Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. epithalamium

Purpureos iam leta sinus Tithonia coniux
Extulerat roseoque diem patefecerat ortu,
Ceruleum tremulo percurrens lumine pontum,
Qui cupido sua vola viro despensaque dudum
5Connubia optatosque toros et gaudia ferret,
Cum dulces patris amplexus, cum menia carae
Parthenopes notasque excedens linqueret arces
Sfortiade iuveni donanda Aragonia virgo.
Ipse levi pater invectus per cerula curru
10Neptunus, late undisonum substraverat aequor
Infidique minas pelagi, nec gratior undis
Temperies caelove quies demissa sereno
Adfuit, aut alias spirarunt lenius aurae.
Hic studiis varioque adsensu lecta iuventus,
15Fronde nova, redemita comas mirtoque virenti,
Dum fremit et validos certatim adnisa lacertos
Remigio expediunt alacres transtrisque locati
Exultant laetoque sonant cava litora plausu,
Dum patrio flet nata sinu, dum neptis avito
20In gremio fratrumque piis complexibus haeret
Et longum inter se cara in cervice morantur
Ac gemitu simul urbs omnis simul aegra supremo
Digressu desiderio intabescit iturae
Littoreque effusi tolo atque e menibus altis
25Prospectant mixteque viris longo ordine matres
Et lacrimis incedentem votisque sequuntur
Felicesque vias abeunti aurasque precantur.
Parte alia qua perspicuo delabitur alveo
Irriguis Sebethus aquis et gurgite leni
30Prata secat liquidisque terit sola roscida lymphis,
Tercentum diversa locis se turba ferebant,
Virginei coetus Nymphe, Campana propinquis
Quas tulit ora iugis, quas dulcibus educat antris,
Centum Pausilipi, centum de vertice Gauri
35Et totidem calidis e litoribus Baiarum
Queque Lirim quae lentisciferique recessus
Linterni, Bacchea tenent quae rura Vesevi
Adducunt: nec Volturni Sarnive puellae
Non adsunt, non aequoreae Nesidos alumnae,
40Quas inter medie magna cingente corona
Bissenae superant forma praestante sorores
Aurea Sebethi soboles, quas caerula mater
Parthenope, una sciens Musarum et docta canendi
Parthenope primis teneras formavit ab annis
45Imbuerat cantuque novo numerisque modisque.
Pars viola, pars caeruleis implexa hiacyntis,
Illae apio, hae narcisso, aliae immortali amaranto,
Perpetuum namque hos ipsae sibi ludicra flores
Semper alunt, viridem semper de rore nitorem.
50Ergo inter sese manibus per mutua iunctis
Compositisque leves quatientes motibus artus
In numerum glomerantur ibi, variante reflexu,
Nunc pedibus choreas, nunc carmina plaudere cantu,
Carmina quae curvis in vallibus assultabant
55Incepere, omnis Hymeneo ut ripa sonaret.
Magnorum thaedas superum noctesque iugales
Et coeli veneranda canunt connubia Musae:
Nos thalamos, Isabella, tuos, tua gaudia, coniux
Sfortiade tenerosque choris cantamus amores
60Sanctaque iura tori. Musarum nec pudet illos,
Nec te, Naiadum virgo, aut te carminis heros
Peniteat nostri; dilectae fontibus et nos
Pegasus iis prebet Sebethus pocula nobis,
Sebethus liquidos fontis et mollia Tempe:
65Dicite Hymen, Hymenee, Hymen ter dicite, Nimphae.
Tuque novas visure faces, age Lucifer almum
Pande iubar roseumque oriens caput exere tandem
Expectate redi, nec amantum vota moratus
Coge tuis agedum flammis concedere noctem
70Actutum; tibi si cupidi sua vota mariti
Concipiunt tardusque redis si semper eisdem,
Si tacita quem mente diu optavere puellae
Primaque iucunde voverunt tempora noctis,
Exhortum timide nutanti corde pavescunt:
75Dicite Hymen, Hymenee. Hymen ter dicite, Nimphae.
Fortunate gener, tibi lux, tibi pulcher Heous
Deserit Oceanum: tibi candidus explicat ignes
Candidaque ora refert: fausto tibi sidere portat
Coniugium dulcesque toros letosque hymeneos.
80Dexter enim e coelo dexter Iovis adstitit ales
Nascenti eripuitque novum ter plausibus omen
Advolitans dextrumque affulgens risit Olympus.
Hesperia in magna multisque e milibus uni
Virgineos iunctura sinus Aragonia virgo
85Adveniat sociosque toros paret aurea coniux:
Dicite Hymen, Hymenee, Hymen ter dicite, Nymphae.
Fortunate gener, magnus tibi prosocer Atlas
Quotque sibi a prima percenset origine Hiberus,
Advenient reges soceri dis aequa propago:
90Hos tibi per titulos atque haec per nomina felix
Adveniet, felix eadem sub stragula coniux
Sidonio tecum excipiat quam lectus in ostro
Languidulos tenero sociantem pectore somnos:
Maternum seri numerent genus unde nepotes
95Seque olim magnis iactent a regibus ortos:
Dicite Hymen, Hymenee, Hymen ter dicite, Nymphae.
Illa tibi amplexusque feret noctemque beatam
Implebitque tuos nivea cervice lacertos,
Qualem nulla tulit priscis heroibus aetas,
100Ipsa nec Eurotae viderunt flumina Nimphas
Taygeti aut iuga virgineis lustrata choreis,
Nec nostri videre chori: quibus addita, qualis
Aurora exoriens stellis nitet alma fugatis
Purpureumve solet bruma cedente, novum ver,
105Candida se, talem nobis Isabella ferebat:
Dicite Hymen, Hymenee, Hymen ter dicite, Nimphae.
Illam dia parens, dum nixibus aedit in auras,
Ambrosio exceptam gremio Venus aurea fovit
Et formam formaeque decus decori addit honorem,
110Ac primas tibi, virgo, aliis cedentibus, inquit
Prima feres, Veneri tantum collata secundas:
Dicite Hymen, Hymenee, Hymen ter dicite, Nimphae.
Admovit quoque blanda manus Saturnia Iuno
Permulcensque artus, sceptris haud inquit avitis
115Sceptra minora geres; latias regina per urbes
Incedes populisque potens et divite regno.
Magna Iovis coniux, magni tibi coniugis omen
Precinit haecque suis oppignerat oscula dictis
Osculaque in teneris sonuerunt pressa labellis:
120Dicite Hymen, Hymenee, Hymen ter dicite, Nimphae.
Nec Pallas non leta suos impertit honores
Nascenti; primos eadem ad cunabula cantus
Concinuit suasitque leves tibi murmure somnos,
Atque animum tibi, virgo, inquit moresque verendos
125Trado, diva, mares sensus et vincere sexum
Pallas acum doctasque manus tibi cedet Aragne;
Cedam victa libens dea, dixit: ibi aurea totis
Fulxerunt cunis flavae instrumenta Mineruae
Et radius pectenque et inaurati calatisci:
130Dicite Hymen, Hymenee, Hymen ter dicite, Nimphae.
Se Iunone Samos iactant, se Pallade Athenae:
Te Cyprus, Cytherea, colunt iuga Cyntia Phoeben;
At, virgo, non una tuo de nomine tellus
Clarescit; se nostra tuis natalibus ornat
135Parthenope propriamque vocat Sebethos alumnam;
Claraque mox ipsis insubris terra feretur
Connubiis flavusque comas Ticinus et ingens
Eridanus pronoque ruens celer Abdua cursu
Atollent caput et tanto se nomine coelo
140Aequantes celsis elati cornibus ibunt:
Dicite Hymen. Hymenee, Hymen ter dicite, Nimphae.
Maternam invisens Delon Latonia virgo
Letatur dulcique solo et natalibus arvis:
Letatur superas repetens Proserpina sedes,
145Mistica maternae quum sacra revisit Eleusis.
Tu quoque Sfortiacos, virgo, accessura penates,
Cognatas i laeta domos, genus inclyta mater
Unde ferens tanto talem te diva parenti
Progenuit, quod deinde tuis felicibus auctum
150Connubiis, duplici confirmes addita vinclo
Ipsa viri fratrisque tui coniuxque sororque:
Dicite Hymen, Hymenee, Hymen ter dicite, Nimphae.
Tales rite toros talesque iniere hymeneos
Saturno quos Rhea potens enixa marito,
155Cum primos illis thalamos Thaumantias Iris
Instrueret, variis spectanda coloribus Iris
Ambrosiaeque manus succo perfusa nitentes
Adstarentque suis incinctae vestibus Horae:
Cum passim coeli per limina laeta frequentes
160Coelicolae obstreperent ac tolo reddita olympo
Frater, io coniux et io vox una sonaret:
Dicite io, Hymenee, io ter dicite, Nimphae.
O patriae, o secli decus heroina, iugales
Iam te sub leges vocat et sua iura maritus.
165At nos aequales quibus idem flumina cursus
Et certamen idem florum studiumque decentes
Instaurare choros, nostri ad sua munera lusus
Mane revertemur; iam te sine munera nobis
Illa quidem placitura minus, namque alta relictae
170Per nemora, ut querulis vitulae mugitibus instant
Et gemitu matrem implorant, quae montibus altis
Deerravit viridi aut convalle oblita resedit,
Mollia prata secuta, novos aut forte hymeneos:
Cara, tui nos memores abitura relinquis
175Aeternum dulcisque animis haerebis imago.
Te nostri recinent lusus, te nostra sonabunt
Carmina, te thyasi, primae tibi munera nostra
Pendebunt suave halentes de more corollae,
Prima tibi unguenta et primos fundemus odores
180Umbrosam sub loton: opaco vertice lotos
Sebethi patris ad ripas spectanda virebit
Quodque oculo properante aliquis properante carina
Preteriens legat, hoc signabit lictera carmen
Grandior incisum teneris quod praeferat arbos
185Corticibus: cole me, Isabellae ego regia lotos.
Haec ita nos; at tu divis egressa secundis
Ibis in amplexus cari exoptata mariti,
Qui robusta tuo circumdet brachia collo
Virgineaque sinum zona mox solvere pergat
190Fecundam exercens optata prole iuventam.
Inde tuo mox iam mater missura parenti
Progeniem dulces et avi missura nepotes
In gremium, formosa decor quis matris ab ore
Misceat ora maremque ferant a patre vigorem:
195Dicite Hymen, Hymenee, Hymen, ter dicite, Nimphae.
Sed te iam placidis spirantes flatibus auras
Pacatumque vocat, nautis properantibus aequor
Increpat et summa rector de puppe morantem;
Ingredere optatasque vias pede suscipe leto:
200Ingredere amplexique moras et cara parentis
Oscula germanumque pios age desere fletus.
Te quoque lacrimulas, virgo, iam mittere tempus:
Abstergent tibi singultus mox gaudia tantos,
Gaudia quae lacrimis aliter testere profusis:
205Dicite Hymen, Hymenee, Hymen ter dicite, Nimphae.
En dextro classem tetigit pede; iam procul alta
Conspicitur virgo in puppi laetique recepta
Clamorem tollunt nautae; iam vincula solvunt,
Iam pontem funemque legunt cavaque aera corusco
210Igne tonant crebrisque lacessunt ictibus auras
Ac validis displosa sonoribus aera complent,
Egressae bona signa rati et solventibus omen.
Talis ad Enonium frenato opisce maritum
Vecta Thetis, levi aut sedit cum Cypria concha:
215Dicite Hymen, Hymenee, Hymen ter dicite, Nimphae.
Provehitur sed iam pelago ratis actaque remis
Litora deseruit: dubios iam linthea visus
Paulatim flentesque oculos servata relinquunt.
Nos quoque vox, nos ipsa animi mens deserit omnis
220Infractique labant gelido sub pectore sensus.
Quod superest, votis te, virgo et mente sequemur.
Ergo seu patrio digressam litore curvo
Excipiat Cayeta sinu, seu te Anxuris arces
Circeosque lacus iuxta et Tiberina legentem
225Hostia, nec fidum nautis mare, remige dextro
Flectentem facili adnitens transmiserit aura
Puppis et Herculeos inviserit hospita portus:
Sive Argoa tuis spumescent aequora remis,
Qua patet effossis foecundior Ilva metallis
230Et vastos pelagi in fluctus Populonia mater
Prospectat summoque attollitur ardua saxo,
Seu tua Neleae remorentur lincthea Pisae
Rorantesque imo tollens de gurgite vultus
Labentem niveae praeter vada caerula lunae
235Aspiciat procul et Nimphis stipatus adoret
Macra suis adstans ripis pater ac sua tandem
Lictora delatam regnis Ligus ora maritis
Accipiat, prima et puppim veneretur herilem,
Dum sacros Herycis portus tutosque recessus,
240Ipsa suis nantem excipiens Venus alma lacertis
Invehat optatisque assignet denique terris:
Nereides tibi, Nereides Tyrrena puellae
Numina Nisae Meliteaque Cymodoceque
Amphinomeque Opisque Pherusaque Dexameneque
245Glauceque Spioqlue Ianiraque pulchraque Doto
Atque Halye atque Thoe et flavo crine Amathusa
Maternumque Thetis nunc primum oblita dolorem
Assistant sternantque viam et comitentur euntem
Certatimque tuae praecludat turba carinae:
250Iam votis nos te, virgo, iam mente sequemur.
Mox, ubi iam pelagi tantum et permensa viarum
Contigeris cupidas dilecti coniugis unas
Grataque sollicitos tandem nox iunget amantes:
Aeternos vobis, Cypris dea, Cypris amores
255Concordesque animos ac mutua vincula nectat.
Vincula que serae maneant ad fata senectae:
Foecundet Latona torum, Latona perenni
Prole domum, Latona genus per saecla propaget;
Iuppiter ingentes det opes, det Iuppiter annos
260Regnaque fortunamque domus sine fine manentem:
Dicite Hymen, iterate Hymen, Hymenee puellae:
Dulcis Hymen, Hymenee, Hymen ades, o Hymenee!


2.

Te ne ego, magne Pater, te ne alti rector Olimpi,
Te ne ego sic lacerum indignos crudeliter artus
Sic positum aspicio? Quem non vasti atria coeli
Non mundus capit; tegit heu brevis urna sepultum;
5Nec miseri assiduos lacrimarum fundimus amnes?
Tanta nec eterno dessemus funera luctu?
At tellus tremefacta latensque in nubibus aer
Cunctaque turbatis flerunt elementa figuris.
Flevit sol nigra tingens ferrugine coelum
10Ipsaque lugubri crines velavit amictu,
Auctorem miserata suum, maestissima Phoebe
Atque aversa novus stupefecit sidera mundus.
Heu dolor, heu pietas, heu quae manus impia tantum
Ausa nefas? neque enim diris illa excidit ausis.
15An ne parum fuerat, patrium modo linquere caelum,
Nec dedignatum miserae commercia terrae?
Quodque Deum iungens homini, mirabile dictu!
Induere humanos non fastidiveris artus?
Tristia quin dirae passus ludibria gentis
20Ferre necem et nostro voluisti occumbere leto.
Sic quondam carae divulsus ab ubere matris
Mitis ubi extructas agnus mactatur ad aras
Nostra luis commissa, tuo nos sanguine servas
Dulciaque eternae das noscere praemia vitae.
25Quo iam, summe Pater, nam supra quicquid et infra est
Te venerata tuos observant omnia nutus,
Da, seu te infirme tangunt contagia partis,
Terra Prometheumque lutum, primordia nostra;
Seu dolor et fassae spes non indebita mentis,
30Nec tua difficilis nostrae clementia culpae
Ut qui moesta pii repetentes orgia sacri
Annua solemni colimus mysteria luctu
Per Te pacatae defunctis munere vitae
Supremus tenues quum spiritus ibit in auras,
35Elisii laeta arva poli sedesque beatae
Pollicitique tui pateant non irrita dona.


3.

Antiquae decus et per omne gentis
Celi presidium, tuae voluptas
Et spes unica matris omniumque
Totum qui tibi corculum dicarunt;
5Insulsae licet et minus pudentes
Has te primitias mee Camene
Quas sinis modo, de suis agellis
Misere, accipias rogant libenter.
Dives gemmiferi Tagi fluentis
10Donet munera lecta Lidiusque
Amnis gurgite que vehit beato,
Heois alius petita ab undis
Gemmas pocula mictat et lapillos
Quos rubrum legit Indus aequor
15Aut quos Assirii ferunt odores
Et fecundus Arabs: mihi facultas
Horum nam simul omnium negata est;
Hos ad te illepidos et invenustos
Mitto versiculos mei laboris
20Primos unicus experire lusus,
Quos demum, leges cum voles, supinus,
A curis animum solutus istis,
Inter vina, coros facetiasque
Ridere arridulas levesque nugas.
25Quas nuper licuit sinuntque contra
Me leges tetrice et nimis severe.
Letos Pieridum in choros relabi,
Aestivis tibi scripsimus diebus.


4.

Cum dux troygenum, iubente fato,
Per Scillae rapidum minantis equor
Interque horribiles Garibdis undas
Iam iam cerneret esse navigandum,
5Volvens plurima corde sic paventis
Affatur socios, iubens secundis
Austris fidere et explicare vela:
Ferte haec leniter, o, pericla, cives
Mecumque horrisonas subite fauces;
10Hec olim, populo stupente, cum vos
Sperata excipiet latina tellus,
Ingens arripiet secus voluptas
Narrare et varios referre casus.
Sic tu, si tetrica extuansque febris,
15Sancti, languidulos inurit artus,
Molles ex animo fugato curas
Questusque abiice ab ore delicatos.
Forsan, perdomito labore, virtus
Et sudore parata mox iuvabit.
20Nos Phebo tum interim voventes,
Depulsum modo lacte candidumque
Ad sacras vitulum paramus aras,
Regine quoque Cypriae foventes
Nutrimus niveam domi columbam;
25Servare incolumem tibi tuisque
Post hac te innumeros velint per annos.


5.

Mater alma cupidinum
O Paphi domina et Cypri
Aequorumque minantium,
Dulcis o hominum gestatrix
5Coelitum decus omnium.
Ipsa tu dea cum advenis
Suave olentis odoribus
Veris omnia reficis,
Tum virens nemus explicat
10Hinc et hinc patulas comas,
Grata tum Zephirus tepens
Arva floribus obtegit,
Lacteis quoque frugibus
Spargitur genetrix humus.
15Tum rosaria floridis
Prediis arrident.
Tum novella per herbulas
Artubus tremulis micans
Cursitat soboles agris;
20Tum repulsa sonantibus
Antra fontibus invehunt
Aureos inhabitantibus
Sonnulos defessis.
Tum colonus, ubi gravis
25Seva pondera sarculi
Abiicit, sub amictibus
Frondentis iacet arboris
Coniugemque sinu fovens,
Qua fluit nitens liquor
30Saxa per cava lubricus,
Spernit actalicas opes
Quodque per rubra lictora
Legit indicus incola;
Aura cui procul instrepens
35Fervidos levat estus
<...........>
Omniumque animalium
Nostra perpetuo regis
Saecla foedere prorogas,
40Roma teque colens vetus
Et suum tibi dedicat
Antiquum genus et lares.
Huc ades, precibus favens,
Quae damus cape munera;
45Per te ego impavidus meis
Sum potitus amoribus.
Tu meo in gremio auream
Dedis ipsa puellulam
Cuius pectore roscido
50Floridisque papillulis
Candidum nihil est magis;
Cuius in roseo sinu
Gemipome ut in hortulo
Albicant nivee rosae
55Floribusque iacintinis
Mista lilia; sic nitent
Pullulantque tenerrime.
O labella rubentia
Expolita coralia!
60O gene nivee, aureus
Quas nitet medius pudor!
Dentium o ebur indicum!
Talia in roseis decent
Alba lilia sertulis,
65Talia in propriis rubent
Mala Delia ramulis.
Hic triumphus ab omnibus
Est petendus amantibus,
Hic ego e primis ovans,
70Fera prelia suscitans
<................
................>


6.

Cum Archi mihi putidi recessus
Ardentisque plagae petuntur antra,
Qua Lemni pater ictibus calentem
Alternis quatit intus officinam,
5Qua graves Cyclopum sonant camini
Fumantisve globos ad astra tollunt,
Hic ne qua in miserum caput ruina
Aut ardens cinis <h>orridusve pumex
Ex alto revolet repente fumo
10Flavos ustilet aut mihi capillos;
Tu, mi Balthassar, optime ex amicis,
Si quid praesidii tuo sodali
Putas in pileo tuo relictum,
Ni fiat grave, subveni roganti.
15Perflabit galee ne assidis ne
Perflatus pileus nivem perennem:
Sic duri tibi iudicis superbe
Ad verum faciles parentur aures,
Sic tuis procul edibus relictis,
20Converso agmine, iudices iniquos
Ipsorum magna facta vindicantes,
Luis agmina iudices in ipsos
Convertant tua damma vindicantes.


7.

Accumulant antiqua novis tibi gaudia semper
Di faciles aliosque aliis successibus addunt.
Auctior inque diem redit expectata voluptas
Continuatque vices et cognita saepe revisit
5Pectora, nec remorata diu parit usque recentes
Ipsa sibi curas. Cari victoria fratris
Nunciat optatos solito de more triumphos.
Saepius et repetita novat tibi gaudia felix
Litera: fraternis hostilem accedere gentem
10Paulatim imperiis ac iussa facessere tandem
Victoris positaque iugum cervice subire.
Hinc tuus exultat; partesque effundit in omnes
Sese verus amor; fraternaque gloria fratrem
Non te visa minus, fraterni aut tangere honores,
15Quam, si progenitus te, rex invicte, parente
Is foret, haud alio quondam vultuque animoque
Vidimus affectum. Natum cum letus ovantem
Excipis Alphonsum, secum captiva trahentem
Agmina Turcarum spoliisque et rebus [h]onustum
20Barbaricis vel cum cinctum auxiliaribus armis
Advenisse audis; vesano a cive reposcit
Dum laesae fidei poenas pollutaque victor
Foedera prosequitur patriumque ulciscitur hostem.
Talis amor, talem sese tuus ipsaque rursus
25Talis agit pietas. Nec iam segnisve tepensve
Cunctatrixve sed et laetam quae cuncta per urbem
Templa patere iubet: nulle solemnibus arae,
Nulli fronde carent postes simulacrave divum,
Hinc passim resonant cantus passimque sacerdos
30Plurimus et veste in nivea votiva frequentat
Sacra bonasque preces ducitque ex ordine pompam:
Undique solemnes ritus, dis undique grates
Turba frequens peragit. His tu cum coniuge cara
Et dulci cum prole comes, per templa secutus
35Perque vias omnis. Post vota precesque peractas
Dona quoque haud cessas sacris pendentia tignis
Addere, dulce tui monumentum et pignus amoris
Fraternumque simul decus et testantia laudes.
Quid vero? Apparet primo cum vesper Olympo,
40Et cessit lux alma polo, quae compita, qui non
Angulus, accensae quae non incendia turres
Quae non tecta vomunt? Collucent proxima flammis
Aequora nec solitum Nereides admirantur
Splendorem subitumque diem atque ardere propinqui
45Visuntur montes: flammis propioribus illinc
Pulcher apex Hermi, solitis hinc ignibus uri
Vesbius: accendi tremulis fulgoribus aurae
Sideribusque suis nunc primum credita tellus
Effulsisse polo aut illi accessisse in lecto
50Ethramque stellasque suas, sua munera solis.
Nec mora tinnitusque inter resonantiaque aera
Turribus in summis templorum atque arce suprema:
Aspicere est subitis humana tonitrua bombis
Undique dissultare, coruscis incita flammis
55Sulphureosque agitata rotanti vertice fumos
Expuere in sublime supremaque murmura longa
Sentiri et revoluta diu per inania ferri
Ac late resonare fragoribus undique celum.
Quid referam ut iacte tectorum e culmine flammae
60Discurrant, celique vagae per aperta ferantur?
Hinc atque hinc longoque imitentur fulgura tractu
Signantes iter a tergo, cursumque per auras.
Sic celi de parte aliqua, cum saepe videmus
Scintillare faces celerique excurrere lapsu,
65Mox pluvias ventosque et agentes nubila secum,
Vel metuenda ferus cum sustulit ora Cometes.
Neve sua immanis non reddat munera pontus:
Litora respondent plausu, flammisque relucent
Incurvi portus. Crebri tum luminis ordo
70Pendenles malis demittit lampadas altis
Accensique micant passim toto aequore Lycni.
Non choreae cessant, non acri tibia cantu
Advariantque modos, non ampla per atria circum
Immistus clamorque virum clangorque tubarum
75Obstrepere, una choris, una est vox plausibus, unum
Nomen Aragonium resonant vallesque locique;
Unum aurae sublime ferunt montesque remittunt.
Haud aliam coeli speciem superumve fuisse,
Crediderim summo cum circumfusa tonanti
80Victori caneret laudes manus aemula divum,
Post debellatos, actosque in nigra gigantes
Tartara suppressumque in certo monte Typhoeum.
Inclyta Aragoniae gentis salvete propago,
Salvete, unanimi fratres; a stirpe tulerunt
85Ostrogothi seu vos, genus insuperabile bello,
Progenuit, seu Marte ferox Hispania, seu iam
Cognatum Superis genus, ac missum a Iove summo.
Sepius o salvete, deum haud dubitanda propago!
Et reges, regum et soboles regesque daturi,
90Quos iam nomen idem duplici quos vincula nexu
Sanguis amorque idem, stabilis quos gratia iungit:
Mutuaque officiis ultro citroque perfectis
Causa ligat, diversa colit cognomine eodem,
Quos tellus late reges, populisque potentes,
95Ille quidem Hispanis, Italis tu gentibus horror.
Fortunae magnis iactatus uterque periclis
Perfidia atque odiis iactatus uterque suorum,
Perdomitis tandem sed victor uterque periclis;
Saepius, o salvete, deum haud dubitanda propago!
100Tempus erit, modo di faveant, modo gratia cursu
Quo solita est et semper eat, cum grandia Mauris
Ille iuga imponet, statuet cum iura subactis
Atlantis magni populis detque ipsa superbas
Africa victa manus tandem: passimque trementes
105Non Libyes deserta tegant, non intima Bocchi
Regna aut Gaetulis in spersa mapalia terris.
Hec Fratrem et maiora manent; sic inclyta fundent
Facta viri pariter bello et pietate superbi,
Digni et avis atavisque et progenitoribus illis.
110At parte ex alia non te, rex magne, tuosque
Nictis inferiora vocant, labentibus annis
Adveniet, cum regna tuis latissima regnis
Turcharum accedent, olim et iuga nota subibunt.
Massagetas Scythiaeque alias ah origine gentes.
115Non Tanais, non Xypheis abstrusa nivosis
Antra tuebuntur; Parthos Medosque feroces
Non oriens versisque fugax ad terga sagittis
Non equus eripiet, non curvus acinaces illos;
Heoi sed ARAGONIAM occiduique timebunt
120Progeniem quosve ipse suis lavit humidus alis
Auster, quos septem gelidi afflavere triones,
Conversis vestra arma animis, veramque capescent
Abiecto Mahmete fidem; ritusque perosi
Infandos, veris adolebunt cultibus aras
125Et fortunatas aetas feret aurea gentes.
Ipse etiam, qui desidia luxuque superbit,
Romanus Pastor, pacis turbator et otii,
Placatis se tandem odiis supplexque pudensque
In melius reseret; fassus se sponte nocentem
130Damnabit veteres mores vitamque priorem
Pontificemque aget ille pium utrumque parentem.
Hec ego vaticinor, verax mihi nuncia mittit
Signa animus, nam vera monet deus omnia vatem.
Pro iustis stant arma viris, stant numina divum,
135Stat ratio, stat fida suae rationis alumna:
Iustitia, assistensque suas fovet anxia proles
Et Marti veneranda et summo Astrea tonanti.


8.

Est mihi lucanas inter notissima terras
Villa; fuit quondam regibus apta domus.
Nunc iacet et primae vix iam vestigia fossae
Extant atque suis moenia iacta casis;
5Maxima quae fuerant altae fastigia turris,
Diruta nunc sentes et fruticeta tegunt,
Quae fuerant nitidis nimium delubra columnis
Factaque silvicolis apta sacella deis;
Deficiunt annis et longior arripit aetas,
10Tantum longevi prevaluere dies.
Nam dum hella calent, dum saeva licentia ferri
Invisa agricolis miscuit arma bonis,
Deseruere domos intutaque menia villae
Linquunt et belli quisque timore fugit;
15Exquirunt celsi prerupta cacumina montis,
Tutius has sedes incoluisse putant.
At longo deserta situ collapsaque multis
Imbribus et gelida sub nive tecta ruunt.
Ipsa tamen delubra deum sic obruta, quamvis
20Custode aeterna relligione manent.
At postquam belli cessit furor ipsaque aventes
Pax bona secutos fecerat agricolas,
Arva colunt omnes tristi squalentia visu
Ruraque fertilibus pinguia bobus arant.
25Iam redit autumno pomis decor: omnia florent
Flavescitque sua iam regione Ceres:
Liber adit saltus prisco de more virentes
Omnis et antiquo terra liquore madet;
Cultaque pampineo vineta teguntur amictu,
30Ponit et incultas vinea falce comas:
Incipiunt plenis manare in lintribus vites
Et nova spumantes reddere musta lacus.
Ipsa quoque et varios tellus alit alma colores
Accipiuntque suum florida prata decus,
35Iamque nitent cultis viridantia gramina terris,
Fecundus priscas accipit ortus aquas,
Omnia iam rident in apricis omnia campis,
Purgatur valido pingue bidente solum.
Grataque florentes late diffusa per agros
40Planities, vario gemmea flore nitens,
Huius et excelsi cingunt latus undique montes
Saxaque declivis non adeunda iugis,
Qua gelidum boream tepidum qua spectat in austrum
Et ponit fessos sol rubicundus equos;
45Qua vero Phoebi venientes prospicit ortus,
Hac tantum campo liberiore patet.
Nullius quoniam precluditur obice montis
Latior hic campus liberiorque polus.
Non procul hanc contra tollit se in montibus alte,
50Horrendum antiqua religione nemus.
Silvaque proceras iam densior erigit alnos
Nec tenet immites gratior ulla feras.
Hic Diana suas sepe est experta sagittas,
Fixit et horrendos hic dea fortis apros.
55Sepius his visa est errare in vallibus olim
Pinifera et Cynlhi deseruisse iuga.
Hinc fluvius vitreas, ima quasi margine lambens,
Provolvit dextra parte Malander aquas,
Scindit et immensos sinuoso gurgite campos,
60Perque imum villae labitur unda latus:
Namque hyeme et gelidi manant dum montibus imbres,
Ipse solet tumidis ire Malander aquis,
Sed postquam aestivo torret sub sidere tellus
Et canis arentes fortior urit agros,
65Summittit tumidos ipso cum gurgite fluctus,
Demissa et pisces vix tegit unda suos.
Nunc ad crudeles fluvii redeamus amores,
Qui quondam in latices verterit ora novos,
Si modo fama meas non fallax venit ad aures
70Veraque nos prisci si docuere patres;
Hic erat agrestes inter notissimus, olim
A Fauno ductos qui minitabat avos;
Hic etiam assidua venandi exercitus arte
Per nemus et silve devia semper erat.
75Dum forte insequitur celeris vestigia cervae,
In viridi posuit corpora fessus humo,
Viderat errantis phaonidos ora puelle;
Vidit et, ut visa est, incaluisse ferunt.
Huius et a dextra pendebant parte pharetrae
80Post humeros, laeva corneus arcus erat.
Hanc sequitur iuxta flammato corde Malander,
Addidit et multas, hac fugiente, preces.
Illa tamen nullis miseri devicta querelis,
Ocior alatis effugit usque nothis;
85Condidit umbrosae seseque per avia silvae
Qua iacet erectis densior arboribus:
Deserit intentos domini venientis ocellos,
Tum miser in solis concidit ille locis.
Hic vero, exardens fletu mutasse iuventam
90Ad solem versus multa prius queritur:
Phebe, novos damnes siquid modo sentio amores,
Fac mea non frustra sint modo vota, precor,
Ut dea que nostros hec ferrea cepit ocellos
Haec animum in melius vertat iniqua ferum.
95Dixit et in gelidos mutantur membra liquores
Brachiaque in rivos effluitantis aquae.
Creditur hic solem modo qui spectarat euntem
Ad Silerem cursus hac tenuisse via:
Ac deus ingentem domini miseratus amorem
100Iussit in his sanctum numen haberet aquis.
Sancte, fave ceptis et te dum turba sororum
Concinit, huic placido sis, precor, ore deus,
Dum caneris limphae crepitantia murmura <...,
...> ad laudes sis modo, sancte, tuas.


9.

Bella gerant alii quos fortia castra secutos
Exercere fero proelia Marte iuvat.
Mox, ut tam mullo spoliatis agmine Parthis
Exuvias referant captaque signa domum,
5Hic vitam letis securus degit in arvis
Rusticus et dura versat aratra manu:
Mox, ut flava Ceres maturis horrea spicis
Expleat et cultus vina ministret ager,
Ille petit leges magnorum turba clientum
10Hunc iuvat et pleno reddere iura foro;
Hic animum studiis et rebus ponit honestis,
Sectatur summi dulce Platonis iter:
Ille ad sublimes artes et grandia tendit
Naturae occultas persequiturque vias.
15At longinqua alius celeri secat equora puppi,
Gemmiferi querens litora rubra maris
Et modo se Heois, modo se committit Hiberis
Foeneret ut diras post modo dives opes.
Denique non una est cunctis innata voluptas
20Cuique ex ingenio gloria parta suo est.
Ipse puellarum - modo sit mihi vita - choreis
Incipiam teneras implicuisse manus:
Scilicet umbrosi recubans prope murmura rivi,
Diva, tuas laudes et tua castra sequar,
25Nec tum mortale genus sed munia et ipsis
Fulminibus iussis succubuisse Iovem.
Tu mihi, diva, fave: duce te, novus induar arma
Miles et ignotae prosequor artis opus;
Te duce, triste nihil: duce te, deducta per annos
30Saecula perpetua lege propagat amor.
Ipse quoque et terve deus et regnator Olimpi
Cum tenera ceptis matre, Cupido, fave.


10.

Crasse, mihi quem sors dulci firmissima vinclo
Iunxit et aeterno servat amore fides,
Accipe nunc, quales fortune perferat ictus
Anxia mens, quantis fluctuet usque malis.
5Ille ego, qui duri neglector solus amoris
Dictus eram, victus, cor animumque dedi.
Ille ego qui clipeos et fortia pectora bello
Iactabam, cecidi suppliciumque fero.
Serior et teneris hesit quo flamma medullis,
10Latius hoc ardent ima per ossa faces.
Succubui saevusque mihi iam bella Cupido
Destinat et cupidas aptat in arma manus;
Una mihi eripuit iam totos femina sensus
Et iuvat et miseri sub pede colla tenet.
15Illa mihi somnos adimit curisque sepultum
Ludit me variis excruciatque modis;
Nec metuit sanctos, nec tot celestia divum
Numina, nec magni tela corusca Iovis.
Sepe ego sic monui divorum exempla, securus
20Ut timeat versos in male facta deos:
Olim quod patriis tulerit Peneia campis,
Facta est nam duris Laurea limitibus:
Quod, dum menaliis fastidit Pana sub antris
Siringe in calamos versa repente novos.
25Quippe illi, querula modulatus arundine carmen,
Effudit blandas Pan deus ante preces.
Sepe illi pictas capreas selectaque poma
Servavitque suis condita mella favis.
Omnia dum refugit sic aspernata precantem
30Pro meritis penas, lignea facta, luit.
Negligit illa preces et negligit illa deorum
Imperia et ventis irrita verba cadunt.
Urimur, heu sevusque magis durusque Cupido
Tendit in exitium cornea tela meum.
35Parce, precor, nobis; tua non ego conscius unquam
Sacrilega lesi sacra verenda manu;
Tu quoque de magno que Phebia, lux mea, Phebo
Nomen habes, misero, Phebia, parce mihi.
Forma tibi est, fateor, nulli cessura dearum
40Que vestem Ideis deposuere iugis;
Una mihi ante alias tantum formosa videris,
Ut iam prima oculis forma sit ista meis;
Nec mea nunc alias suspirant corda puellas;
Una eris et flammae causa modusque meae.
45Tempus erat maiis cum lux vicina kalendis
Rite suis populis annua festa refert,
Cum pia solemni lustrantur compita pompa
Et celeber tota ducitur urbe deus.
Itque coronatus, populo comitante, sacerdos
50Candidus et vario tempora flore ligat
Raraque cum trepide spectant miracula gentes,
Ore favent omnes et bona verba canunt;
Tempore quo sacros urbis visura paratus
Rustica finitimos turba relinquit agros
55Atque per intortos templo demissa rudentes
Ex alta pendet lubrica porca trabe;
Desuper in summa iuvenum sedet arce caterva,
Grandia demisse dolia fundit aquae.
Totaque spectatum resonat clamoribus aedes,
60Sus misera infesto donec ab ense cadat.
Qualis erat tunc cum te Gnosia, perfide Theseu,
Cepit dedaleum qua duce fallis iter,
Qualibus atque Helene Priameum accendit ocellis
Inter Dardanias Oenoneque nurus,
65Talis erat socias inter spectanda puellas
Phebia et ornatis conspicienda comis;
Candidulum tiria corpus sub veste latebat,
Qualia purpureis lilia sub foliis
Flaventis tenui crines colligerat auro
70Ornabat digitos plurimos arte lapis;
Dumque oculos alii sacra ad spectacula vertunt,
Illa mea in vultus verterat ora suos.
Ex illo nox acta meo sine nulla dolore est,
Ex illo occultus venit in ossa calor,
75Ex illo duplici vinctum me Phebia vinclo
Dedidit aeterno ferrea servitio.


11.

Exemplo te quisque tuo sic ludat amator,
Ut per te est animi gloria victa mei;
Nam semel in toto si vix admictimur anno,
Seu decimo mecum quoque locuta die es,
5Quod mea te miseram ledit petulantia dicis
Et quod amor noster ducitur improbulus.
Contra, preteriens si te et tua lumina sperno
Istaque seu noster limina pes refugit,
Tunc videor nostros alio traducere amores
10Et mea quod fidei pondere verba carent.
Sive igitur visam ledit petulantia, seu non
Infidus quod sim semper in ore tuo est
Atque puellarum cetu mox differor a te,
Quelibet et de me fanda nefanda refert,
15Seva, meo o tandem, succurrite, fata, dolori:
Obruite invisum diique deaeque caput.
Excruciet de me, cupiat furiosa triumphum.
Gaudeat, exitio leta sit usque meo;
Quod si non animo fallax mihi scripta maneres,
20Aurea nec premeret pectus arundo meum,
Non ego tam longo fovissem tempore flammas.
Rideres nostram tu nec avara fidem.
Quod si ingrata tuo venies non mitis amanti
Dura sed usque magis pergis inepta fore,
25Te variam nostris inscribam versibus, ut sic
Nulla tuam sileant tempora nequitiam
Supplitiumque aliae pro te patientur iniquum,
Me lecto, a domina cautus amator erit.


12.

Hoc nostrae vitium tribuit natura puellae
Perpetuo ut nunquam spes sit amore levis;
Quam mulli hac tota iuvenes versantur in urbe,
Hos amet et nulli posse tenere fidem,
5Preterit ut nullos Hybleo in vertice flores,
Quos non libet apes per cima summa volans;
Sic nullum inspectat cui se non protinus optet
Miscere et lateri conseruisse latus.
Cui non tam duri moverint fastidia mores
10Instabilem nulla ponere verba fide,
Nec refovet quemquam cunctis favet; ista sequentes
Odit et hos repetit quos fugere ante solet.
Quod si idem semper spirabit Phebia ventus
Nec veniat pulsis blandior aura nobis,
15Hoc ita erit: quam si Phebi responsa referrent,
Carminibus fies fabula nota meis.


13.

Cara mihi sine me Capuae nunc menia vises
Quam suus admotis abluit amnis aquis.
Illic te accipiet leto mea Phebia vultu
Cui mandata meo nomine pauca refer.
5Sollicitent varie tristem mihi tedia mentem
Ut sit amara dies nox et amara magis.
Preterea e nostra quantum procul urbe profecta est,
Tantum animo ut flamma sit aucta meo.


14.

Surge, age Calliope, sacras ex ordine lauros
Incipe per lotos disposuisse lares;
Huncque diem festum votis precibusque moremur,
Tura vaporiferos inficiantque focos.
5Quando quidem ex istis ad nos Antonius oris,
Spes vitae rediit. Roma superba, mee.
Quem puto non aliter mirata es sepe loquentem
Viveret hoc quod si more Sulpitius.
Quare age et ramis diffunditur arbor opacis
10Hanc fige ad nostras, candida diva, fores.
Inde et Pyerias properans arcisse sorores,
Antoni, ut laudes et benefacta canant;
Siqua roget quare auxilium petis ipsa sororum,
Tu refer, hoc minus non erat oris opus.


15.

Tandem Parthenopes sublimia linquere tecta
Et patrios fines posse videre datur.
Hic, ubi saxose precingunt menia rupes
Proximaque irriguo prata liquore virent
5Et vicina Siler levi secat equora cursu,
Et sua lucanus rura colonus arat:
Hic meritos reddam Citharee turis honores:
Tu mihi sis felix nostro in amore, Venus.


16.

Nunc tibi quid confert nivei prestantia vultus
Et nitor in toto corpore? nosse potes:
Solus nympharum tam multo ex agmine custos,
Solus virginibus tu potes esse comes.
5Illa gradum simulat propiorem sanguinis, ast haec
Quod matri fuerat mater amica tue;
Atque bis tam belle simulatis oscula libas,
Nec dubitas tacito non bona verba loqui.
Istis, ergo, dolis neu nos, o pessime fallas,
10A domina iubeo te procul esse mea.
Crede mihi, vesanus amor quos iunxit amantes
Perpetuo timidos vel levis umbra facit.


17.

Si quisquam ethereos celesti ex semine vultus
Dignaque vel celo tot bona nosse velit;
Si quisquam faciem quales consuerat Apelles
Formosis olim pingere ymaginibus,
5Hipolites vultus atque ora nitentia cernit,
Cui formam Charites et Venus alma dedit.
Scilicet ipsa suos imitata est Cypria vultus
Ut quod miremur tempus in omne foret.
Hec sive auratas radio percurrere telas
10Tentat et his varias disposuisse vias.
Seu velit his tenues apte variare figuras
Palladias, illi quis neget esse manus?
Viveret hic, Lide, non hanc tentaret, ut olim
Ausa est Cecropidem sollicitare deam,
15Seu ducit castas nympharum more choreas,
Sive canit apta carmina docta lyra,
Non illam Adonis, non illam Cypria vincet,
Non illam sociis Delia mista choris.
Nec tantum has artes sed quod non prisca tulerunt
20Secula, librorum scripta latina legit.
Edocet et comites, hinc candida facta monetque,
Hinc queat incolumis qua pudor esse via.
Talis erat quondam Latiis Lucretia terris
Penelope et Grayae fama pudicitiae;
25Hec et fatales donec compleverit annos
Sors mea divarum more colenda mihi est.


18.

Moliri neque nostrum iuvat, ut solitus semper
Nec flavis colere aut articulos chrisolithis meos,
Pectere aut nitidas ante comas, sed Veneris sequi
Tedet militiam, at funere, ast lacrimis meam
5Vitam ducere, ut eiectum adamet, qui loca quae tenent
Sevi tetra leones, rapidaeque habitant fere;
Esclusum quum me patitur, Phebia: Cipriam
Contemnensque dei post pharetra et munera filii,
Iuverunt lacrime quid, totiens oculi graves
10Fletu, aut quid totiens questus apud tuos
Vultus, quin timui ne lacrimis marmoreus forem.
Ergo literulis, heu, potuit vincere Troius
Argivam, qua pereunt Dardanie Pergama;
At te nec lacrimis vincere nec gemitu datur.


19.

Rura colit postquam peregrinis Phebia terris
Absentis potuit non memor esse mei;
Lucida iam rursus sinuantur cornua Phebes
Cum nihil antiquos querit utique iocos.
5Ha! pereant si quos urbis fastigia tardant
Et regum auratae splendida tecta domus.
Hec ego dum miror nimium securus in urbe.
Oblita est nostri pene puella mea.
Urbs deserta, vale, nitidis ingrata puellis!
10Rura colam; posuit hic sua vota Venus.
Rure ferunt tauros Phebam pavisse Phareos,
Egisse et pastos ad sua saepta boves.
Huc, cum formoso resonant omnia cantu,
Dicitur immites saepe ruisse feras;
15Hic tenuem plectro Cytharam dum pulsat eburno
Ipsaque dum reddunt concava saxa sonum,
Nayades et faciles coiere ad carmina, Nymphe
Mirate ad varios membra dedere modos.
At postquam abscedens plectrum cum voce remisit
20Abscedens Nymphis cura dolorque fuit.
Saepe, ferunt, illas visisse armenta gregesque
Atque illinc fusis sepe redisse comis.
At tu, sancta, fove absentes, Citherea, calores
Amborum serva mutua vincla, precor,
25Neu quisquam adveniens nostros rivalis amores
Polluat instructis decipiatque dolis;
Nobiscum potius cupiat sua tempora canae
Aetatis nostro consenuisse sinu.
Sancta, fave quoniam si quis tibi deditus usquam est,
30Me, tibi devota sis dea mente magis.
Tu quoque formosi flevisti funus amantis
Cum miser horrendi dente iaceret apri.
Diceris ipsa, tuis cum eum arsisse favillis
Admonita et durum quam sit amare, Venus.
35Sancta, fave, positis ut rustica curis
Rura colat, nimphas ut sit et inter agros.
Hic tibi, diva, aram puro de cespite ponam,
Mirthea quam viridi vestiat herba Croco;
Inde ubi depulerit teneros ad pascua fetus
40Ante tuos agnam det venerata pedes,
Colligere ut possit teneris mecum unguibus uvam,
Servet ut annosum candida testa merum
Reddere et hinc Baccho sacra de vite coronam
Atque etiam flavae spicea serta dee.
45Haec mihi contingant, ut tecum, Phebia, possim
Scilicet angusto pervigilare toro.
Porrigit hic mites qua populus altior umbras,
Atque agit irriguas murmure rivus aquas.
Tunc ego despiciam Pactoli litora vel que
50Aurea fert rapido gurgite dona Tagus,
An mihi sint tanti, quascumque huc India gemmas
Mittit et heoi possidet unda maris;
Quicquid habetque Thiros, huc quicquid Arabia vectat,
Ut dominam memori corde fugare velim.
55Interea nostros qui, Phebia, iunxit amores
Servet et absentum mutuus assit amor.


20.

Sullimeni ingenium cui dii sublime dederunt,
Naturae occultas cernere posse vias;
Quique potes dulcem languentibus addere vitam,
Solus et amissos restituisse dies;
5Queris ut ad teneros iterum redeamus amores,
Molliaque oblitas sumere plectra manus,
Persequar et studium primis quod novimus annis,
Scilicet inceptum perficiamus iter.
Si votis non dura meis fortuna faveret,
10Nec mihi tam tenues parca dedisset opes,
Obsequerer forsan, nec enim parere negarem
Mandatis, animo non renuente tuis:
Sed bene quis teneros deploret pauper amores,
Cui vix iberno tempore crassa toga est?
15Quem ne dura fames, calidi ne sideris estus
Ledat, opes alia qualibet arte parat.
Tindaridem peteret nam cum Priameus adultus
Dives et ingenti classe superbus erat.
Ille etiam Alcides, quem candida ceperat Hebe,
20Rex tamen in toto maximus orbe fuit;
Rex erat atque Pelops, curru qui victor ovanti,
Quesitum extremo munus ab orbe tulit;
Denique non parco gaudet Venus aurea luxu,
Divicias optat luxuriamque puer,
25Me, quem paupertas laceris iubet ire coturnis,
Delectat nitidis nulla puella comis.
Me duce, nulla viri sacros violabit amores,
Audebit sanctum nec scelerare torum;
Preterea curas odit non tristis Apollo
30Effugit et tetricos musa iocosa lares.
Sepe, deos testor, calamos invita recepit
Dextera mandatis obsecutura tuis.
Sed mea tum varie subeuntes pectora cure
Ceperunt animum sollicitare meum.
35Cogor et ad sanctas studium committere leges,
Abiicimus calamos deserimusque liram.
Quod si fata velint et si formosus Apollo
Meque suo admittat Calliopea choro,
Non ego lascive cantarem furta puelle
40Et dicta ad clausas verba pudenda fores;
Qualiter incedat flavos male pexa capillos,
Seu venit ornatis conspicienda comis,
Sive velit serio madefactas murice vestes
Sumere, seu digitos anulus arte premat.
45Ipse tui tandem celeberrima principis acta
Gestaque victrici tot fera bella manu,
Seu pedes adusos properet bellator in hostes
Unus ut in numero militis instar eat,
Sive eques in latis valide concurrere campis
50Destinet, et celeres strenuus urget equos.
Quisque illum adveniens protenta cuspide miles
Vitet ut iratum pertineatque ducem.
Talis erat Theseus, talis cum Castore Pollux,
Talis in Argivos impiger Hector erat.
55Quia cum Cesar agit celebris spectacula pugne
Et simulata gerit prelia letus eques,
Cum valida alterius clipeatum pectus ab hasta
Exagitans nitidos impetit alter equos.
Ipse nitens faleris fulgensque insignibus armis
60Advenit et plausus tota theatra cient,
Utque etiam excipiat sperate premia palme,
Suscipiunt magnis plurima vota deis
Quem merito quondam donare ut posset honore
Preposuit terris Cesar et equoribus;
65Haec ego non humili contentus laude canendo,
Inciperem scriptis inseruisse meis
Deficeremque licet tantis pueriliter ausis
Cepisse, at. certe laus mihi magna foret;
Interea sanctis animum studiumque reponam
70Legibus: hinc tenus vita petend a mihi est.


21.

Sic faveant nobis celestia munera semper
Fataque sint votis non aliena meis,
Recti eques, Aonidum decus immortale sororum,
Dulcis et antiquae gloria Parthenopes.
5Aspecta est postquam tua nuper epistula nobis
Lectaque sint dextre scripta diserta tue
Obstipui primum dumque omnia rite legebam,
Littera miranti pene relicta mihi est.
In quibus ingenium miratus es undique nostrum
10Et docta ad laudes dirigis ora meas
Natureque mones, repetam vestigia priscae
Et solitum innate prosequar artis opus;
Scilicet ingenii vires cuicumque suisque
Spectandum est humeris quod toleretur honus.
15Navita ceruleis qui vitam duxit in undis,
Indomiti frenos flectere nescit equi;
Miles et assueto versatus in equore campi,
Nescius est habiles premonuisse nothos,
Obvia que fragili minitetur Scylla carine
20Et bene que ducant sidera cumque ratem.
Scribis ut inceptis eadem natura repugnet
Atque his sim studiis aptior ingenuis;
Quantaque mox veniant a musis premia, quantus
Inde honor et sanctis gloria carminibus:
25Adducis veteres quibus hec cessere poetas,
Hinc Flacci magnas inde Maronis opes
Pluraque dum mones, possent que seva movere
Corda et Traycio flectere more feras,
Prebueram monitis aures animumque, sed olim
30Tempora que memoras ista fuisse subit.
In pretio tum musa fuit, nec vatis agebat
Infelix misere pectora cura toge;
Cantabant vacui sublimia carmina in umbris
Auratamque habuit Calliopea chelym,
35Hec eadem rursus nostro cum tempore desint
Et foveat merita carmina nullus ope
Desine honoratis totos me legibus annos
Ingerere et vite consuluisse meae.
At pulchrum est, optata volet si fama per orbem
40Nomen et extremis eripuisse rogis.
Esse aliquid fateor, sed que sine fetibus arbor
Pomaque sub nitidis vix tegit ulla comis,
Agricole invisa est et nullis culta iuvencis
Neglecta haud longo tempore cesa cadet.
45Denique quid prodest si nullos gloria nummos
Secum habet atque eris musa laborat egens?
Iure igitur musas et Apollinis odimus artes,
Vatibus est quando nullus ubique locus.
Caesar enim bello populos tutatur et urbes
50Negligit imbelles strenuus ille choros.
Gallica qui armis pepulit modo finibus arma
Unde habet hoc maius quod tueatur opus;
Vive diu Cesar, letos cape rite triumphos
Iuraque devicti protinus orbis habe;
55Post hec Pyerias placide spectare Camenas
Incipe et his fausto numine dexter ades.
Sed tum hic animus, posita formidine, paulum
Ceperat admonitu fortior esse tuo:
Mens fuit et monitis prebere salubribus aurem,
60Et leges nulla deposuisse mora.
Iamque animum ad musas referebam credulus ipsas
Antiquae repetens putria fila lyre.
Talia conabar, cum me deterrita fugit
Audita arguti lite Talia fori.
65Desine nos, igitur, monitis abducere blandis
Nitimur adversis nil bene numinibus.
Pluribus uberius nos hinc hortaris et addis
Sepe sequi studium te voluisse meum;
Et faceres, nisi te iuvenili sevus ab aevo
70Semper ab inceptis distinuisses amor,
Qui tibi, si certe non celat epistola verum,
Imperat et cecum pectore vulnus habes.
Queris ad hec cunctas te posse exstinguere flammas
Et colla immiti demere servitio;
75Consulis et nostras siquiquam possumus artes
Experiar vires ingeniumque tibi:
Ha, demens! valido qui obsistere credis amori;
Linquere et invito fortia castra deo.
Ille hominum mentes et ceco corda furore
80Explet et indomitis imperiosus adest:
Edomat ille deos, quid enim Iove maius? et illum
Credimus in Danaes delituisse sinu,
Scimus et hunc torvi falsa sub imagine tauri
Europem tergo sustinuisse suo;
85Quippe illi tellus celumque et maxima ponti
Cum vastis parent equora fluminibus.
Perge, igitur, stultos animo depone timores,
Desere nec magni tradita signa ducis.
Respuit invitos deus ille uritque superbos
90Mollibus at facili numine semper adest.
Quod si multa tue statues toleranda puelle,
Mitis erit posthac que modo dura fuit.
Phebus, ut interdum cara frueretur amante,