Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. ad d. Ioannem Fuxmanium, | aulae regiae sapientissimum regentem, | ode tricolos tetrastrophos proseuctice

Merces Cimmerio nauita Bosphoro
Deuectans Syrias, siue hyacinthinas
Laenas, seu tyrianthinum
Coccum, Santonicumue
Cypro nauigio bardocucullulum:
Aegaei rapidos uorticis impetus
Tritoneque timet malos
Saeuam Cymodocenque;
5Constans sed pelagi sustinet impii
Anfractus uarios et rabiem Noti
Et quicquid mare feruidum
Monstri protulit atri,
Suspectans placidi sidera phosphori,
Quo cursus penitus dirigat inuios,
Diuos seu Lacedaemonas
Clara luce secundos,
Ut portum capiens quassa carinula
10Optatum, teneris imbuat hostiis
Dis sacrum bene cespitem
Tutelaribus, aurae
Felici placido munere laetior:
Franciscus rapidos sic patitur Notos,
Sic fluctu medio maris
Iras imperiosi,
Hinc Syrtes timet, hinc Acroceraunia
Ambraciosque sinus et ferum Apollinem;
Terrent Sithoniae niues
Nutantem aequore puppim,
15Terrent et Scythici flamina Circii
Et quicquid pelagi unda minax tulit;
Et ni Lucifer optimus
Errantem regat oram,
Vel signa arctophylax tarda remiserit,
Vel se Tyndaridae splendidiusculo
Monstrarint mihi sidere,
Fiet naufraga pinus.
Tu ergo solii gloria regii,
20Fuxmani, patriae stella intentior
Virtutisque parens, tibi
Sacratae auspice Phoebo,
Cirrhaei penitus numinis optime
Hospes, Pieridum praesidium, tuo
Maecenas solidus Nigro,
Quem fortuna fatigat:
Eia nunc radiis splendidioribus
Lucescas, rapidi ne mala marmoris
Horrescens peream citus
Magno non sine damno.
25Tu mi Tyndareas porrigito faces,
Tu saeuam remoue pauperiem Nigri,
Quem si candidiusculo
Tandem cernis ocello,
Continget misero calculus albicans
Et quandoque ratem portus amoenior
Errantem capiet, bono
Tandem sidere rectam;
Nec dulce exodium defuerit tibi,
30Sed gratis fidibus nomen olympicum,
Fuxmani, recinent bona
Serui plectra Celaeni.


2. in sanctum Viennensium Senatum ode | dicolos tetrastrophos paeoniproseuctice

Sancte regentum metuende coetus,
Austriae splendor nitidumque sidus,
Delphicae rupis specimen, probator
Semper honesti;
5Iuris excellens utriusque templum,
Candidus morum scelerumque censor,
Alme uirtutis pater et amator
Relligionis:
Cui decus semper pietasque cordi est
10Et fides albo decorata panno
Quaeque dilectum crepitans salutat
Verbere nidum,
Cuique facundo modulatur ore
Lingua, tinnitu resonans amoeno,
15Cui sedent diuae placido Camoenae
Pectore semper:
Euge, quo plectro celebrare laudes
Audeam tantas, uenerande coetus,
Quo tuas digno memorem cothurno
20Conditiones?
Pectus in tantos, modulos anhelum est
Et cupit gratae penitus canoros
Mentis ardescens amor et cupido
Scribere uersus.
25Magnus occurris tamen undecumque,
Summus, excelsus, celeber potensque,
Quo fit, ut rerum tenues fatiget
Copia uires.
Tu decus uatum, pariterque Nysae
30Splendor ornatae placidusque tutor
Delphicae sedis Clariaeque dignus
Incola Cirrhae,
Tu sapis quidquid sapuere prisci,
Quicquid et docti penitus nouelli,
35Tu potes coetus ueterum sophorum
Aequiparare,
Te colunt nostri merito poetae,
Te uel intonsi potuere patres,
Sancte regentum, cecinisse, coetus,
40Carmine digno.
Sed quod est plectro grauiore dignum:
Tanta facundo comitas in ore est,
Tanta diuino probitas refulget
Corde fidesque,
45Ut tibi prorsus cupiamus omnes
Et dies laetos facilisque soles,
Tempus et felix niueo lapillo
Condecorandum.
Sed Niger fidens humilisque seruus
50Semper ardenti calamo sequetur
Et tuas laudes nitidumque nomen
Pectore firmo:
Siue ad extremos penetrabit Indos,
Unde nimbosus rapidusque Ganges
55In fretum praeceps ruit et minatur
Unda procellam,
Siue apud Seras Scythicosqe pigros,
Sarmatas acris, gelidos Gelonos,
Thraces, Armenos, celeresque tento
60Iazyges arcu,
Siue ad angustum maris aduolabit
Bosphorum uel quae loca protulere
Caucasum tristem populosque saeuos
Corpore mixto,
65Siue Germanos domitosque Cimbros
Tandem et audaces Morinos, fidelem
Regibus Gallum, docili Sicambros
Crine decoros,
Siue ad Hispanos triplices, Britannos
70Orbe diuisos, uigilem draconem
Hortuli ditis Libycosque fines
Seu Garamantes,
..............
Siue apud Manes Niger hic manebit,
90Semper aeterno memorique corde,
Sancte Germani populi senatus,
Te celebrabit;
Semper et nostrae citharae lyraeque
Barbitos, plectrum, calami, Camoenae
95Facta cantabunt ubicunque uestra,
Credite Patres;
Semper e nostris ouibus honesta
Vota soluemus: meritis canentes
Vocibus dicemus "io triumphe,
100Euge triumphe!"


3. in faustissimi Archiducis Austriae Statuam | dodecastichon epigramma

Haec iuga difficiles aditus tribuere, uiator,
Et nunquam plaustro se uoluere premi.
Ast ego, qui docui montes parere superbos,
Sigismundus, iter curribus usque dedi.
5Austria me coluit coluitque Carinthia semper
Archiducemque timet Stiria magna suum;
Carniolaeque ducem celebrant comitemque Tirolis:
Et pariter montes, flumina, plana timent.
Impulit haec fieri Graecorum fama, Caballus
10Antonius, noster qui modo quaestor erat;
Praepositusque sacris Wolfgangus Brixina nostris
Neundlinger tanto praefuit usque bono.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: