Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1 Venatrix dum forte feras sequere, alma Diana,
Vallibus aut fluviis, tua per iuga nota vagari
Ductorem impubem pecudum, cui nuper alendas
Tradideram solemnis oves, rura ardua divum,
5Vidisti errantem? Silvis ruit inscius et nos
Ludit et Hemoniis armenta in rupibus arcet,
Nec meritos nemorum divis componit honores,
Permissosque greges nec sacra piacula curat.
Immemor hic Niobes orbate, ignorat agrestes
10Summissos Licie et natorum regna meorum.
2 Sistas, cara, minas; nec te, Latona, vocantem
Obruat una dies nec fido irascere vati.
Dum, Pholoes venata iugis, et Thessala lustro,
Tageta, Peliacas rupes depasta trahentem
15Armenta huc (dulci Spercheus laverat unda)
Visum oculis pariter, fruticosa in valle sedebat
Cum grege Lathoio et caput omnis cinxerat arbos
Omne tuum, atque olli positos nullo ordine crines
Laurus, et ingentes numerabat virga capellas.
20Interea quid agat cerno. Canit ille Ligurum
Immensum laudes atque aurea regna deorum
Victricemque idram ac fatis immota tuorum
Imperia et nostri veneranda oracula Olimpi.
Te tamen ante omnes antro, dea, natus adorat,
25Sacra parens; cesis vitulis dant sedibus are
Ille dona tuis raptasque ad sidera flammas;
Et sepe hoc ingens numen, Latona, vocabat.
Ad nomen letos dive mugire iuvencos
Audimus, memores repetebant carmina nimphe
30Hemoniique amnes, silve et nemora alta, capelle
Celsaque Peliacis infusa cacumina campis
Centaurique omnes et lustra antiqua Ciclopum.
Vidi ergo hunc hominem, sed que vaga rura sequatur
Nescia; terribiles quid enim concernere silvas
35Incipiam, cum plena feris, ubi lucus opacum
Claudit iter durum et arbustis atra silet nox?
Sed tua depasti querent presepia tauri,
Cum satura armenta noscet solemnia custos.
3 Cinthia, iam reducem nigrantem vellera cervum
40Constituam et nato iungam pia nomina celo
Principii lucisque Iovem et signum altius ore
Ipsa tuum, et claram cum inimico sidere lunam
Scorpius ore premet Stigiosque in sacra Penates
Clamabo et Danais geminata pericula silvis
45Immittam: vigeat icto crudelius apro.
4 Clara deum genetrix, celum dum montibus altis
Infestum facies, sequar ipsa armenta, tremendas
Infringam, celi rabiem, per Thessala clades
Pascua et ipsa gregi celo cadet hospita tellus.
5 50Nigrum animal mediis componam, Cinthia, silvis,
Nubem orrendam ingens et diras ore mephites
Expirans; et humus crudo conspersa veneno
Palleat, exustis trepident sub montibus amnes.
Arescat gramen dum sicco in cespite custos
55Arenti incumbens ramo ferat: "Ite, iuvence,
Ite, mee pecudes; perit ingens Pelion et vos
Nunc maiora manent et vobis grata virentis
Pascua magna paro Italie. Postquam ardua Troie,
Principium generis divum, vetus Albula vidit
60Numina, ceperunt Grai pallescere montes
Ruraque et urbes antique; ruit alta Pelasgum
Gloria et Auxoniis sata sunt rura aurea campis.
Ite, mee pecudes, perit ingens Pelion et vos
Nunc maiora manent; fete procul ite capelle".
6 65Multe res pereunt, quibus ars inimica cadentes
Sepe iuvat silvas et triste repellitur omen.
Audio dispersas cogentem voce iuvencas
Affantemque gregi; quantum pia carmina possunt
Ambire, hoc iam dulce sequens movet agmina carmen:
70"Si qua gregi pietas, pastorem audite, iuvenci.
Unum in me numen, sine quo sum, quod neque fatis
Nec celi rabie poterit de corde revelli:
Ille est insignis Galeaz; deus inclitus, ingens,
Ausonie silvas et latum circuet orbem.
75Ille mihi ante oculos cum terris atra silet nox,
Nos rapit in celum et celi dat monstra tueri.
Nempe deus, nostri memores, deus ille, capelle,
Perspicua nos sparget aqua et dabit abdere luci,
Hic nemus et vobis dulcissima pascua condet.
80Vos Latona vocat et mistica pocula Phebe
Sacra parat, sanctus que nunc inspirat Apollo.
Vos Athesis nimphe aspicient, vos maxima mundi
Numina et Hesperii cum notis urbibus amnes
Et mihi grata nimis placidi Modoetia Lambri.
85Felicem divum patriam et felicia regna
Visuri, nunc ite mei nunc ite iuvenci".
7 Ecce venit custos meus; hic meus, ite, coloni,
Currite vos silve et solempnia carmina, nimphe,
Dicite et arboree lenissima murmura frondes
90Tollite; vos tenues nostris animalibus unde
Ferte pios latices, vivos deducite fontes.
Ite, dee nemorum et ramo nunc pinguis olive
Annosum vite spatium et pacem addite ovili.
Crescite pascentes patriis in montibus, agne.
95Fusce, decus silve, latebras dum ruris opaci
Et nemorum secreta vides, dare munera templis
Sis memor; atque omni faveant cum numina silve,
Numen adorandum est, sine quo nec rustica cura,
Haud unquam vigiles ducunt sua tempora nimphe.
100Sis felix et cara deum cole rura tuorum.

1 Latona

2 Diana

3 Latona

4 Diana

5 Latona

6 Diana

7 Latona

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: