Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1

1. in Vicecancellarium

Barbarus hunc sequitur Rodoricus Borgia, cuius
Cum domino tota est pernitiosa domus.


2. in Neapolitanum Cardinalem

Parthenopaeus adest Carrapha Oliverius. Heus tu!
Nil refero: patriam sit didicisse satis.


3. in Cardinalem Sancti Marci

Mercator venetus Barborum gente vetusta
Decoxit Marcus. Caetera nosse potes.


4. in Cardinalem Sancti Petri ad Vincula

Pontificis, memini, cepit dum stegmata Xysti,
Et cerdo et nauta dom Iulianus erat.


5. in Cardinalem Mediolanensem

Carminibus non est Nardini aptanda duobus
Fallax vita: capit codicis omne latus.


6. in Cardinalem Montis Realis

Barbarus Ausias simplex, bonus et sua virtus...
Sordet, avaritiam dum superare nequit!


7. in Cardinalem Matisconensem

Sordet adhuc variis Philiberti dextra culinis,
Hinc tegit untosam coccina lana cutem.


8. in Cardinalem Malfittensem

Omnia cum Phineus lippis miretur ocellis,
In pueros tantum Linceus esse solet.


9. in Cardinalem Agriensem

Deposuit pulices, cimices, calopodia, saccum,
Haud animi posuit munera prava sui.


10. in Cardinalem Sancti Vitalis

Hic, quia pontifici stravit bene lintea Xysto
Et pueros saepe supposuit, bonus est.


11. in Cardinalem Mantuanum

Hic, quem lenonum puerorum turba frequentat,
Dedecus est gentis atque ruina suae.


12. in Cardinalem Foscarum

Heuganeae si non produxit terra malignum,
De te quid dicam, Foscare, non habeo.


13. in Rothomagensem Cardinalem

Aurea cui magnis fulgebant tecta rapinis,
Nunc iacet in nudo corpus inane solo;
Cui non una satis meretrix, crapulator, avarus,
Vermibus esca rapax Rothomagensis erit.
5Munera pro meritis coeli haec Moderator iniquis
Tradidit: infernis volvitur umbra focis.


14. in Cardinalem Sancti Georgii

Accepit Sancti paticissimus arma Georgii,
Cum Iove qui noctes dormit agitque dies.

1 Pantagathus in Cardinales

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: