Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

"Maximus at lecto ne coelibe duceret aevum
Nicoleos, procerum dictis pars instat amicis.
Hos inter fama illustres studioque fideque
Insignes contra Estensem, Contraria proles,
5Ugucio, nec non Iacobus, origine cretus
Geliola, simul id regi suadere volentes
Saepe adeo multa in medium proferre solebant.
Pars vero contra obsistit diversaque sentit
Multiplicemque patri coetum iam stirpis adultae
10Obiicit ac summis natos ad sydera tollit
Laudibus imperii magnis successibus aptos.
Dum tales igitur monitus sub pectore volvit
Atque super vario populi sermone superque
Connubiis secum princeps dum plurima versat,
15Sepositis paulum curis atque ocia quaerens
Forte maris tractus vastos hominesque ferasque
Terrarumque plagas caelo spectabat ab alto
Iupiter atque oculos nostrae defixerat urbi.
Sollicitum his curis tectorum in parte remota
20Nicoleon sedisse videt superosque precari,
Ut certis animum auguriis firmentque regantque.
Continuo Maia genitum vocat atque ita fatur:
'Te meminisse reor, nostri fidissime cordis
Interpres, quicquid pro cara gessimus olim
25Ferraria, cum te Paphiam descendere ad urbem
Iussimus et duros miserati Estensis amores
Multa recusantem Stellam concessimus illi.
Nec te fallit, uti redituri ad sydera Borsum
Germani post fata velini succedere regno.
30Cum vero exutus mortali corpore terras
Linquet et astra petet, tali Ferraria rege
Amisso ne se orbatam penitusque relictam
Invisamque deis putet, exoriatur in illa
Aemulus Alcidae nostro puer. Ille paternis
35Succedens opibus sceptrum regale tenebit
Nec privata geret, sed magni nomine digna
Herculis, Alphonsi regis nutritus in aula.
Illic venturae indicium memorabile laudis
Ausus paene puer saevo certare duello
40Quam primum dabit. En video sine lege pudoris
Te violaturum, Pandoni, foedera. Cur non
Proposito dictisque manes? Obtecta sub illo
Quid sibi vult lorica sago? Vetita arma quid affers
In pugnam? Haec solos gladios certamina poscunt,
45Atque datam servare fidem dis testibus ipse
Debueras. Quodsi paribus contenditur armis,
Quantum vana ferat fraudis fiducia, disces.
Non pudet hic versare dolos? Tua tristia certe
Facta deos hominesque movent nec victor abibis.
50Illius ingentes pugnas hostemque fugatum
Praecipiti Sarnus Calabrum petere avia cursu
Altaque Parthenopes properare ad moenia cernet.
Quae Molinellaei famam certaminis aetas
Deleat? Et quo rem Venetum paene ipse cadentem
55Sustentabit eques animo et felicibus armis,
Haud dubitans Veneta vitam pro gente pacisci?
Quae vero egregie sceptris mox ipse potitus
Vel bello vel Pace geret crescentibus annis,
Terrarum spargent monumenta aeterna per orbem.
60Deiectas graviter fraterno funere gentes
Spe magna bonus attollet placideque regendo
Aversas hominum, si quis fortasse repugnet,
Alliciet mentes ad se laudique favebit.
Illum etiam generum Ausoniae rex maximus orae
65Optabit natamque dabit, quae sive pudorem
Virgineum spectes, rarae seu munera formae,
Sive animi libeat praeclaras quaerere dotes,
Seu regale supercilium, seu gentis honores
Antiquae et, quicquid fuerat mortalibus ullis
70Optandum, tibi proponas haec omnia certe,
Ut tanto sit digna viro, indulgebimus illi,
Et Lianoreis ponentur manibus arae.
Hinc etiam venient tot magnae in foedera gentes
Sanguinis ac praeter Gallorum ingentia regum
75Nomina, cognato puerum qui sanguine tangent,
Regius Hispana de stirpe et ab orbe Britanno
Splendor inardescet; gelidam regnator ad Arcton
Maximus ille aderit Caesar, quem maxima regem
Roma colit, summi imperii moderator habenae.
80Adde his Sforziaden, Latii caput orbis, et ex quo
Spes omnes hominum late pendere videbis,
Sforziaden Maurum, qui pacem gentibus unus
Et dare et eripere atque hominum contundere fastus
Sic mihi, sic placitum volventibus omnia Parcis
85Et virtute duce et fato comitante valebit.
Felix, perfidia infanda nisi proditor aurum
Praetulerit domino atque arcem patefecerit hosti!
Huic veneranda pio morum candore Beatrix
Nubet, inauratis non commensura Dianae
90Crinibus, et cui nostra suis mirabitur uxor
Esse manus manibus similes, ardentia cuius
Lumina luminibus Veneris certantia iures.
At tibi laetus Hymen taedas, Isabella, iugales
Praeferet, et Iuno in thalamum te pronuba ducet
95Belligeroque duci iunget, cui Maeonis ora
Parebit clarumque dabit cui Mantua nomen,
Quem Venetus magno Italiam turbante tumultu
Praeficiet bellis, quae maxima surgere cerno
Externas inter gentes populosque Latinos.
100Hac ego, nate, super nihil est quod virgine dicam;
Clara satis, quoniam propria virtute futura est.
Si tamen huic nobis quicquam libet addere laudi,
Forte sub Idaeo non ultima iudice quondam
Certantes inter divas Isabella fuisset.
105Bis geminos fratres Ferraria laeta videbit
Semine ab Herculeo. Materni, Alphonse, tenebis
Nomen avi ex illis primus magnoque parenti
Succedes placida populos ditione gubernans.
At Ferdinandus Gallos mira indole reges
110Attonitos reddet, cum primis acer in annis
Arma exercebit iam formidabilis hosti.
Nec mora, post illum, sacro qui fulgeat ostro,
Nascetur toto Hippolytus venerabilis orbi.
Nec Sigismundum non admirabitur aetas
115Postera, cum dignos generoso principe mores
Et faciem aspiciet, qualem pulcherrimus olim,
Dum puer incoleret Delon, praestabat Apollo.
Tu quoque Bentivolo Annibali iam debita coniux
Ingentem huic olim generi, Lucretia, famam
120Virginea probitate dabis. Dehinc sanguine clarus
Estensi meritisque suis orietur Iulus.
Testis erit frater Tiberini fluminis Arnus,
Qua Florentinum eripiet virtute periclis.
Natorum hac felix turba pater, horrida saevam
125Cum secum intulerint Calabri ducis arma procellam
Herculeasque canet servata Hetruria laudes.
Seditione ducum turbatis undique rebus
Cum furere Insubres inter se ac bella movere
Alter in exitium alterius caedesque vicissim
130Moliri incipient stimulante cupidine regni,
Quae reget imperium sublato fraude suorum
Coniuge, consiliis quo fidi utantur amici,
Hunc Bona quam primum tanto in discrimine ad urbem
Accerset neque reginam haec fiducia fallet.
135Namque insurgentes per regnum hoc vindice motus
Comprimet ac posita formidine cuncta quiescent,
Si non destiterit dare sana monentibus aures.
Tempus erit, cum non parvo insurgente tumultu
Et patriam audaci puero turbante quietem
140Illi adero tristesque minas in gaudia vertam.
Herculeane manu castra expugnanda relinquam
Marzani ducis ac celebris fera proelia Punctae?
Hostis enim, Eridani qua prominet alvus in undas,
Tunc vallo fossaque locum munire parabit.
145Pro patria vero, pro libertate suorum
Ille minas contra ingentes hostisque locique
Acer in arma ruit, prostrataque caede cruenta
In mare sanguineis undis Padus agmina volvet.
Teque tuo captum, Antoni, cum milite victor
150Abducet totaque hostem regione fugabit.
Nec minus huic laudis summa virtute recepta
Quam primum Stellata dabit, portisque potita
Et victrix iam paene phalanx cum irruperit arcem.
Magnanimi adventu Estensis conversa repente
155Mutatis retro caedet fors rebus, et inter
Limine portarum et ripa caedentur in alta
Undique circumventi hostes, truncataque ferro
Pars cadet et rapido occumbet pars flumine mersa,
Pontis et immensi ferro compage refracta
160Atque igni propere exusta navesque virique
Victoris venient sub iura, et belliger ille
Imola captivus laetam ducetur ad urbem.
Plurima ob invidiam passum praesentia nostra
Eriget in melius iuvenem; discordia pulso
165Victa dabit livore manus, infensa resident
Corda patrum positis odiis ipsumque fovebunt,
Infractisque malis animo fata aspera vincet.
Qua novus hic demum Alcides ratione, quibusve
Quotve modis, qualive insigniet ordine, quantove
170Augebit sumptu et quanta vi muniet urbem?
Tantum complectens iaciet sua moenia campi,
Ut novus antiquum prolata mole laborem
Ambitus exuperet, turritosque undique muros
Cinget inexhausto latissima gurgite fossa.
175Prisca quoque ingenti studio iuvenescere passim
Et nova tam subito poni mirabere templa.
Nec minus insignes matrumque virumque verenda
Relligione choros, pia qui penetralia curent,
Deliget ornatusque sacros impartiet aris,
180Quales nulla prius viderunt saecula, sive
Tot varios cultus, seu ditia munera quaeres.
Innumerosque domos populosae suggeret urbi,
Porticibus fora marmoreis ac fonte perenni,
Rem populo gratam nec commoditate carentem,
185Exornabit, eruntque super vestigia primi
Nulla situs. Spacio meliore palacia surgent
Regia. Quid pulchras aedes Belfloris amoeni
Commemorem hostilis passas incendia dextrae?
Quas opere egregio et magnis ad sydera cunctas
190Restituet subito impensis, primumque nitorem
Structurae insignis ratio picturaque vincet.
Nec virides gratis deerunt secessibus horti,
Phaeacum vario sylvas qui germine vincent.
Quis Belriguardi eximium et memorabile, quod nunc
195Nicoleos molitur, opus iam nescit? At illud
Arte nova usque adeo augebit labor Herculis, ut quae
Miratur praesens aetas, eadem illa nepotes
Parva putent, oculis ubi se nova forma locorum
Offeret atque urbi similis se machina tollet,
200Tantum amplexa soli pinnatoque ardua muro.
Imperfectae arcis, veterem quam nomine dicunt,
Difficile in primis coeptum magnique laboris,
Nunc etiam pendet vasta interruptaque moles.
Ille manum huic operi imponet, cum regna tenebit;
205Actutum absolvet, neque enim satis esse putabit
Res magnas magnos reges coepisse, nisi illas
Et cito perficiant semperque ingentia curent.
Nec non castelli deiectas fulmine turres
Eridani iuxta ripam instaurabit et addet
210Plurima digna loco; magnis disiecta ruinis
Saxa ubi praeteriens populus modo viderat, illic
Murorum ad caelum fastigia tanta repente
Attonito similis consurgere cernet et illa
Tam subito manibus hominum perfecta negabit.
215Gutture septeno minitans Lerneia quondam
Vix tantum Herculeo decus attulit hydra labori
Debellata manu toties, quantum afferet illi
Nominis ad cultum nulla non arte redacta
Tot stagnis regio informis cannaque palustri
220Foeda prius, mox planities pulcherrima visu,
Frugibus immensis foecunda et commoda Bacchi
Muneribus, grato aucupio et venatibus apta.
Huius nulla fidem poterit divertere ab aequo
Gratia, non terror, non spes. Hoc sentiet omnis
225Italia atque Italis qui longe a finibus absunt.
Hoc sibi comperto Lodovicus Sfortia, rerum
Magnarum eventu poscente ubi liquerit urbem,
Huic dabit imperii curam suaque omnia credet
Praesidia et decus et cara cum coniuge natos.
230Maximus huic etiam patrias rediturus ad oras
Carolus et Ligurum portus committet et arces
Anguigeri ducis adsensu, pignusque sequestrum
Communis sine labe diu servabit amicus.
