturque atra[
1045Pars quoque pontificum est oblonges induta l[acenas,
Cingulaque obducit gemmantis m[
Quadrata ast alii proceres carch[esia portant
Celesti ambrosia et spuman[ti nectare plena.
Alataeque rotae fuerant currus [
1050Virtutum nusquam flatebant [
Alterius mira concordes arte vig[
Hinc aquila, hinc taurus volitantia [
Ardentesque trhoni volitant flamantibus alis
Spiculaque ardenti contorquent ignea dextra,
1055Rimantur secreta Iovis plaudentque canentes.
Cum Seraphin Cherubinque choris miro ordine volant,
Talesque alterno modulantur carmine voces:
"Sydereum laudent caelestia numina regem,
Laudet Virtutum celique exercitus omnis,
1060Laudent astra Deum, laudet sol aureus et, quae
Noctivago gelidas humectat lumine terras,
Luna Deum laudet, liquidissimus ignis et aer
Et maris undisoni fluctus et stagna lacusque
Fluminaque et tellus et, quae nascuntur <in> illis,
1065Dent laudes uno ore Deo, qui cuncta creavit
Ex nihilo, et digni Christo referantur honores!"
Talia celestes aedebant carmina divi.
Thurea dona ferunt alii myrraeque liquores
Balsamaque in sacris pateris et odora cremantes
1070Cynnama, Pancheis non ignorata colonis.
Sunt, quibus horrendi forma est truculenta leonis,
Sunt, quibus est speties viridis sinuosa draconis.
Me insignis equi formam gerit, ille iuvenci,
Hic aquilae pennis et rostro insignis adunco
1075Clangit et aetherei supera volat atria caeli.
Virgineae facies sunt his ac ora deorum,
Aliferisque alacres pedibus talaria nectunt
Magnanimique Iovis celeres mandata per auras
In terris referunt. Alii per inane volantes
1080Pro portis agitant vigiles statione vicissim
Alterna excubias celumque indagine cingunt.
Non secus obsessi siquando hostilibus armis
Robora portarum explorant aditusque latentes
Inquirunt cives et multo moenia complent
1085Milite, sic celsos muros ardentis Olympi
Celestes volucres et custos pervigil ambit,
Aeternoque ardent numerosae lampades igne.
At Deus omnipotens solio sublimis in alto
Impirei residet, quo nil sublimius extat.
1090Illic syder<e>o maiestas regia throno
Cum patre, cum nato et sancto reveretur amore.
Sit diversa Deo licet et persona triformis,
Atque illum vario mortales nomine dicant,
Unicus ille tamen tres est: Deus auctor et idem
1095Ingenitus supraque chaos mundumque creatur
Aeternus. Nulloque loco nec limite septus
Cuncta capit nullique capax movet omnia, nusquam
Deflectens cernitque omnes nec cernitur ulli.
Cum libuit, caelum ex nihilo terramque creavit.
1100Ah, cur incassum mortalia pectora tentant
Intima magnanimi precordia noscere Christi?
Cur tres, cur unus sit rex? Cur aequa potestas?
Cur tandem serum miseris mortalibus orbem
Condidit? Ante illum, quid agebat Iupiter? Annos
1105Pene infinitos segni traduxerat aevo.
Quid tenui fossa fluctus siccare marinos
Tentatis, pueri? Parva quid Doridos undas
Sulcatis cimba? Mergetur vortice preceps,
Longius a portu si currere tentat in aequor!
1110Nec frustra primae rationem inquirite causae:
Nec fas, nec potis est arcana sacraria nosse,
Quae si mortali licuisset noscere menti,
Non hominem in terris peperisset virgo Tonantem.
Non omnes Paulus, non Zebedeius heros,
1115Non, qui xaxorum est numerosa grandine cesus,
<Cui nomen primae dederat Iusticia palmae>,
- Hi non narrandos celi videre triumphos
Sydereoque throno Iesum super astra sedentem.
Alma Fides solum vestri penetralia regis
1120Pandet et aetherei portam reserabit Olympi.
Hac duce magnanimi potuit generosa propago
Pipini cognosse Deum celumque per amplum
Tutus iter facere et portas intrare patentes,
Dum carpit spirans vitales aetheris auras,
1125Aurea dum longo spatio vagus atria lustrat
Aeterni regis Carlus, dum mente revolvit,
Quae Iovis interpres distinguit et ordine narrat.
Nam postquam nimio splendore hebetantia captus
Lumina, nequicquam variis miracula formis
1130Cernebat tantumque sacris concentibus hinnos
Accipiebat. Uti nigrae cum noctis in umbris
Si face consumpta subsistens forte viator
Dumosis silvis et nigris carmina lucis
Audierit quaerulae