Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. ad Philiroen

Quid Galliarum navibus aut equis
Paret minatus Carolus, asperi
Furore militis tremendo,
Turribus Ausoniis ruinam;
5Rursus quid hostis prospiciat sibi,
Me nulla tangat cura, sub arbuto
Iacentem aquae ad murmur cadentis
Dum segetes Corydona flavae
Durum fatigant. Philiroe, meum
10Si mutuum optas, ut mihi saepius
Dixisti, amorem fac corolla
Purpureo variata flore
Amantis udum circumeat caput,
Quam tu nitenti nexueris manu;
15Mecumque cespite hoc recumbens
Ad citharam canito suave.


1a. de vita quieta ad Philiroen

Quid Galliarum rex Carolus paret
Minatus, ut qui militis optime
Vim noverit sui, tremendam
Turribus Ausoniis ruinam;
5Rursus quid hostes prospiciant sibi,
Me nulla tangat cura, sub arbuto
Iacentem aquae ad murmur cadentis,
Dum segetes Corydona flavae
Durum fatigant. O miseri, quibus
10Vesana mens est, vendere sanguinem
Auro suum! Qui cum relicto
Corpore postquam anima effluit, nec
Parata tantis arva laboribus
Iuvare possunt, nec Pario domus
15Laconico simulque et Afro
Omnigeno lapide enitescens.
Haec, hoc et auri quicquid aenea
Stipatur arca, prodigioribus
Linquenda posteris propinquis
20Omnia sunt, avido aut tyranno
Magis. Tyranno nam mala principi
Inest cupido qua bona liberis
Relicta parvis in profanos
Diripiat male gratus usus,
25Oblitus olim quid tulerit pater
Facturus ense in perniciem suam
Potentiorem herum superbum.
Sint miseri, ut libet esse; non mihi
Haec sit libido. Passiphile, meum
30Si mutuum optas, ut mihi saepius
Dixisti, amorem, fac corolla
Purpureo variata flore
Mero uda amantis tempora vinciat,
Quam tu nitenti nexueris manu,
35Mecumque cespite hoc recumbens
Ad citharam cane multicordem.


2. ad Pandulphum

Dum tu prompte animatus, ut
Se res cunque feret, principe sub tuo,
Pandulphe, omnia perpeti,
Quaeris qui dominae crinibus aureis
5Fortunae iniicias manus;
Nos grati nemoris, rauca sonantium
Lympharum strepitus prope,
Umbrosas vacui quaerimus ilices
Canna non sine dispari,
10Quae flavae Glyceres reddat amoribus
Cantatis teneros modos,
Queis Panum invideat capripedum genus;
Nos longum Genio diem
Sacramus, penitus quid face postera
15Mater Memnonis afferat
Securi, roseis humida curribus.
Qui certantia purpurae
Dum vina in tenero gramine ducimus,
Vincti tempora pampino,
20Aut serto ex hedera, sanguinea aut rosa,
Quod vel candida nexuit
Phyllis vel nivea Philiroe manu,
Tum praedivitis haud movent
Me vel regna Asiae, ven ferus Adria
25Quicquid puppe vehit gravi,
Quare saepe minas aequoris horream,
Ut me fictilia, in quibus
Ulnis Philiroe candidulis mihi
Lac formosa coegerit,
30Delectant potius quam Siculi dapes
Regis, quas teneat nitens
Aurum; sede licet collocer aurea,
Quem circum pueri integri
Adsint, ut veteris pocula Massici
35Propinent! Docilis tulit
Fontis quae rigui lympha, bibentibus
Inter laeta rosaria
Tristis cura magis tempora Syrio
Unguento madida insilit
40Et saevit penitus, si furor, Alpibus
Saevo flaminis impetu
Iam spretis, quatiat Celticus Ausones.
Hic est qui super impiam
Cervicem gladius pendulus imminet.


3. epitaphium Fulci Areosti

Stirps Areosta fuit, Ferraria patria, Fulcus
Nomen, Roma altrix, Appula humus tegit hic.
Tormento ictus obi, dum Ripae a moenibus arcens
Fernandum Ursino pro duce praesideo.
5Octavum vixi trieterida. Caetera, quaeso,
Disce aliunde; nefas me mea facta loqui.


4. de laudibus Sophiae ad Herculem | Ferrariae ducem II

< >
< >
< >
Extollit clamor patrem; pars murmure laudat
5Dicta Iovis tacito iam iam labentis ad aegros
Terrigenas: animis adeo coelestibus haeret
Cura, licet totiens recidivae in crimina, gentis!
Orbe iacet medio, superis tunc hospita, tellus,
Cum longo innocuis habitata est gentibus aevo,
10Qua Pelusiacos aditus, perque ora Canopi
Amne petit gemino sinuosa volumina ponti
Nilus, et in latum cogit succrescere campos,
Aridaque humenti foecundat iugera limo.
Iuppiter hic claro delapsus ab aethere iussit
15Numina cuncta epulis positae discumbere mensae,
Laetus ut unigenae celebret natalia divae.
Conveniunt superi; tenuit mora nulla vocatos;
Inde maris terraeque deos simul impiger omnes
Mercurius monuit Phariis accedere mensis:
20Quos pater omnipotens hilari inter pocula fronte
Accipit, et meritum cunctis largitur honorem.
O fortunati quorum succedere tectis
Dignata est haec sancta cohors! Nondum impia tristes
Hauserat implacidi Busiridis ara cruores,
25Tum neque polluerat fraterna caede Typhaon
Gramina, nec lacrimis fueras quaesitus, Osiri.
Interea Eoas volitat vaga fama per urbes
Coelicolum visos mortali lumine coetus
Ducere Niliacis pariter convivia terris.
30Tum numerum ex omni properantem parte videres,
Hospitis ut praesens veneretur numina tanti.
Par aderat Vulcanus huic, septemflue, proles,
Nile, tua, haud Phariis probitate ignota colonis;
Affuit et Libya genitus, qui sidera torquet;
35Deseruit clarae urbis opus ter maximus Hermes;
Legifer hinc Moses, illinc pia turba frequentat,
Casta quidem, sed rara tamen; namque inclyta virtus
Negligit infausti foedata examina vulgi.
Hos habuit Iove nata suis penetralibus, urbes
40Ex illo monitu superum cultura, ministros.
Tum primum a silice antiquum genus exuit aegram
Segnitiem, coepitque rudes deponere cultus,
Paulatim ignipedum quis cursus frenet equorum
Quaerere, quae mundi fuerit nascentis origo,
45Mentibus obrepens quae turbet cura quietos,
Utque, simul fragiles artus prostrarit Anance,
Nulla perenne sibi formidet funera nomen
< >
Dexter eris, rediens, hominum iustissime, coeptis.
50(Namque tuam nunc forte tenet cura altera mentem;
Quod procul Insubrum iudex delectus in oris
Concilias, solitaque animi probitate revincis
Pace deum populos inimico Marte furentes).
Seu Sophia ulcisci bello, seu pace tueri
55Flagitet, Herculeam vel opem si poscat utrumque,
Iusta quis invicto sumet te fortius arma,
Qui tot parta refers propria virtute trophaea?
Vel quis pace frui tribuet sapientius alter,
Qui mediam Latii servasse laboribus urbem
60Solus inexhausta caneris virtute?
Tuum sic fortunata diu iactet Ferraria munus,
Quo rediviva suas reparet Tritonia laudes.


5. epitaphium regis Ferdinandi

Illa ego laeta olim nunc moerens Itala Virtus
Fernandi ad tumulum tristis et orba fleo;
Vere orba, erepto talis mihi pignore nati,
Cui reliquam merito posthabui sobolem;
5Namque reportavit matri spolia, ah! quibus illos
Degeneres hostis barbarus exuerat.


6. ad Pandulphum Areostum

Ibis ad umbrosas corylos, Pandulphe, Copari,
Murmure somnifero quas levis aura movet.
Me sine sub denso meditabere tegmine carmen,
Dum strepet Aeolio pectine pulsa chelis.
5Illic silvicolae laudabunt carmina Fauni,
Si forte heroum fortia facta canes;
Sin fidibus iuvenum mandabis furta sonoris,
Non ciet arbitrio fistula rauca lyram.
Audiet a viridi Dryadum lasciva rubeto,
10Et bibet amotis crinibus aure melos;
Cuntanti venient suspiria quanta labello,
Et latebras cupiet prodere tecta suas!
O quid si nimio cantu defessa sopori
Te dare gramineo membra videbit humo?
15Exiliens taciturna, pedem per gramina tollet,
Optata et propius cernat ut ora petet.
Inde procax tereti timide suspensa lacerto,
Rara tibi furtim suavia rapta dabit;
Vel leviter patula decerpet ab arbore ramos,
20Lacteola ut moveat flamina grata manu.
Fortunate puer, qui inter tua iugera cessas,
Et nemora et saltus liber ad urbe colis!
Me miserum imperium dominae, non moenia, claudit
Quod nequeam comitis visere grata mei.
25Vincior, ah, gracili formosae crine puellae,
Purpurea en vinctum compede servat Amor!
Luce meae tota dominae vestigia lustro;
Dein queror ad tacitas, iudice nocte, fores.
Expers ipse tamen rides mala nostra; caveto
30Sed Nemesim; est fastus saepius ulta graves.
Tempus erit cum te nimium miseratus amantem,
An iusta haec fuerit nostra querela scies.
Nunc quoniam haud nosti Venerem nec vulnera nati,
Ferre putas omni libera colla iugo;
35Sed mora, quae nostrae rigidum te tradere turbae
Nititur, in longos non feret illa dies.
Nuper quae aligerum cecinit mihi passer amorum,
Dum Paphies humili culmine iussa monet
- texere Naiades Veneri nova vincla sub undis -,
40Quem cupiant taceo, si sapis ipse, cave.
Interea optat sine me cape gaudia ruris
Continue, et felix vive memorque mei.


7. ad Petrum Bembum

Me tacitum perferre meae peccata puellae?
Me mihi rivalem praenituisse pati?
Cur non ut patiarque fodi mea viscera ferro
Dissimulato etiam, Bembe, dolore iubes?
5Quin cor, quin oculosque meos, quin erue vel quod
Carius est, siquid carius esse potest.
Deficientem animam quod vis tolerare iubebo,
Dum superet dominae me moriente fides.
Obsequiis alius faciles sibi quaerat amores,
10Cautius et vitet tetrica verba nece,
Qui spectare suae valeat securus amicae
Non intellecta livida colla nota,
Quique externa thoro minimi vestigia pendat,
Dum sibi sit potior parve in amore locus:
15Me potius fugiat nullis mollita querelis,
Dum simul et reliquos Lydia dura procos.
Parte carere omni malo, quam admittere quemquam
In partem; cupiat Iuppiter, ipse negem.
Tecum ego mancipiis, mensa, lare, vestibus utar;
20Communi sed non utar, amice, thoro.
Cur ea mens mihi sit, quaeris fortasse, tuaque
Victum iri facili me ratione putas.
Ah! pereat qui in amore potest rationibus uti;
Ah! pereat qui ni perdite amare potest.
25Quid deceat, quid non, videant quibus integra meus est;
Sat mihi, sat dominam posse videre meam.


8. epitaphium Francisci Areosti

Hic Franciscum Areostum uxor, natusque superstes,
Nataque, confectum composuit senio,
Quanti vis equitem precii per tot mala vitam
Emersum illaesis usque rogum pedibus;
5Qui claram ob probitatem efferri totius urbis
Singultu et lacrimis ad tumulum meruit.


9. ad Albertum Pium

Alberte, proles inclyta Caesarum,
Utraque nam tu gente propagini
Ostendis Augustos fuisse
Nobile principium tuorum,
5Hac luce mecum laetitiam cape,
Sed quae sit omni libera compede;
Ne sit mero frontem severam
Exhilarare pudor Falerno;
Nimirum amamus si Genio diem
10Sacrare, cum sint digna licentia
Exuberantis gaudii atque
Immodicum petulantis oris
Quae mane nobis nuntius attulit,
Fidelitatis nuntius integrae,
15A Gallico qui nuper orbe
Principibus rediit Latinis.
Vidisse dixit Lugdunii meum
Gregorium, illum cui per Apollinem
Uterque nostrum debet ample,
20Quamvis ego magis, et magis te.
Tu literae quod multum Echioniae
Calles, tenentur primi aditus viro
Huic; ast ego plus debeo, nam est
Siquid inest mihi clari ab illo.
25Parantem aiebat quam citius pote
Transferre se ad nos, cui timui, miser!
Vale ultimum dixisse, cum olim
Ad gelidas veheretur Alpes.
- Io! redibit qui penitus rude
30Lignum dolavit me, et ab inutili
Pigraque mole gratiorem
In speciem hanc, Pie, me redegit!
Io! videbo qui tribuit magis
Ipso parente, ut qui dedit optime
35Mihi esse, cum tantum alter esse
In populo dederit frequenti!
- Virum, boni di, rursus amabilem
Amplectar! An quid me esse beatius
Potest beatum, o mi beate
40Nuntie, qui me hodie beasti?


10. epitaphium Nicolai Areosti

Molliter hic Nicolaum Areostum composuere
Uxor cum charis Daria pignoribus;
Quam neque honorati solata est fama mariti,
Nec faciet vel opum copia vel sobolis,
5Donec, decurso spatio vitae, ossibus ossa
Aeternum at animam miscuerint animae.


11. de Quincti Valerii uxore

Molliter hic Quincti Valeri complectitur umbram
Compos voti uxor Quinctia facta sui;
Quam nunquam abrepti probitas laudata mariti
Solata est, nec opum copia, nec sobolis,
5Donec, decurso spatio vitae, ossibus ossa
Miscuerit charis atque animas animis.


12. de Nicolao Areosto

Has vivens lacrimas, sed qui odio miser
Tristem vitam habeo, dono, pater, tibi,
Vitae sollicitis functe laboribus;
Has dono, pater optime,
Sincerae monimentum illius, illius
5Quam noras pietatem, imperiis tuis
Sanctis a tenera huc usque puertia,
Cum semper fuerim obsequens.
Serum munus habe, seu liquidi aetheris
Cultor vana hominum nunc studia improbas,
Praeque, extra nebulas instabilis plagae
Tu te intelligis et vides;
10Seu lucos steriles et nemus Elysi
Incedis vacuum, perque silentia
Iucundos comites quos prior abstulit
Hora agnoscis et osculo
Occurris tacito. Do, pater, ultimum
Munus, quod, Stygios si qua lacus volat
15Ad vos fama, reor gratius affore,
Quam si quicquid opum ferant
Vel messes Arabum, vel Cilicum, tuo
Ussissem tumulo. Iam, genitor, vale,
Aeternumque vale. Has molliter imprimat
Tellus relliquias precor.


13. epitaphium Nicolai Areosti

Nicolaus Areostus, insignis comes,
Hanc, pridie quam abiret, urnam emit < sibi >,
Ubi secuturos brevi haeredes manet.


14. ad Albertum Pium

Fama tuae matris crudeli funere raptae
Dudum terrifico nostras, Pie, perculit aures
Murmure; sed me adeo stravit dolor improbus, inquam,
Me, me, Alberte, tuae motus quoscumque sequentem
5Fortunae, ut subito correptus frigore membra
Torpuerim, ut gelido titubans vox haeserit ore,
Ut stupor insolitus mentem defixerit aegram:
Deprensus veluti sub querno tegmine pastor,
Cuius glandiferos populatur fulmine ramos
10Iuppiter, ut rutilo reteguntur lumine silvae,
Et procul horrenti quatitur nemus omne fragore,
Labitur ille impos mentis, rigor occupat artus,
Stant immoti oculi, ora immota, immobile pondus.
Quod tum me censes potuisse effingere carmen
15Ardentique tuo solatia ferre dolori,
Vulnere pene pari misere graviterque iacentem?
Ast ubi iam sese desertis sedibus infert,
Tristia qui celeri obsedit praecordia cursu,
Sanguis et exclusos vocat ad sua munia sensus;
20Haec tibi, quae forsan tarda intempestaque sordent,
- ne refuge - haud duri canimus solatia casus,
Sed potius tacitos renovantia carmina fletus.
Ipse tuis lacrimis lacrimas miscere, gravique
Usque etiam cupio tecum certare dolore.
25An quicquam dignum lacrimis an flebile quicquam
Impia pectoribus poterunt immettere nostris
Posthac Fata, tuae si non iactura Parentis
Flebilis, et lacrimis non est dignissima nostris?
Seu venit in mentem venerandae gratia frontis,
30Qua me, quaque alios quoscumque benignus amares,
Excipere illa tui merito studiosa solebat;
Seu subit illius gravitas condita lepore
Eloqui, qua sueta tui placare tumultus
Est animi, quondam cum ageret fortuna sinistre
35Cum rebus male fida tuis, ut limina supplex
Exutus regno tereres aliena paterno
(Et quamvis per te multum tibi consulis ipse,
Nec documenta parum sophiae, quibus impiger omne
Impendis studium, prosint, tamen usque fateris
40Iuverit auditae quantum te cura parentis);
Sive Pudicitiam tumulo spectamus eodem
Exanimem condi, Probitas ubi clara Fidesque,
Relligio, Pietasque tua cum matre teguntur.
Heu morum exemplar! Columen, tutela bonorum,
45Pica iacet veteris demissa ab origine Pici,
Laurentis Pici, qui te, Saturne, parentem
Rettulit; antiqui tu sanguinis ultimus author.
Pica atavis generosa, animo generosior alto,
Pica potens opibus, virtute potentior ipsa!
50Inditium cum saepe sui, tum protulit ingens
Prudentis vis illa animi, decor ille modesti,
Extincto genitore tuo, cum sola relicta est,
Et formosa, et adhuc, vel in ipso flore, puella,
Te puero nondum bimo commune tenente
55Regnum cum patruo, et populi Carpensis habenas
(Ah! male diversis amborum flexibus aptas), te puero,
Pueroque simul cognomine patris
Fratre Leonello, cuius vix sedula nutrix
Invalidum denis numerabat solibus aevum.
60Tunc tibi, tuncque tuis adeo Pica optima rebus
Cavit, ut illi etiam deberi gratia possit
Quod validus sceptris et honore fruaris avito.
Tuncque adeo bene consuluit probitate pudori,
Tunc et perpetuos quoscumque exegerit annos,
65Ut decus id, laudes hae sint, ea gloria parta,
Quae rediviva suas reparant post funera vires.
Hinc optare proci connubia tanta frequentes,
Aut genere aut opibus freti; dein poscere fratres,
Primores populi ambire, atque domestica matrum
70Consilia et crebros monitus adhibere faventum.
Mille petunt; petit ante alios et fervidus instat
Ille Bianorei procerum ditissimus agri,
Rodulphus Gonzaga, potens maioribus armis
Inclytus Italia et toto celeberrimus orbe.
75Tunc cupiunt fratres taedas crepitare secundas,
Et sibi Rodulphum geniali foedere iungi.
Ergo illam precibus tangunt, rationibus urgent,
Utilitate movent sobolis, cui maxima tanti
Accedat tutela viri, seu mollius aevum
80Claris formari exemplis, seu regna tueri
Consiliove, opibusve, armisve poposcerit usus.
Quid faciat? tenerae iam primum commoda prolis
Anxia pertentant tenerae praecordia matris;
Sic tua nimirum vestrae ratione salutis
85Cogitur a viduo genitrix discedere lecto.
Cuius, ubi supra muliebrem provida captum
Plenius inspecta a prudenti coniuge mens est,
Sic regni ut thalami consors est sumpta virago.
Tum genitrix tua, cui clare est data copia agendi,
90Iustitiae vindex incorruptissima sacrae,
Dura malis, clemens miseris, gratissima iustis,
Propositique tenax, atque imperterrita recti,
Perque gradus cunctos virtutis clara refulsit;
Clara refulsit, onus pariter subeunte marito.
95Clarior at multo vacui cum tristis in aula
Magnanimi immatura viri post fata relicta est:
Namque diem multa Gallorum caede cruentus
Extremum cum laude obiit mavortius heros
Ad vada purpureo spumantia sanguine Tarri,
100Tempore quo spoliis rex agmina onusta Latinis,
Rex Carolus Magni Caroli generosa propago,
Ad gelidas Sequanae ripas populator agebat.
Matribus et trepidis lux detestata puellis,
Illa nimis lux saeva, nota signanda perenni,
105Prae cunctis sed, Pica, tibi saevissima luxit.
En vidua, et tutrix iterum moestissima prolis
Bis geminae superas; melioris pignora sexus
Namque duo et totidem diversi parva fovebas.
An pupillarem prius eloquar auxeris ut rem?
110An cultu assiduo natorum ut corda paternos
Indueris mores? certe rumore secundo
Utrumque et multo laudari carmine dignum.
Praeteream sed et ista, sed et connubia natae;
Atque his plura sciens, nec possem singula nec fas
115Dicere, vel rudibus praesertim nota colonis,
Limpidus Ocneis quacunque aut Mincius arvis
Inter arundineas it flexo limite ripas;
Quaque sinus, Benace, tuos imitatus apertos,
Fluctibus et fremitu et spumantibus aestuat undis;
120Aut Venetas quacumque Padus perlabitur oras,
Multa mole minax, multoque labore docendus,
Pinguibus et cultis et aprico parcere ruri.
An quisquam summa virtutum deneget arce
Insedisse tuam, generose Alberte, parentem?
125Aut virtus sermo merus est et inutile nomen,
Aut opere et claro penitus dignoscitur actu,
Cum medio rerum immersabilis enetat aestu,
Heu, heu! quae sceleri debentur digna nefando,
Talia virtutum si praemia Pica reportat?
130Sed quid inepta tuos renovabit Musa dolores?
Sed duce me in lacrimas iterum cur ibis inanes?
Sed quid hians medicae tractabo nescius artis
Vulnus, opis quicquam nil post laturus amicae?
Sed quid ego ereptae crudelia fata parentis
135In medium proferre loquaci carmine nitar,
Cum neque succurrat ratio solaminis ulla,
Qua tot deinde queam fluctus, quos ipse citarim
Imprudens, animique graves componere motus?
At reticenda nec est ea mors, cui maxima virtus
140Causa fuit: nec enim vas exitiale cicutae
Vult Aniti latuisse reus, nec Virbius axes
Ancillae, nec Pica feros quibus occidit ausus.
Liberius iam iam res ut sit facta docebo,
Unde queant magnum venientia ducere secla
145Exemplum, humano leviter quam fidere quisquam
Ingenio possit: documento nec fuit illa
Absque aliquo moriens, cuius dum vita manebat
Omne olim fuerat studiis imitabile factum.
Illa severa adeo cultrix Italique pudoris
150Custos, illa adeo vindex labentis honesti
Extitit, ut facto turpi curaret ab omni,
Et levibus licet opprobriis, pulchrasque sodales
Ancillasque domumque omnem servare pudicam,
Nedum se similemque sui, castissima, prolem:
155Cui dum se digno ferventius haeret et instat
Proposito, in sese muliebris suscitat iram
Flagrantem ingenii, quod amor furiavit iniquus
Et male suada Venus. Quid non vesana libido
Mersa cupidinibus mortalia pectora cogit?


15. ad Herculem Strozzam

Audivi, et timeo ne veri nuncia fama
Sit quae multorum pervolat ora frequens.
Scin verum, quaeso? scin tu, Strozza? eia age, fare;
Maior quam populi, Strozza, fides tua sit.
5An noster fluvio misere ....? (Heu timeo omnia! at illa,
Di, prohibete, et eant irrita verba mea;
Et redeat sociis hilari ore, suasque Marullus
Ante obitum ridens audiat inferias).
Fama tamen vatem, sinuoso vortice raptum,
10Dulciloquam fluvio flasse refert animam.
Scin verum, quaeso? scin tu, Strozza? eia age, fare;
Maior quam populi, Strozza, fides tua sit.
Ut timeo! nam vana solet plerumque referre
Fama bonum; at nisi non vera referre malum.
15Quamque magis referat saevum, crudele, nefandum,
Proh superi! est illi tam mage habenda fides.
Quid potuit gravius deferri hoc tempore nobis,
Qui sumus in Phoebi Pieridumque fide,
Quam mors divini (si vera est fama) Marulli?
20Iuppiter! ut populi murmura vana fluant.
Scin verum, quaeso? scin tu, Strozza? eia age, fare;
Maior quam populi, Strozza, fides tua sit.
Nam foret haec gravior iactura mihique tibique,
Et quemcumque sacrae Phocidos antra iuvent,
25Quam vidisse mala tempestate (improba saecli
Conditio!) clades et Latii interitum,
Nuper ab occiduis illatum gentibus, olim
Pressa quibus nostro colla fuere iugo.
Quid nostra an Gallo regi an servire Latino,
30Si sit idem hinc atque hinc non leve servitium?
Barbaricone esse est peius sub nomine, quam sub
Moribus? At ducibus, di, date digna malis,
Quorum quam imperium gliscente tyrannide tellus
Saturni Gallos pertulit ante truces!
35Et servate diu doctumque piumque Marullum;
Redditeque actutum sospitem eum sociis;
Qui poterit dulci eloquio monitisque severis,
Quos musarum haustus plurimo ab amne tulit,
Liberam et immunem (vincto etsi corpore) mentem
40Reddere, et omne animo tollere servitium.
Sit satis abreptum nuper flevisse parentem:
Ah! grave tot me uno tempore damna pati!
Tarchaniota aura aetheria vescatur; et inde
Caetera sint animo damna ferenda bono.
45Scin verum, quaeso? scin tu, Strozza, eia age, fare;
Maior quam populi, Strozza, fides tua sit.
At iuvat hoc potius sperare, quod opto: Marullum
Iam videor laeta fronte videre meum.
An quid obest sperare homini dum grata sinit res?
50Heu lacrimis semper sat mora longa datur.


16. epitaphium Cosmici

Hospes, siste parumper (hocque munus
Habe, et parva brevis morae repende
Damna), quod patris elegantiarum,
Romanae patris eruditionis,
5Vides Cosmici Apolline et sororum
Urnam Pieridum choro frequentem.
Sed munus tenue est, sed est pusillum,
Prae quod vate frui, manente vita,
Tam comi et lepido tibi fuisset.
10Rursus nec tenue est nec est pusillum,
Cui non contigerit, manente vita,
Tam comi et lepido frui, videre
Saltem Cosmici Apolline et sororum
Urnam Pieridum choro frequentem.


16a. epitaphium

Paulum siste, viator, et tibi sit
Munus quod patris elegantiarum
Et cultae simul eruditionis
Laeli Cosmici amabilem videbis
5Urnam et Pieridum choro frequentem.
Est munus tenue, est nimis pusillum,
Prae quo vate frui, manente vita,
Tam comi et lepido tibi fuisset.
Rursus nec tenue est nec est pusillum,
10Cui non contigerit, manente vita,
Tam comi et lepido frui poeta,
Saltem relliquias videre; nam quae
Rari noticia et boni et probati
Detur quantulacumque amanda est.


17. de Megilla

Illius timidis spes sit amoribus,
Qui formae comitem ferre superbiam,
Centenamque repulsam
Leni pectore quiverit;
Qui surdos tulerit tot querimoniis
Postes, dum glomerat trux Boreas nives,
Miraturque suam vim
Tantis vincier ignibus;
5Qui rivalem animo viderit integro
Offensum, totiens limen amabile
Noctu praetereuntem,
Quod vel iurgia spreverit,
Iras, nequitias, instabilem fidem,
Et quicquid dominae saevities tulit.
Illum mater Amorum,
Mater blanda Cupidinum
Tandem audit, precibus victa diutinis,
10Et finem trepidis luctibus imperat
Durae corda puellae
Divino insiliens pede,
Non oblita facis quam Cinareius
Excivit iuvenis, quam Phrygius prope
Idaeum Simoenta,
Quam Mars bellipotens pater.
Illi fert gremio pleno Amathuntia,
Lusus, illecebras, delitias, iocos,
Risus, quicquid et almo est
Regno dulce Cupidinum.
15En me, quem lacrimis, quem miseris modis
Mersum ludibrio longum habuit puer,
Spretor divum hominumque,
En hac luce beat Venus.
O signanda dies non modo candida
Nota de veteri more Cydonio,
Sed sacro celebranda
Nobis iugiter annuo!
Lux, qua plena meis amplaque gaudia
20Commuto lacrimis, quaque laboribus
Murus grande reporto!
O solatia suavia!
Fallorme? an placida somnus imagine
Ludit me, ut miseris questibus obviet?
An haec vera Magilla
Cuius detineor sinu?
Haec, haec vera mea est; nil modo fallimur,
Mi anceps anime: en sume cupita iam
Mellita oscula, sume
Expectata diu bona.


18. de Iulia

Qualem scientem carminis, et lyra
Sappho sonantem molliter aurea,
Expertem amorum, atque integellam
Floris adhuc nimium caduci,
5Vocavit altis e penetralibus
Pubentis agri conspicuus nitor,
Herbaeque, flosculique hiantes
Flatibus egelidis Favoni;
Mox dithyrambos Aeoliae impulit
10Testudini committere spiritus
Strepens per altas ilices et
Murmur aquae prope defluentis;
Qualemve doctam Calliopen modos
(Cui rex deorum sistere tinnula
15Permisit amnes voce, flavae
Iuppiter ob meritum parentis)
Audivit olim libera coelitum
Iam iam fugatis mensa gigantibus
Manum Tonantis et deorum
20Praesidium ad citharam canentem,
Audivi eburno pollice Iuliam
Cordas moventem Threiiciae fidis,
Et arte iucundos magistra
Ad numerum strepitus citantem;
25Et ora vernis aemula floribus
Solventem acutis vocibus in modum,
Nervosque vocales decenter
Carminibus sociantem Etruscis;
Cantusque presso gutture mobiles
30Ducentem ad auras (per tremulas prius
Flexosque concisosque fauces),
Murmure nunc tacito volutos,
Nunc plena in aurem voce refractulos,
Quibus nigranti cedit ab arbore
35In roscidis quicquid viretis
Vere canit volucrum tepente.
Ut ut canoros quaero iterum modos!
Ut ut mihi me surripuit melos!
Nec mecum adhuc sum; adhuc hiulco
40Nescit abire animus labello.
Nec si sciat, vult mitti; adeo et bona et
Grata tenetur compede. Iam mihi est
Adempta libertas, nec haustu
Elysiae reparanda Lethes.
45Si tale Siren, stirps Acheloia,
Nautis canebat praetereuntibus,
Nil miror aversas carinas
Sponte cavas adiisse rupes.
Nescis tu, Ulysseu, qui fugis illitis
50Caera Pelasgi remigis auribus,
Inter puellarum choros tam
Dulce canentium obire felix.


19. de vellere aureo

O pubis iuvenes robora Thessalae,
Perculsi toties qui pelagi minis,
Pellem avertere Colchis
Auratam cupitis tamen
(Olim pollicita est Pallas et innuba
Vobis velivolam cum daret aequori
Pinum, quam sub opaci
Flexit vertice Pelii),
5Cur non lecta manus fortiter occupat
Portus Phasiacos, dum Boreae silet,
Vestris saepe sinistri
Votis, spiritus impotens?
En vobis spolium tempus apiscier
Famosae pecudis limine, quod diu
Servavere dracones,
Martisque ignivomi boves.
Insomnes etenim destituit vigil
10Serpens excubias, ut fera beluis
Olim infensa marinis,
Post terrestribus aspera
Et nunc vipereas in latebras ruens,
Illum sanguineis unguibus undique
Pressum turbat, et ore
Semper caedibus oblito.


20. de catella puellae

Quis solaciolum meum? meos quis
Lusus? quis mea gaudia, heu! catellam,
Herae mnemosynon meae catellam,
Quis, ah, quis misero mihi involavit?
5Quis, ah, quis malus, improbus, scelestus
Tam bellam mihi tamque blandientem,
Tamque molliculam abstulit catellam?
Furum pessime es omnium malorum
Quisquis candidulam mihi catellam,
10Herae mnemosynon meae catellam,
Meas delicias, meique amoris
Et desiderii mei levamen,
Nostras praeteriens fores, dolose
Manu sub tunicam rapis sinistra!
15At di dent mala multa, di deaeque
Dent omnes tibi, quisquis es, sceleste,
Actutum mihi ni meam catellam,
Herae mnemosynon meae, remittis.


21. in Lenam

Abi, vorax anus, tuis cum blandulis
Istis susuris; cognita est mihi satis
Superque vestra (serius licet) fides.
Non sum ille ego in quem impune vobis ludere
5Fas iugiter sit foeminis rapacibus.
Ut ut piget me tam diu fallaciis
Vestris retentum, dum miser dari reor
Dulces mihi fructus amoris unice,
Quos comperi post, cum pudore maxumo,
10Illi datos, et illi et illi, et omnibus
Ementibus pernicioso munere
Adulterarum coitus foedissimos!
Viden ut audax me rogat, tanquam inscium
Eius probrosi criminis? Recede, abi,
15Abi, impudica, abi, scelesta et impia,
Impura, lena, venditrix libidinum,
Meorum amorum prostitutrix lurrida.
Ut ira suadet unguibus nocentia
Proscindere ora! Ut gliscit impetus ferox
20Inferre canis crinibus truces manus!
Impunis anne abibit haec venefica?
Iam iam cupidini morem geram meo,
Et torva lumina eruam isti primulum,
Linguam deinde demetam dicaculam,
25Quae me misellum effecit, et pessumdedit,
Et perdidit, nullumque prorsus reddidit.
Quid me, sodales, detinetis pessumi?
Dimittite; est certum obsequi iustissimo
Meo furori; debitas poenas luat
30Mihi scelesta. An huic, rogo, favebitis,
Fortasse nescii quam inexpiabile
Scelus patretis hanc iuvantes impiam,
Quam saepe nocte repperi obscurissima
Sacros cadaverum eruentem pulveres,
35Diroque carmine evocantem pallidas
Umbras ab orci tristibus silentis?
Haec noxio infantes tenellos fascino
Interficit. Discedite, ut poenas luat.
At si meae vos nil preces iustae movent,
40In pessimam crucem recedat pessima;
Non usque habebit vos paratos subsides.


22.

<Infelix a>nime et miser, quid ultro
Ipsum te crucias? tuos quid ultro,
Ah vere miser, excitas fovesque
Ignes? nec minimae tibi quietis
5Tantillum esse sinis, vigil diesque
Noctesque ad nitidos hians ocellos,
Os ad purpureum genasque molles,
Ad guttur niveum manusque leves,
Formam denique ad integram puellae,
10Formam non tamen integrae puellae,
Ausae dellicias meosque lusus...
Dicamne an sileam? Ah quid ah silebo?
Ausa est perfida et improba et scelesta,
Ausa est dellicias meosque lusus
15Auro vendere, nec deos potenteis
Pavit fallere saepe deieratos.
Infelix anime, ecquid impudica?
Ecquid te meretrix avara perdet?
Respira, atque tibi potens vigensque
20Te redde, utque lubet sine impudicam
Moechis vivere cum suis. Tibine
Os spurca placet oblitum saliva
Et livens memori nota perenne
Foedae, pro dolor!, osculationis?
25An te illi ebrioli movent ocelli,
Illi, quos movet hic et hic et ille et
Quisquis dedecorum putetur emptor?
Obdura, mi anime; improba et puella
Cum moechis valeat suis, puella
30Igne indigna tuo. Potestne, quaeso,
Quod felicius ardeas deesse?


23. de Lydia

Haec certe Lepidi sunt Regia moenia, quae sic
Grata mihi paucos ante fuere dies,
Lydia dum patrios coleret formosa penates,
Redderet et forma cuncta serena sua.
5Nunc, ut ab illis immutata! quid illius, eheu!
Illius amota luce decoris habent?
Illius a cara quae me genitrice domoque
Tot valuit messes detinuisse procul?
Tu sine me tacitis excedere, Lydia portis,
10Tu sine, me potis es rura videre tua?
Cur comitem me, dura, negas admittere? curve
Sarcina sum rhedae visa onerosa tuae?
In tua non adeo peccarem commoda demens,
Arctius ut premerem terga, latusve tuum!
15Conductus non deerat equus, non deerat amicus
Iuvisset mannis qui mea vota suis.
Ipse pedum validis potui decurrere plantis,
Sive terenda brevis seu via longa fuit.
Ah! ego (vita, modo sineres) quam fortiter irem,
20Sisteret ut nullus crura citata labor!
Corruptum nec iter hieme et pluvialibus austris
Suasisset iustas, te properante, moras.
Sum sine te biduum: an me ultra patieris abesse?
Heu miserum! me me, quaeso, venire iube.
25Ecquid habent gelidi montes et inhospita tesqua?
Ecquid habent sine me devia rura boni?
Quaeso, venire iube: placeant tum lustra ferarum,
Atque feris arces montibus impositae;
Tum placeant silvae, tunc sint gratissima saxa,
30Dum latus ipse tegam, duxque comesque, tuum.
Tunc iuvet audaci lepores agitare Lacone,
Caecaque nocturnis ponere vincla lupis;
Inque plagas turdum strepitu detrudere edacem,
Et quaecumque hiemes gaudia rure ferunt.
35Quaeso, venire iube. Quod si mala murmura vulgi
Ne cieam veniens est timor, ipsa redi.


24.

Istos, quaeso, oculos operi, dum caetera lustrem
Spectator formae, Lydia bella, tuae;
Namque meos hebetant sensus prohibentque tueri
Quam sit digna oculis pars tua quaeque tuis.


25. Bacchi statua

Quid causa, aeterna frueris quod, Bacche, iuventa
Vel sene qui multo grandior es Pilio?
- Est quod vino, hospes, Genioque indulgeo; quod non
Ambicio mentem distrahit ulla meam. -
5Cur te nulla operit vestis, cum casta puella
Saepe puerque tuos cursitet ante pedes?
- Ut doceam sic et nudari cuncta mea vi,
Conscia qui multo torqueo corda mero. -
Aspera quid sibi vult frons cornibus? - Indicat ut sim
10Martia siccato promptus ad arma scypho. -
Cur Nysa, Thebis, Dia, Cytherone relictis,
Boiardae cordi sunt tibi prela domus?
- Quod praestant cunctis hic vina, quod impius illic
Proh! mos nunc gelida Massica mutat aqua. -
15Cur neque adest satyrus, neque lynx trahit esseda pictus
Concitus hic thyrso, concitus ille mero?
- Ne feritas huius, ne huius petulantia quemque
Terreat a nostro limine cavit herus.
Sed iam iam ingredere, ut, quem vanum forte putasti,
20Ostendant verum pocula plena deum. -


26. ad Bacchum

Quod semper vino madidus, somnique benignus,
Securus pendis nil, nisi quod placeat,
Laetitia frueris nimirum, Bacche, perenni,
Exarat et frontem nulla senecta tuam.
5Sic quicumque pedem tua per vestigia ponet,
Exiget in multa saecula longa rosa.


27. de Bacco

Qui non castus adis Bacchi penetralia, non te
Flumine, sed multo prolue rite mero.


28.

Una vivamus, sed sic vivamus, amici,
Una ut diu possimus una vivere;
Et dum nos fata esse sinunt, ut nos decet esse
Simus, scientes quod diu esse non sinunt.


29. de Eulalia

Ut bella, ut blanda, ut lepida utque venustula ludit
Eulalia, Hispanae filia Pasiphiles!
Ut bene maternos imitatur parvula mores,
Incedit, spectat, ridet, agit, loquitur!
5Omnia ut illa facit tandem! iam fingere novit,
Et sibi de tenero quos amet ungue legit.
Bona sectatrix matris nata! o bona mater,
Tam bene dilectam quae instituis sobolem!
Ut tibi quandocumque obrepat inertior aetas,
10Cum meretrix nequeas vivere, lena queas.


30. de Iulia

O rarum formae decus, o lepidissima verba,
O bene deductum pollice et ore melos!
An Charitum quarta, an Venus altera, an addita Musis
Est decima, an simul haec Gratia, Musa, Venus?
5Iulia quin sola est, qua cantu Musa, lepore
Gratia, qua longe est victa decore Venus.


31. de Veronica

Es Veronicane? an potius vere unica? quae me
Uris, quae mihi me tam cito surpueris?
Unica nimirum, cui soli est forma, decorque,
Gratiaque, et quantum est et salis et veneris.
5Quaeque simul casta es, simul et pulcherrima sola;
O sola, o vero nomine digna tuo!


32. de Glycere et Lycori

An Glyceren pluris faciam, plurisne Lycorin,
Si Cherinte, scio dicere, dispeream.
Moribus haec atque haec placet, et placet ultraque cultu;
Parque illis lepor est, gratia, parque venus.
5Hanc amo, depereo illam; quin amo, depereoque
Utranque, et rursum utraque vita mihi.
Quaeres fortassis qui possim: nescio; tantum
Novi ego, quod geminas ardeo, amo, pereo.


33. ad puellam vendentem rosas

Hasne rosas, an te vendes, an utrumque, puella,
Quae rosa es, atque inquis vendere velle rosas?


34. idem

Vendere velle rosas, inquis, cum sis rosa: quaero
Tene, rosasne velis, virgo, an utrumque dare.


35. de lupo et ove

Foetum invita lupae, sed iussu nutrit herili,
Et sua lacte suo pignora fraudat ovis;
Scilicet ut meritam bene de se perdat adultus:
Mutare ingenium gratia nulla potest.


36. de Bardo poeta

Cuncta memor recitat quae pangit milia Bardus
Carmina; nulla tamen scribere Bardus ait.
Si verum est, bene, Paule, facit, qui perdere chartham
Nolit, cum mentem perdere sat fuerit.


37. de Callimacho

- Heus puer, - imprudens dixi cum pone viderem
Callimachum: - O, - dixi, vertit ut ora, - pater.


38. de eodem

Sunt pueri crines, senis ora, tuique videtur
Tam belli occipitis sinciput esse pater.


39. ad Aulum

Ne distorque oculos, ne nuta, ne fode surdum,
Ne mihi velle latus, ne pede tunde pedem.
Sensi; te Lalio eripiam vis, Aule, loquaci:
Dic, age, si id facio, quis tibi me eripiet?


40. ad puerum

Quod fractus nisu in medio te deserit arcus,
Non tua sed Clarii, Lygdame, culpa dei;
Qui prius ut cithara clarum te vidit et ore,
Indoluit cithara victus et ore deus;
5Atque arcum metuens, arcu ne victus abiret,
Fregit, et imprudens tam mage victus abit.


41. de puero mortuo

Exanimum Paphie puerum miserata feretro
- Eheu talis, ait, noster Adonis erat! -


42. in Venerem armatam Lacedaemone

Arma, Venus, Martis sunt haec; quid inutile pondus,
Mortali bellum si meditare, subis?
Nil opus est ferro, ferri cum nuda potentem
Exueris spoliis omnibus ipsa deum.
5Arma deo sua sunt; hospes, ne fallere; Sparta est
Haec, ubi de patrio sunt data more mihi.
Meque decent saevo in fluctu quae sanguine nata,
Quae sum Martis amor, quae Lacedaemonia.


43. de Trivultia

Quod genere et censu praestes, Trivultia, multis,
Est decus; at decus id pluribus esse vides.
Quod prior innumeris tua sit nullique secunda
Forma, tamen non est unica, rara licet.
5Quod sis casta, etsi non est te castior ulla,
Tecum alia atque alia est casta puella tamen.
Quod docta atque sciens Musarum es sola, sed olim
Deiphobe et fidicen Lesbia tali erat.
Quod generosa eadem, dives, formosa, pudica
10Doctaque sis, nulla est par tibi, nulla fuit.


44. de eadem

Sis dives, generosa, bella, casta,
Docta, et si ulterius potes quid esse;
Si, Trivultia, non simul benigna es,
Nulli bella places, pudica nulli,
5Nulli docta videris, et beatae
Nullos divitiae movent genusve,
Et si his ulterius potes quid esse.


45. epitaphium Philippae

Marmoris ingenti sub pondere clausa Philippa est:
Cavit vir tandem ne ulterius fugeret.


46. epitaphium eiusdem

Quaeris quae fuerim? Me scito fuisse Philippam:
Plura rogas? Nolo plura loqui, nisi quod
Nil alienum a me mulier muliebre putavi:
Hoc, heus! in partem accipe, quaeso, bonam.
5Quid tibi vis? An me interius vis nosse? Quid ipsum
Ten noscis? Prior haec sit tibi cura, et abi.


47. epitaphium Labullae

Huc oculos, huc verte, Bonae quicunque Parentis
Templa subis, sibi et haec quid velit urna vide.
Flaminis hic uxor Turini funere acerbo
Dulcis ab amplexu rapta Labulla viri est;
5Quae forma et censu innumeras et honore parentum,
At virtute omnes vicerat una nurus.
I nunc, et votis coelum, miser, omne fatiga,
Quando bona haec quanti sint facienda vides.


48. eiusdem

Haec vivens, nec certa satis natisque viroque
Si sua curae esset futura cinis,
Illa, virum quamvis et natos semper amarit
Uxor quam magis et mater amare potest,
5Esset opes quamvis natis lictura viroque,
Blanda licet natis, blanda viro fuerit;
Haec, inquam, coniux Turini saxa paravit,
Functa quibus voluit luce Labulla tegi.


49. epitaphium Manfredii

Quis tegitur tumulo? - Manfredius ille, viator,
Roenaldus qui sub pace dolo occubuit. -
Sed quae tanta necis tam saevae causa? - Sororem
Interfectoris perdite amasse sui. -
5Proh scelus! ista tulit quod amarit praemia! Quid si
Odisset? Meriti est dura homini ratio.


50. epitaphium

Claudit Alexandrum fossa brevis urna: puella,
Cui dare dum nimium vult, nimium eripuit.
Nunc eat, et durum demens incuset Amorem:
Hunc, quia se facilem praebuit, enecuit.


51. epitaphium Badini

Qui iuvenis Martem, senior qui Martis amicam
Tentando, aerumnas hinc tulit, inde decus,
Badinus iacet hic: felix ter ut ante iuventa
Si sic et coelebs acta senecta foret!
5Caetera vir prudens, solers fidusque gerendis
Rebus Atestino carus ob idque duci.


52. ad Timotheum Bendideum

- Ignaro servum domino promittere quicquam
Posse ratum, mores scriptaque iura vetant. -
Hoc mihi, Timothee, in patriam discedere tecum
Pollicito, intorcto verbere dixit Amor.
5Quid faciam? Iubet ille; rogas tu; terret herilis
Saevicia; ipse fidem poscis; utrumque trahit.
Durus Amor, flectique nequit; tu mitis et idem
Exorandus: ad haec tu vir, et ille deus.
Iam quid agam teneo: veniam sperare benigne
10Malo, quam promptae tradere colla neci.


53. epithalamium

1 Surgite, iam signum venientis tibia nuptae
Concinuit procul: ecce venit formosa iugato
Qualis olore Venus, cum Memphim, aut alta Cythera,
Aut nemus Idalium, aut Amathuntis templa revisit.
5Cernitis ut circumque oculos, circumque decorum
Osque genasque, humerosque et circum virginis omnem
Laudatam speciem volitet Charis, utque serenos
Vibratis levibus pennis illi afflet honores?
Cernitis ut circum tenerorum lusus Amorum
10Obstrepat, ut calathos certent invergere florum
In comptum dominae caput, utque hic lilia fronti
Componens niveae, hic immortales amaranthos
Purpureasque rosas malis, mirentur eandem
Formam diversos florum superare colores?
15Cernitis ut iuvenes obducta fronte Latini,
Queis est dicta dies reditus, pilenta sequantur?
Cur non audimus tacita quid voce volutent,
Reddere et argutis meditamur commoda dictis,
Sic ad regales thalamos Hymenaea citantes?
20- Blande Hymen, iucunde Hymen, ades, o Hymenaee. -
2 Aspicite Herculeos iuvenes procedere contra,
O socii, iam iam numeris certare paratos.
Sic certe haud temere veniunt; victoria nobis
Difficilis, laetas nam poscunt carmina mentes,
25Nos tristes: quid enim nisi triste efferre paramus,
Culmine deiecti tanto, pulcherrima, cum te
Externi invideant thalami, Lucretia, nobis?
Dure Hymen, Hymenaee, piis invise Latinis!
3 Aspicite Ausonios meditata requirere vates,
30Victrici qui saepe caput pressere corona.
Quare non facilis stat nobis palma, sodales,
Qui prima alterno cantu certamina inimus;
Gloria sed maior quae multo parta labore
Provenit. Hoc agite, huc animum convertite, ne qua
35Sit mora cum docto deceat succedere cantu.
Blande Hymen, iucunde Hymen, ades, o Hymenaee.
4 Omnia vertuntur: quae quondam maxima Roma
Ausonias inter tantum caput extulit urbes
Quantum abies inter graciles annosa genistas,
40Aut quantum tenues inter vetus Albula rivos
Seu claris hominum studiis, seu moenibus altis,
Nunc deserta vacat, veteri depressa ruina;
Atque ubi templa deum et Capitolia celsa fuere,
Flexipedes surgunt hederae fruticesque maligni,
45Et turpes praebent latebras serpentibus atris.
Est levis haec iactura tamen: ruat hoc quoque, quicquid
Est reliquum, iuvet et nudis habitare sub antris,
Vivere dum liceat tecum, pulcherrima Virgo
Dure Hymen, Hymenaee, piis invise Latinis!
5 50Omnia vertuntur: modicis quae moenibus olim
Hinc viridi ripa, hinc limosa obducta palude
Angustas capiebat opes Ferraria pauper,
Angustasque domos, angustaque templa deorum,
Apta tamen tenui populo tenuique senatu;
55Finitimas inter tantum nunc eminet urbes,
Quantum inter Bacchi colles pater Apenninus,
Eridanusve inter fluvios, quos accipit infra,
Quosque supra e tota Hesperia Neptunus uterque.
Nunc, ubi piscoso pellebant gurgite lintrem,
60Aut ubi in aprico siccabant retia campo,
Regia templa, domus, fora, compita, Curia, turres
Herculeique decent muri, portaeque, viaeque,
Vixque suo populo ampla, potenti et molibus aequis
Et paribus studiis generi contendere Martis.
65At nullos tantum iactat Ferraria cultus,
Quam quod te dominam accipiat, pulcherrima Virgo.
Blande Hymen, iucunde Hymen, ades, o Hymenaee.
6 Qualis in Ionio magno, bacchantibus austris,
Nauta, ubi vel Syria vel Thynna merce gravatam
70Illiditque ratem scopulisque relinquit acutis
Naufragus, et multum per caerula volvitur expes,
Nudus et ignota tandem iactatur arena;
Dum vacuam querulis contristat fletibus oram,
Haud procul informi in limo radiare coruscam
75Intuitur, quam vertit atrox ad littora, gemmam,
Tempestas, seque illa opibus solatur ademptis;
Ecce autem mirantem ignes rutilumque decorem
Incautumque potens manus occupat obvia, et illum
Dimittit maria implentem et nemus omne querelis:
80Talis Roma, diu casus ubi flevit iniquos
Optavitque dolens veterum decora alta Quiritum,
Dum Vaticano flexisset lumina colli,
Te vidit clari soboles, Lucretia, Borgae,
Pulchro ore et pulchris aequantem moribus, aut quas
85Verax fama refert, aut quas sibi fabula finxit;
Atque novo veteres solata est munere curas
O septem colles, Tiberis pater, altaque prisci
Imperii monimenta, graves intendite luctus!
Nuper Atestini fratres, proceresque propinqui,
90Herculeus iuvenis patria quos misit ab urbe,
Quod pulchri fuerat vobis impune tulere,
Externoque decus vestrum iunxere marito.
Dure Hymen, Hymenaee, piis invise Latinis!
7 Ut qui perpetuis viret hortus consitus umbris,
95Mobilibusque nitet per quadrua compita rivis,
Laudetur licet Ideae sub sidere Caprae,
Seu cum Libra oritur, seu cum sata Sirius urit,
Est tamen egelidos Tauro referente tepores
Gratior (erumpunt tum lento e vimine frondes,
100Tum pingunt variis decorantque coloribus herbas
Liliaque, violaeque, rosaeque, brevesque hyacinthi);
Sic quae regali fulsit Ferraria cultu,
Aedibus aut sacris, aut auctae molibus urbis,
Aut mage privatis opibus luxuque decenti,
105Vel studiis primum ingenuis iuvenumque senumque,
Nunc pulchra est, nunc grata magis, cum, Borgia, tauro
Vecta tuo referes auratis cornibus annum.
Vere novo insuetos summittit terra colores,
Herculeique nitent nativis floribus horti;
110Arte tibi qua quisque valet blanditur honesta,
Et nos, qui teneris musas veneramur ab annis,
Alternis laetos numeris canimus Hymenaeos.
Blande Hymen, iucunde Hymen, ades, o Hymenaee.
8 Dure Hymen, Hymenaee, piis invise Latinis,
115Qui potes e lacrimis miserorum auferre parentum
Ardentique viro trepidam donare puellam,
Et procul a patria longinquas ducere ad oras!
Dure Hymen, Hymenaee, piis invise Latinis!
9 Blande Hymen, iucunde Hymen, ades, o Hymenaee,
120Qui cupido iuveni cupidam sociare puellam
Tendis, qui tacitos questus miseraris amantum,
Qui nympham haud pateris viduo tabescere lecto,
Longinquasque urbes geniali foedere iungis.
Blande Hymen, iucunde Hymen, ades, o Hymenaee.
10 125O quondam gratae pulchro candore puellae,
Quae Phaethontei colitis vada conscia casus,
Quid Latiae nuptae iucundo occurritis ore?
Nec sensistis titi potioris luminis ortu
Vester hebet, languetque decor spectabilis olim,
130Arctos ut Eoo veniente Hyperionis axe?
Dure Hymen, Hymenaee, piis invise Latinis!
11 O longum incultae tenuique in honore puellae,
Pinguia quae colitis testantia culta labores
Herculeos, ubi multiplicem Dux inclytus hydram
135Contudit ignavis foedantem flexibus agros,
Virginis adventu Romanae exporgite frontem.
Nam pulchra ut rerum facies celatur opaca
In nocte et picea sordens caligine nullos
Oblectat torpetque alienae obnoxia culpae,
140Quae mox cum thalamo Tithonia surgit ab Indo,
Apparet meritasque audit clarissima laudes;
Sic vos ingrata resides latuistis in umbra
Heroe Herculeo post vincula prima tot annos
Caelibe, at Aurora nunc exoriente Latina,
145Gratae estis, capiturque decor non visilis ante.
Blande Hymen, iucunde Hymen, ades, o Hymenaee.
At vos, Romulei vates, ne tendite contra;
Iam numeris satis est lusum: iam tecta subimus
Regia, nec pigeat concordi dicere cantu:
150Blande Hymen, iucunde Hymen, ades, o Hymenaee.


54. de diversis amoribus

Est mea nunc Glycere, mea nunc est cura Lycoris,
Lyd