Multa quoque haud ulli inferior vel fortibus armis
235Vel pietate geret, quae singula dicere longum est.
Quare, age, ne tantum amittat Ferraria laudis,
Neu propriae genitor stirpi invidisse putetur,
Auspiciis superis vinclo se offerre iugali
Nicoleos dictisque adhibere fidelibus aures
240Ne dubitet, prolemque ferat de coniuge, quae iam
Parta illi Italiae extremis in finibus orta,
Nunc tu illum super his dubio permulta moventem
Secum animo invenies secreta in sede palati et,
Quid iubeam, quid agat, quae sint ventura, docebis'.
245Dixerat. Extemplo dilapsus ab aethere pennis
Accelerat Tegaeus iter, quo tendere iussus.
Iamque mare et terras transcenderat et nova cernit
Moenia, quae magnus lato Padus alluit amne.
Haec adit atque refert summi mandata parentis.
250Tum levis ad caelum medio in sermone refugit.
Nicoleos visa stupefactus imagine tanti
Numinis atque animo expendens, quae plurima coram
Audierat, laetus paret populique vocatos
Primores Iovis ipse docet sententia quae sit,
255Omnia commemorans, et mentem aptat hymenaeis.
Rizardam forma insignem castoque pudore
Salluciaque domo genitam, quoniam omnia princeps
Conciliis agit, unanimes legere novisque
Connubiis statuere diem; dehinc cuncta parantur.
260Iamque dies, taedae quam constituere iugali,
Instabat. Iussu patrio contermina Gallis
Oppida adire parat ducendae virginis ergo
Borsius ad magni regalia tecta mariti.
Illum delecti proceres comitantur euntem,
265Dives equis manus atque opulento splendida cultu.
Maximus hos inter cultor pietatis et aequi
Nec minus imperii Estensis fortissimus olim
Ugucio defensor adest, Contraria proles
Quem magnum fama et gestis huic addidit urbi.
270Nec senioris abest Antoni clara propago,
Sese Albertus agens placido Constabilis ore,
Consilioque manuque bonus clarisque Minervae
Artibus instructus, quo tu satus, optime Paule,
Bis senos qui nunc inter considere patres
275Conspiceris iudex magni censorque senatus
Et patriae summoque duci carissimus aeque
Rem populi curas et publica iura tueris.
Venit et armorum egregie bellique peritus
Et gaudens Feltrinus equis cultuque nitenti,
280Boiardae eximium stirpis decus, agmine pulchro
Natorum quondam insignis, tibi, clare, futurus
Mox avus, Aonidum cultor Matthaee sororum.
Hunc neque maiorum nec temporis acta latebant
Ulla sui, gratisque inerat facundia verbis.
285Quin etiam comitem se Antonius addit eunti,
Obicia de gente satus, non inscius idem
Artis Apollineae divesque et sanguine clarus.
His Petrus antiqua Marocellus origine cretus
Accessit, luxus nimii contemptor et omneis
290Delicias horrens animoque et corpore praestans.
Tu quoque, cum generis series annosa vetusti
Deficeret Turcique haeres tunc sanguinis unus
Praestares, at nunc generosa prole beatus,
Albertine, tuo pariter cum principe laetus
295Carpis iter, non aeris egens nec prodigus ultra,
Quam decet, ac parto parcens morisque securi.
Nec minus Andream misisse Pirundula gaudet,
Tyrrhenis olim soboles maioribus orta,
Egregium studiis iuvenem formaque decenti,
300Qui sensus animi varios facundus et acer
Exprimeret, cupidus laudum et sectator honesti.
Largus et, ex imo coleret qui pectore amicos,
Affuit et pariter veniens de gente Sacrata
Scipio, cui facile ingenium moresque benigni,
305Dives et egregio Borsi iam notus amore.
Hos inter laeta se fronte Ariostus agebat
Alta mente potens Iacobus et inscius irae,
Libertate sua gaudens, quem ruris amoeni
Cura tenet, cui prima canum accipitrumque voluptas,
310Tum rerum, quascumque illi fortuna dedisset,
Qui partem haud nollet caris posuisse propinquis.
Nec non corporibus magnis et viribus ambo
Praestantes aevoque pares florente Roberti
Conveniunt, frater Iano cum fratre Philippus.
315Horum fama refert Syria Tripolique relictis
Italiam advectos urbem hanc tenuisse parentes
Estensique diu primos sub gente fuisse.
Nec Pius hinc Albertus abest, celeberrima Carpi
Quicum sceptra tenet patrisque Galassius arvis
320Imperat. Hunc sequitur Mutinae decus, inclytus armis
Atque fide insignis Guidus, Rangona propago,
Optimus eloquio et Musarum dulcis alumnus.
Nicoleos primae insignis tunc flore iuventae
Additur his, Strozae proles clarissima Nannis.
325Ipse etiam, si quo in numero me forte putabis,
Adfueram et rerum venio certissimus autor,
A genitore puer peregrinas missus ad oras.
Tum, quibus Estensis regali curia sumptu
Prospicit, et quos pulchra tulit Ferraria, quosque
330Aemiliae regio atque urbes misere propinquae,
Conveniunt laetique viam magno agmine carpunt.
Liquerat immensas refugi post terga paludes
Bondomagi generosa cohors atque undique circum
Piscosis Finale vadis nemorosaque quondam
335Pascua, nunc hominum felici exculta labore
Praedia transierat Scultennae proxima ripis.
Devenere locos, ubi largo turbidus imbre
Amnis et exundans nivibus sine more solutis
Exierat late et ripas superaverat altas
340Aggeribus simul abruptis et cuncta tenebat.
Hic comitum nova res oculisque animoque pavorem
Iniicit atque ita suppressis cunctantur habenis
Praecipites veriti fossas, quas unda tegebat.
Dumque alios dubitare videt, puer ecce Philippi
345Urget equum stimulis camposque ingressus aquarum
Se reperire viam, certo quae limite ducat,
Confidit. Vixdum a terra procul arduus illum
Abstulerat sonipes, violentia fluminis ambos
Corripuit simul involvens hominemque ferumque
350Vorticibus rapidis altoque in gurgite mersit.
Iamque extrema die pars caelo restat, et atris
Humentem nimbis obducunt aera nubes
Atque suis noctem cogunt properare tenebris.
Tum moesti comites nulla succurrere postquam
355Arte valent caecisque latent miseranda sub undis
Corpora, consensu ingenti vestigia retro
In loca tuta fremunt cuncti referenda, priusquam
Occupet errantes nox in discrimine tanto.
Nuntius interea affertur sparsisse minores
360A tergo quoque flumen aquas et ubique refractis
Riparum obiicibus furere et nullam esse relictam
Spem reditus; tanta impulerat se mole vorago.
Iam fragor auditur longeque sonantibus undis
Hinc atque hinc trepida formidine pectora turbant,
365Deprensique malo ancipiti, quo tendere gressum
Expediat, simul exquirunt. Sic navita quando
Fluctibus in mediis Borea vexatus et Austro
Non parcente polo nimbis sub Orionis ortu,
Qua tempestati eripiat navimque virosque,
370Cogitat et caelum et terras pontumque veretur.
At non magnanimi solers vigilantia Borsi
Languit aut oblita sui est, faciemve pericli
Horruit instantis, non aetas obstitit, alta
Quo minus a virtute animi cunctisque salubre,
375Quodque illi rerum sors ultima poscere visa est,
Consilium primus caperet. Nam quattuor omni
Ex numero validos iuvenes nandique peritos
Eligit. Hi pariter nota regione viarum
Desiliunt ab equis et longa hastilia gestant
380Et vada praetentant caute foveasque latentes.
Hos inter medius niveo per fluminis arva
Tendit equo innocuus; comitum dehinc ordine longo
Caetera pone manus sequitur. Dissultat aquarum
Lubrica planities gressuque agitatur equorum.
385Sic per mille vias sinuosis orbibus errans
Optata demum pubes tellure potita est
Et Mutinam sese multa iam nocte recepit.
Hinc ubi digressi Situlae praevertimur amnem,
Mox vetus occurrit regni imperiique paterni
390Gurgite arenoso dirimens confinia Lencis,
Parmaque civili toties agitata tumultu
Armorum et varias experta Placentia clades
Linquuntur, laudisque tenens de nomine nomen
Hospicio laetos urbs excipit. Inde profectis
395Se Ticinum offert celebratum legibus almis.
Huc procerum ingentem numerum praemiserat heros
Anguiger. Hi magnos nobis impendere honores.
Inde ad conspectum regis perducere iussi.
Cusagi tum forte ipsum genialia tempe
400Detinuere ducem, quo nos comitatur euntes
Fidus et imprimis gratus Scaramuza Philippo,
Stirpe Vicecomitum insignis, facundus et omni
Dulcis in alloquio, gravibus maturior annis.
Nec minus a tergo Insubres nostrique sequuntur
405Atque viam alterno pariter sermone levantes
Gratantur falluntque diem. Iam luce fugata
Umbra tegit terras, nullisque micantibus astris
Luna silet, solisque vicem funalia reddunt.
Tandem ubi Cusagum nos accessisse relatum est,
410Fit strepitus, variis resonat clamoribus aula,
Undique conveniunt ad regem et limina complent.
Mille simul lychnos famuli accenduntque feruntque.
At chorus incedit iuvenum, quos induit ardens
Purpura. Tum praeter solitum venerandus ab altis
415Occurrit gradibus longa cum veste Philippus.
Borsius, ut primum certus pervenit ad aures
Rumor adesse ducem et longum circumspicit agmen,
Ad terram defertur equo pedes ipse relicto
Summissoque genu et prono cervice tyrannum
420Progressus placida venientem fronte salutat.
Hoc facit Ugucio, facit hoc Albertus uterque,
Hoc reliqui proceres, hoc caetera deinde iuventus.
At princeps iuveni dextram porrexit inhaerens
Amplexu patrio terraque attollit et inde
425Ad circumstantes socios se voce manuque
Convertit vultuque excepit laetus amico.
Nec tamen omnino nostrorum carpere primos
Destitit, haud veritos iuvenem obiectare periclis,
Qualia multa solent nocturni inducere casus.
430Borsius at magno visendi regis amore
Id se sponte sua incautum voluisse fatetur
Et quae conveniunt primis congressibus addit.
Atque hic subridens princeps 'nos istius', inquit,
'Esse animi memores semper decet, optime Borsi.
435Nunc vero adventusque tuus cornitumque tuorum
Laetitia ingenti nos afficit. Ut mea dextro
Te sub tecta libens venientem numine cerno!
Ut mihi gratus ades! Genitor praeclarus ut ista
Totus in effigie est! Iuvenem florentibus annis
440Saepe meos iuvenis memini subiisse penates
Advectum ob varias causas, quo tempore victor
Ipse viros inter simulantes dura sub armis
Proelia saepe suas palmam referebat ad urbes.
Talis in incessu fuit, idem vultus in illo,
445Corporis idem habitus, eadem illi verba fuere'.
Talia commemorat thalamique ad limina ducit.
Illic multiplici variata aulaea colore
Parietibus pendent, laqueariaque eminus auro
Fulgent, atque solum instratis latet omne tapetis.
450Nec non purpureum capite aurea sustinet alto
Sponda torum. Hunc circa insignis cortina superque
Tenditur artificis miro contexta labore.
Illius in medio viridanti margine cinctus
Fons erat et tenui filo simulata rigabat
455Nascentes flores in molli gramine lympha.
Formosusque puer venando fessus, ab aestu
Dum fugit, irrigui vestigia fontis ad undam
Ferre videbatur primoque haurire nitentes
Ore lacus; atque hinc propriam speculatus in undis
460Effigiem sese ipse novo correptus amore
Nequicquam ardebat, donec miserabile votum
Nominis in florem similis mutavit amantem.
Tum procul excelso montis de vertice nympha
Moesta dabat lachrymas ingratae oblita repulsae.
465Parte alia coniux lethali saucia morsu
Threicium vatem in lachrymis linquebat amaris
Immanem aspiciens alternis orbibus hydrum
Serpere per viridis herbas et sibila colla
Tollere et ad solitas trepidum properare latebras.
470Illam vicino in letho pallere putares
Ac roseas mutare genas gratumque decorem,
Cum se iam toto fudisset corpore virus.
At vates fidibusque suis et carmine sacro
Fretus ad immites Erebi descenderat umbras
475Iamque ibat consorte tori sub lege recepta
Victor et inferni regnum lachrymabile Ditis
Paene relinquebat, cum rupto foedere munus
Infelix amisit. At illum invisa quaerentem
Tartara et arguta citharam cum voce moventem
480Concordes circumsistunt volucresque feraeque
Miranturque virum atque intentis auribus adstant;
Ipsum etiam sylvae montesque et dura videntur
Saxa sequi ac tristes miserari in funere casus.
Tertius inde labor saevis in rupe ligatam
485Nexibus Andromeden sorti exponebat iniquae.
Illam et lugenti similem similemque dolenti
Iurares trepidamque metu sua tristia secum
Fata queri ac moestos ad sydera tollere vultus
Auxilioque vocare deos pacemque rogare.
490Virgineos tenuis velabat carbasus artus
Et facili impulsu resolutas blanda movebat
Aura comas rapidi relevans incendia solis.
At super alcyones volitabant agmine denso
Et Cepheidos infortunia deplorabant
495Funereos querulo meditantes gutture cantus;
Neu tenerae fervens calor ureret ora puellae,
Alarum ingenti fecere umbracula velo.
Interea dirum pelagi stridentibus undis
Monstrum aderat seseque ad littora nota ferebat
500Conspectam cupiens quam primum absumere praedam.
At pius, ultor adest pennisque per aera lapsus
Aequoream pestem magno conamine victor
Obtruncat ferro et precium certaminis aufert.
Nec procul hinc oculis textu pictura decoro
505Quarta legebatur. Nautarumque impia turba
Thesauros secum ingentes pretiosaque regum
Munera portantem spoliabat Ariona iamque
Tristius ausa nefas saevos distrinxerat enses
Aggressura simul vatem lethoque datura.
510Tum caros artus ferro meditata per aequor
Spargere, ne qua forent dirae vestigia caedis.
Ast ubi concilium infandum crudeliaque arma
Et certam ante oculos mortem conspexit Arion
Extremi supplex spatium breve carminis orat
515Exoratque viros. Puppi tum moestus in alta
Sollicitat sacrae bene respondentia voci
Fila lyrae casusque canit miserabilis atros
Exequiasque suas. Dulci maria aspera cantu
Mulcentur, summisque levant sublimia ab undis
520Tritones capita et vitreas super aequora lapsae
Nereides liquere domos; tum caetera ponti
Numina, Vertumnusque et Phorcus et ora Cronillos
Canitie conspersus et undivolans Melicerta,
Undique consurgunt ad navem agilique sequuntur
525Remigio manibusque salum caudisque fatigant.
Hic phocae informes, illic immania cete
Apparent; cupidique sonos humanaque verba
Et voces audire novas delphines ab imo
Gurgite conveniunt ac pontum pectore sulcant,
530Iamque ratem squamosa cohors cingebat, et horum
Maximus anteibat nando intentusque canenti
Haerebat. Tum saeva pius discrimina vates
Hostilesque manus fugiens te, Phoebe, vocato
Se dabat in fluctus curvique ingentia piscis
535Terga premebat eques, Phoebo quem sacra canentem
Vocalesque levi tractantem pollice chordas
Thaenaron advexit posuitque in littora delphin.
Pars ea, quae fulcrum trabibus resupina sub altis
Integit, aurato effulget circumdata limbo.
540Illic anguigerae gentis celeberrima pulchro
Picta magisterio signa ostenduntur. At alte
In medio nemus Hesperidum ramique nitentes
Aurea mala ferunt; aditu sedet asper in ipso
Nec quemquam patitur custos succedere luco.
545At bonus Alcides quid enim non vivida virtus
Implicitum expediat? saevi fera colla draconis
Exuperat clava et dites auro exuit hortos.
Tali igitur thalamo dux Borsum accepit et illic,
Dum poscant epulae, iuvenem requiescere iussit
550Nec proferre pedem sinit extra limina, quamvis
Secum illum aspiceret studio certare modesto.
Interea lecti iuvenes aulaeque magistri
Conveniunt. Crebris collucent atria flammis
Undique, et argenti atque auri nitet ordine certo
555Structa ingens acies. Caelatis insuper urnis
Effusum manibus rorem niveasque ministri
Dant mappas, alii, donec discumbitur, adstant
Sublimesque tenent subiecto vertice mensas.
Nec minus egregiam pars haec exculta per artem
560Textilibus calathis Cerealia munera portant
Imponenda toris. Foetum pars illa recentem
Moenaliae pinus dura testudine fractum,
Nectareus Paphiae quem succus arundinis ambit,
Undique odorato suavique amplexus amictu,
565Aurato cratere gerit. Libamina at illi
Prima ferunt. His cura penum laticesque Lyaeos
Instruere et fontis purum instaurare liquorem.
Iamque intro illatis dapibus discedere turbas
Atque viam fieri medium iussere per agmen
570Rectores auro insignes sceptrisque superbi.
Hos iuvenum manus observat. Quaeque aera pennis
Sollicitant, quae terra, fretum fluviique tulerunt
Artifici luxu delusa animalia nobis
Certatim apponunt. Pateris tum Bacchicus humor
575Ardet in auratis, famulique per ampla frequentes
Tecta volant variisque obeunt sua munera curis.
Nondum expulerat vario repetita paratu
Coena famem, Phrygia veniens in veste melodes
Frondis Apollineae sertis redimitus et auro
580Intonsos crines ducibus se protinus offert.
Tyrrheno genitore satus, genitrice Sicana,
Voce, lyra insignis, cantu praeclara virorum
Facta recensebat, seu quae prius ipse notasset
Sponte sua, seu quae teneris didicisset ab annis,
585Sive aliquid sibi non meditatum effingere mallet.
Ille igitur citharam dum plectro intentus eburno
Concordare docet, tenuere silentia turbae.
Mox ubi praelusit fidibus, memorabile regnum
Artusi Magnique refert gesta inclyta Carli
590Heroasque canit Gallos fraudemque Magancis
Addit et Hispanae scelus exitiabile pugnae.
Tum, quibus Italiam Bavarus peragraverit armis,
Narrat et, unde ferox ad nos pervenerit Ancus
Flaminiam bello aggrediens, caesasque cohortes,
595Armeniace, tuas memorat, Tyrrhena priusquam,
Quo tendebat iter, miles venisset in arva,
Infensisque animis hinc Sforzia, Braccius illinc,
Marte sati, quantos simul excivere tumultus.
His etiam Insubris clarissima facta Philippi
600Et varios Italum motus externaque bella
Iungit et egregias Borsi super omnia laudes.
Talia facundo postquam edidit ore melodes,
Ingentem Posterla scyphum nigrante Falerno
Impleri iubet; ille manu non lentus utraque
605Porrectum arripuit primoque exorbuit haustu
Et crepitum ore dedit prolutus nectare fauces.
Purpuream chlamydem contextam Borsius auro
Imperat afferri Thuscumque hoc munere donat
Artifices laudans gestus vocemque manumque.
610Tandem ubi sublatis dapibus convivia cessant,
Ducimus insomnes longis sermonibus horas.
Proximus a Borsi laeva Scaramuza sedebat,
Quem sic alloquitur: 'Cupio cognoscere vestra
Principia atque omnem fortunam gentis et huius
615Principis antiquos casus et facta iuventae.
Tu, quem multa dies atque experientia doctum
Reddidit, ista, senex venerande, edissere nobis!'"

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: