Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. ad Christum Deum optimum maximum

Has tibi, summe deum, lacrimas, haec thura dicamus,
Oscula dum pedibus dat pia turba tuis.
Omnipotens, si non piguit te sanguine iusto
Mortale aeterna morte levare genus
5Atque Herebi horrendas dextra recludere portas
Linqueret ut tenebras sancta caterva patrum,
Ne, pater, infestos nolis depellere morbos,
Qui miseris torquent tabida membra modis,
Vel tua si addiderit iam nos sententia morti,
10Ne tamen aeterna nocte iacere velis.


2.

Phylli, mihi ante alias uni mihi cara puellas,
Cuius adhuc sensi vincula prima puer,
Florida serta rosis lauroque immista virenti
Dat Lycidas, cingant florida serta comas.
5Te rosa purpureo moneat mox languida flore,
Phylli, legas fructus dum licet ipsa tuos.
Laurus at ut multos viridissima durat in annos,
Carmine sic culto vivere, Phylli, potes.


3. de Philomela Utinensi

Philomela, decus puellularum,
Quotquot Utinea tenentur urbe,
Lupo uno atque eodem thoro iugatur:
Illa delitia Utinensium, illa,
5Illa cui comites erant lepores,
Seu blande caneret suos amores,
Plectro fila movens lyrae sonanti,
Mulcebat liquidum aethera atque cantu,
Seu circis iuvenum et puelluarum
10Mellito dabat ore verba grata,
Dum nexis manibus tenent se amantes
Denudatque humeros amans amantis.


4.

Tunc furens totum penitus per orbem,
Quaeris accensa face, nec quiescis,
Non die sistis veniente cursum,
Non abeunte.
5Audiit rubri Oceani unda dives,
Audiit natam revolutum ab Euro
Aequor amissam querulo vocantem
Saepius ore.
Nympha, quae errores miserata longos,
10Indicas raptum, tibi fons perenni
Sit, precor, rivo niteantque semper
Margine flores.
At dea infanda fuge magna terra;
Non licet quenquam superas ad oras
15Evehi, Lethe male olente postquam
Tinxerit unda.
Linque pollutum hospitium atque nostras,
Hic ubi magnos celebrant honores,
Nec sinunt plectro tacitam canoro,
20Transfer in oras.


5.

Ergo ego, qui placidam speravi ducere vitam,
Cum domina iungens gaudia tuta mea,
Longius a strepitu bellorum atque omnibus armis,
Dum nigram inficeret cana senecta comam,
5Nunc cogor lituosque pati sonitusque tubarum,
Et domina avulsus ad fera bella trahor.
Eheu hominum crudele genus sua quaerere damna
Intentum atque novam mortis inire viam!
Quid miseri nostra conflamus peste metalla
10Sulphureoque igni plumbea tela damus?
Machina praecipites pilas cum mittit ahena,
Saxa tremunt, referunt flumina magna pedem.
Non cunei aut telis acies conserta coruscis
Impediunt, inhibent arma nec ulla moram:
15Densa velut rapidis iactantibus undique ventis
Nubila, cum torquet fulmina dira pater,
Quacunque illa viam; nebulae scinduntur opacae,
Mortali abruptus intonat aure fragor.
At percussa gemunt frondosa cacumina montis
20Aeriae et turres, regia et alta domus,
Ferrea sic frangit glans propugnacula belli,
Urbibus haec altis maxima pernicies.
O quoties Fauni et Dryades metuere puellae,
Ne ruerent alto sydera fulva polo,
25Mirataeque novum pugnae genus ore locutae:
"Una praestat avis hac ratione nepos".
Tempora at haec longis non sunt ambagibus apta
Et clypeum et galeam iam properate mihi:
Certum est audentes inter consistere primos
30Nec patriae dulci ferre negamus opem.
Surgite iam cives animis et corpore laeti,
Surgite, nec teneat lumina victa sopor!
Hostis adest, latis descendunt agmina campis,
Alterno sonipes concutit arva pede.
35En agite antiquum factis accersite honorem
Fortibus, en valida sumite tela manu,
Non galeas horrete truces fulgentiave arma,
Grandiave ad tardos crura retecta pedes.
Quam bene suscipient immania vulnera terga,
40Quam bene barbaricum spicula missa latus.
Germanas video nostros urgere phalanges,
Nostra nec immanes lumina posse pati.
Non auro aut gemmis crudelia bella geruntur:
Arma decent fortes telaque adunca viros.
45Tempus adest, aliudque, viri, ne accersite tempus,
Solvere iam longo pectora pressa metu.
Castra tenent pueri vino somnoque iacentes,
Ad cratera sedent foemineique greges.
Auribus intentis mihi quondam audita recordor
50Talia longaevum verba dedisse senem,
Cui demissi humeris pendebant vertice crines
Ambrosiaeque genis cui veniebat odor:
"Eheu quas hominum strages, quae corpora passim
Iam modo, si vivas, fusa videbis humi,
55Cum Germana phalanx, fatis urgentibus, ultro
Adveniet, Carnos ut ditione premat.
Iuppiter hos populos Manesque odere nephandos,
Contemnunt iustos qui sine more deos.
Est locus agreste vero quem nomine Campum
60Appellant, placidis qua Ledra fertur aquis;
Hic miseranda dabit spectacula caedis aperte,
Barbarus inficiet flumina et alta cruor.
Ille dies gentem perdet bellumque supremum,
Ille dies vobis ocia longa feret.
65Plura loqui nec fata sinunt, nec Iuppiter ipse,
Nanque meae veniunt nuncia signa necis."
Haec ubi divino de pectore verba profudit
Ultimus invasit frigida membra pavor.
Vos modo foelici auspicio et diis ite secundis,
70Ite animis, latam ferro aperite viam:
In manibus vestris cives sunt templa Laresque,
Sunt nati, est coniux, est patriaeque salus.
O ego quam laetus spoliis praedaque potitos
Aspiciam cum vos inde referre gradum,
75Quam fuerit gratus nostrisque parentibus error
Barbarico indutos tegmine adesse suos.
Coelicolis hodie reddetur gratia divis,
Sacra erit haec etiam semper habenda dies.
Non deerit carus Musarum Abstemius antro,
80Qui celebret chartis nomina nostra suis.
Atque alii, quorum nostras fama attigit aures,
Non taceant clari fortia facta ducis.
Hic est verus honos, vera haec est gloria, vera
Praemia, post mortem vivere posse diu.


6.

Diva, cui Cypros insula
Paretque Idalium nemus,
Hic, pulcherrima coelitum,
Nectis floribus herbas;
5Succurre hei misero mihi,
Benigna o dea subveni,
Dum tu gramine in uvido
Magna voce vocaris.
Te postquam sine viximus,
10Mater blanda Cupidinis,
Curae nos subeunt graves
Torquent cordaque nostra.
Heu fatum miserabile,
Sors et dira necessitas!
15Tristem sub tenero miser
Flore ducere vitam
Cogor: nox aciem premit
Atra luminaque impedit;
Torpet, nescio quo modo,
20Mens in limine primo.
Solvat frigida corpora
Mors, umbra Stygios lacus
Pallens enatet antequam
Tristis vita supersit.
25Tu potens puer, aureis
Telis et iaculis potens,
Terror maximus o deum
Fortiumque virorum,
Qui spernunt Venerem et tua
30Regna, age et facem et aurea
In me coniice spicula,
Tuos sentiam ut ignes,
Sentiam imperium, meae
Sentiam dominae fera
35Iussa: sed potius velim
Mitem amare puellam.
Pigris ex oculis sopor
Sic absit, vigeat mea
Mens pendens dominae e sinu
40Tristis cedat et angor.


7.

Cum Corni placidae gramine florido
Antiquum canerent Naiades genus
Arcani, ut liquida voce volans avis
Cursus desereret suos,
Qui primusque, deo ductus et alite,
5Arcem optaverit hanc auspicibus bonis,
Quique inde in studiis proelio et in truci
Clari prodierint viri,
Tunc, his carminibus dulcibus et modis,
Antro concitus e pumiceo, deus:
"Non deerunt alias tempora idonea
Claram efferre propaginem;
10Nunc - inquit -lepidum dicite, virgines,
Maurum, concinite hunc carminibus virum,
Maurum prima sonent carmina nobilem,
Maurum verba novissima.
Optatissima lux advenit, o deae,
Qua Maurum aspicere en dant pia numina;
15Docta hunc Pieridum consequitur cohors,
Linquens Tybridis alveum.
Gaudete, o nemus, o vallis et intima,
Nec non, concilii maxima pars mei,
Labens vorticibus: rive, fugacibus,
Praerupto imbre tumentior.
Huius nos opera atque ingenii bonis
20Insignes erimus, flumina dum petent
Ima praerapido gurgite, dum vehet
Coelum lucida sydera".
Haec fatus fluvio condidit os sacrum
Cornus. Naiades egregium decus
Miratae excipiunt plausibus undique et
Exultant monitis dei.


8.

Dum te Tarvisium tenet,
Coryti, altaque moenia,
Dum Nymphas celebras Silis
Et fontes vitrea unda,
5Quo te scire velim pede
Iuvet scribere carmina:
Nam desiderio tui
Aegra mente laboro.
Interdum aut oculos nigros
10Causor virginis aureo
Sinu, aut poma latentia,
Cultos culta per hortos;
Interdum timeo tibi,
Dum nimis studio insides,
15Ne divum atque hominum pater
Obsit numine iniquo.
At nos interea gravis
Urget febris et enecat
Sitisque insatiabilis
20Torret pectus adustum.
Iam Germania Caesarem
Ad nos miserat hospitem,
Magni iam trabe Tilia-
Venti straverat undas.
25Hunc Germana phalanx truci
Pone lumine subsequens,
Bacche, faucibus aridis
Tecum bella gerebat.
Illo me miserum die
30Febris occupat horrida,
Essem quod stomacho, puto, in-
Suetus talia ferre.
Decussit Boreas fero
Iam flatu arboribus comas,
35Cauda Scorpius aethere et
Ingens saevit ab alto,
Ex quo corpora languida
Dulcis non reficit quies.
Heu tremor prius imminet,
40Aestus deinde vicissim,
Cum quaerant penetrabile
Frigus pellere caeteri
Velim praecipitem in caput.


9.

Nec nos ulla dies valebit unquam
Reddere immemores tui, nec usquam.
O si post aliquot videre messes
Dii dent et tenera sedere in herba,
5Cum dicam: "Hic solitus levare questus
Atque ignes placidus levare nostros."
Quam grato fruar ocio et quiete!
At vos interea valete, sylvae,
Colles, rura, lacus, valete amoeni.


10.

Et forma aequales superans formosa puellas
Phyllis et ante omnes Palladis arte potens,
Nullaque coniugia et nullos perpessa hymeneos,
Iam comites linquens, talia verba dedit:
5"Turba vale, vita atque oculis mihi carior ipsis,
Iam valeas mater et mihi cara soror;
Vos Venus alma iuvat. Venerem celebrate, puellae,
Insigni et laetas reddite prole domos.
At mihi Palladios habitus artemque colenti
10Inter Vestales vita sit ipsa choros.
Huius et, o mihi culta, mei iam pignus amoris
Desectos crines accipe, diva, libens".


11.

Tristia iam liquido cesserunt nubila coelo,
Luce homines Phoebus adiuvat ipse data.
Autumni rediere boni foelicia dona,
Sunt decori arboribus mitia poma suis;
5Vinea maturis gaudet pendentibus uvis,
Atque, induta iterum, flore renidet humus.
Iam promissa deo solvamus vota secundo,
Cuius opus, pendet vitibus, uva rubens.
Et florentia serta et cymbia plena feramus,
10Quod dederit primum vinea nostra merum.
Foelix cui Bacchi licet uti numine dextro,
Ille miser quem trux aspicit iste deus.


12. in obitu Nicolai patris

En tibi, tres nati, inferias tibi ducimus, ipsi
Lugentes, manibusque piis suprema ferentes
Munera, dum patrium comitamur funus ad umbras.
Alme parens, miserande parens, ut tempore acerbo
5In tenebris miseros linquis, dum maesta per ora
Fundimus et lacrimas et pectora plangimus ipsa;
Tu thalamos totamque domum sobolemque paratam
Turpasti tristique implesti funere luctu.
En mater, vitta crines de more revincta,
10Ad tumulos, natarum atra stipante caterva,
Conqueritur laeditque genas atque unguibus ora:
Multisono templumque ululatu atque aethera complent.
Crudeles vocat illa deos, crudelia fata,
Quod tibi Parca fero filum interruperit ungue,
15Quod sibi adhuc volvat fallaci stamine fusum.
Pectore in humano tantum potuere dolores:
Quocunque aspicimus, quoquo vestigia maesti
Vertimus, ingeminant, ostentant omnia luctum.
Heu quam saeva cito properarunt funus iniquum
20Fata tibi, miserande pater, ne commoda nostrae
Ulla forent vitae leto super immaturo!
Non secus atque arbos ipso iam robore tuta,
Quae teneros foetus ima de stirpe sub auras
Sustulit, hos umbra atque ingenti tegmine ab omni
25Grandine defendit tutos aestuque furenti,
Postquam illam curva agricolae evertere bipenni,
Nulla tegit teneros umbra vel vertice mater:
Non grando, aut aestus parcunt gelidaeve pruinae,
Nec pecus admorsos proscindens cortice ramos.
30Sic linquis, miserande pater, sic, undique circum
Insidiis clausos gravibus luctuque metuque.
Quid queror? Ah lacrimas aliis fletumque ministro!
Nec prosunt lacrimae quicquam gemitusve profundi,
Nec functi curant lacrimas iam funere nostras.
35In tumulo corpus tantum est umbraeque silentes,
Post obitum quae quisque suum terrae omnia reddit.
Iam te, sancte pater, tenet alti regia coeli,
Unde prius primis venit tibi spiritus auris;
Nec fas, alme, queri lacrimas vel fundere inanes,
40Cum tot contigerint coelesti commoda sede
Foelicesque choros celebres et pace fruare.
Interea, pater alme, vale, vale et usque paterno
Viventes sine te in tenebris tuearis amore.


13.

Flavi, desine iam iam me rogare
Quicquam, carminibus nihil valemus:
Sunt merae omnia nugae ineptiaeque.
Vos mecum interea meos amores,
5Vos mecum teneras meas puellas,
Musae, dicite, dum severiorum
Vitetisque oculos, manus et aures.
O si carminibus meis puellam
Vincam, ne renuat preces superba!
10Ne, Musae, atque manus severiorum
Iudicum atque oculos timete et aures.
Tunc vos Flavium adhibitis, frequentes:
Tunc vos, tunc lepidae et simul facetae
Nostro gaudia nuntiate amico.
15Hanc Phoebus properet diem nitentem,
Haec finis mihi sit meum laborum;
Hanc ego haud celebraverim sat unquam,
Nec queant minimum referre laudis,
Laudent carmina nostra vel trecenta.


14.

Per colles montesque, volens, perque invia saxa,
Aucupii et volucrum captus amore, feror,
Nec sum adeo falsa spe vel deceptus inani:
Praeda avium retuli sed gravis inde pedem.
5Sit satis, o Satyri, me multa laude precatum
Vos, boni in aucupio quod mihi fertis opem.
Partem aliquam volucrum ferat ast Abstemius: uni,
Uni ego pro meritis debeo plura suis.
Iuppiter, o mea vota libens quin rite secunda,
10Ut memorem melius me sciat esse sui.


15.

1 Ite greges, tuti per summa cacumina montis
Pascentes, rupesque altas de more, capellae,
Scandite, virgultis nec morsu parcite frondi;
Iam licet ingentes umbrosa cacumina lucos
5Et montem herbosum lustrare impune iuvenci:
Nam tandem insidiis vestrum prostravimus hostem.
Interea volucres cantu viscoque tenaci
Decipiam, Satyri faveant, sub numine quorum
Ars est, exiguas dum sol contraxerit umbras.
2 10Carpe fugam, infoelix pecus o miseraeque capellae,
Tuque greges, custos, ducas, canis optime Lygdon,
Qua nullos pecudum balatus audiat hostis.
Iam patrios fines dulcesque relinquere terras
Cogimur, externasque domos et ovilia, maesti,
15Quaerimus: haec nobis fert ecce incommoda miles.
3 Quo properas Damon? Quae te, quae maxima cura
Exercet? Fletu indulges maestisque querelis:
Iam mens ipsa metu trepidat, cum pascua quaeras
Externa, insuetus solitis excedere campis.
20Dic, Damon, nec me suspensum corde teneto.
4 O foelix, qui mane novo praesepibus altis
Armenta et laetas pecudes ad pascua ducis:
Nunc scio quam dulce est validis patria arva iuvencis
Vertere, vicinis armenta et pascere sylvis.
25Sed migrare alio iam vis aliena coegit,
Ut cernis, vixque has e multis ipse capellas
Subduxi paucis furtim lactentibus haedis;
Caetera, quae brumae nos ante paravimus usu,
Perdita iam duco, manibus lacerata nephandis.
30Parva loquor: "Iactura movet non me haec, Ornite, tantum.
Eheu pastorum princeps bonus, ille Menalcas,
Quem novit quicunque boves ad pabula ducit,
In medio armorum strepitu et clangore tubarum
Restitit, et patriae et pastorum ductus amore
35Ante habuit propriis pastorum commoda rebus.
Nos vero, incassum patriis traducere ab oris
Conati, tandem fugientes linquimus illum:
Haec certe est lacrimarum et nostri causa timoris.
Heu male militibusque feris, male creditur armis!
40Nosco minas, nosco ferro quam dextera prompta est".
5 Haec equidem haud unquam mala vos urgere putavi,
Quamvis saepe alta corvus de rupe sinister,
Insolitum fundens ales per guttura carmen,
Nescio quid maestum iam tum impendere monebat.
45Sed cythisum fugerent pecudes prius ipse putassem
Atque apis halantes flores frondesque capellae,
Mala ferant steriles duris in montibus orni,
Piscis in aerias se squamiger inferat auras
Quam turbo instarent vobis dirique tumultus.
50Dic tamen, haec pestis vestris unde ingruit agris?
6 Audisti regem egregium, qui nomine Caesar
Fertur, Germanos rapidum et penetravit ad Istrum
Communem ut tandem depelleret Alpibus hostem.
Hic, postquam Turcam virtute refregit et armis,
55Alpinas fauces et pervia claustra petivit
Et fines tandem toto cum milite nostros:
Haec est causa fugae. Quamvis est optimus ille
Iniussuque suo patiamur damna tot ipsi.
7 Vos equidem miseror, vobis quod pessimus annus
60Hic sit. Quod possum, stabula et praesepia, Damon,
Promitto: pecora hic claudemus sepibus ambo.
Nulla lupum metuat pecus aut sub matribus agni,
In foveas tandem incautum deiecimus illum
Turbaque pastorum iaculis confodit acutis.
65Castaneae haud deerunt, deerit non copia lactis,
Mitis pendet adhuc et quae de vitibus uva;
Et volucris pastu decedens arva relinquit,
Roris nocturni et canae praesaga pruinae,
Iam nemora alta petit dulcique aviaria cantu.


16.

Salvete, o patrii Lares,
Vos sylvae et gelidi lacus,
Salvete, alta cacumina
Montium atque recessus.
5Vos tandem liceat mihi ut,
Post tot longa pericula,
Post casus pelagi graves,
Fruar, suave quiescens.
Hoc est vivere, vivere
10In dulci patriae solo,
Ludentem in roseo sinu
Carae coniugis usque.
Olim linquere patriam,
Discendi studio exteros
15Mores et populos, mihi
Mens ardebat amore;
At nunc ut per agros placet
Vagari, inter ut uvidas
Herbas, dum steriles bonis
20Iungo vitibus ulmos.
Quam libet lepores sequi
Auritos strepitu, canum
Cinctus agminibus, dolosque
Inter retia et urgens;
25Interdum volucres iuvat
Certa aut figere arundine,
Aut per rura virentia in-
Cautas fallere visco.
Ille, divitiis potens,
30Auratas habitet domos,
Tristes qui pluvias potest
Perferre et mare saevum,
Rus ego at placidum sequar,
Curis liber ab omnibus,
35Contentus patriis bonis,
Dum vivam inter amicos.
Et cum frigida corpora
Linquet spiritus et vigor,
Fusis Cynnama me comis
40Mandet cara sepulchro.
Illo e funere non erit
Qui me non, miserans, fleat
Dicatque: "Hic teneri fuit
Miles semper Amoris".
45Foelices animae, quibus
Sedes Elysium est nemus,
Hoc concedite, mi, choros
Inter esse beatos,
Si te, Cynnama, concinens
50O Laudavi ocia ruraque,
Curarum aestibus et procul
Vivens crimine ab omni.


17.

Dedicat haec, Sylvane, tibi venabula Lygdon,
Nam studia invitus deserit illa senex.
Dum solidum fuerat robur, tua saepe cupressus
Ursorum exuvias muneraque ampla tulit.
5Saepe canum sylvas lustrantem vidit Eous
Agmine, saepe Hesper, iam fugiente die;
Nunc satis est, annis fessus tristique senecta,
Si stabulis fures arceat atque lupos.
At tu, dive, senem non unquam mitte tueri,
10Per nemora ut tutus pascat, ut ante, greges.


18.

Ordine iam sacrae Augusti rediere Calendae,
Quem celebrem patres instituere diem.
Adsitis, iuvenes, adsint teneraeque puellae,
Urbe magis tali tempore rus placeat.
5Non quisquam iungat domitos ad plaustra iuvencos,
Non quisquam curvo vomere vertat humum:
Cesset opus, valeant curae valeantque labores,
Et queruli a nobis sint procul usque senes.
Hoc quicunque die Bacchum celebrabit aperte,
10Perfusus molli tempora vincta mero;
Illi foelices menses, illi fluet annus
Laetus, nam fieri sic iubet ipse deus.
At qui non merito numen dignatur honore,
Sponte sua fugiens orgia sacra dei,
15Respuit iratus torvaque hunc fronte repellit:
Tum gravis a magno poena timenda deo est.
Perditus, ille fleat, vento perculsus et imbri,
Ad dominae clausas nocte silente fores,
Nec veniente die miserum quies alma revisat,
20Nec fugiente eadem corpora fessa sopor.
At tu, Bacche, veni, fusis per colla capillis,
Carmine te incompto rustica turba vocat:
Nos maiora tibi dabimus cum rusticus uvis
Impleritque lacus doliaque ipsa mero,
25Pampineaque caper velatus tempora fronde
Mox sacer, effuso sanguine, tinguet humum.


19.

Foelices plantae, nemorum dulcesque recessus
Antraque in aestivo saepe petita die,
Phyllis ubi, incassum multis optata, resedit
Et mihi dat primas, facta benigna, rosas.
5Pauper ego, haud unquam pro tali munere ferre
Digna queam vestris laudibus ulla, Mycon.
Hic quicunque meos olim percurret amores,
Aut errore viae aut ductus amore loci:
"Foelices plantae - dicat - fontesque perennes,
10Sol alat o semper vosque benigna soror,
At faciles, Nymphae, pastorum avertite falces,
Pellite lascivos fontibus atque greges".


20.

Quid fletis, miseri ? Quatitis quid pectora pugnis?
Non lacrimae quicquam ferrea corda movent.
Sola ego, cum placidam speratis ducere vitam,
Non expectato vellera dente seco.
5En hic perpetuo muro sibi clauserat agrum,
Illic cuncta putans forsitan esse bona.
Solus, dum licuit per me, sine coniuge vixit,
Solus, et horrentes nunc petit umbra lacus.
Unum hoc obiicitur tantum: quod vulnera docti
10Nostra valent longum vincere scripta viri.


21.

Sancta Venus, superum decus immortale deorum
Atque hominum semper dulcis et alma quies,
Te dea te Aprilis veneror mihi magna Calendis
Imbuit et sacros alba columba focos.
5Luce genus vitae hac durum prius ipsa reliqui,
Addixi aeternum me tibi resque meas.
Ex illo quod diva mihi cursum alma secundas,
Propria erunt tali munera mense tibi.


22.

Has nigras tibi, nox, pecudes, tenebraeque silentes,
Mactat Acon vobis, rustica liba ferens.
Carior o solis radiis mihi, carior ipsa
Luce, quies, curis quae data es una meis.
5Si te furta iuvant Veneris, si gaudia amantum
Dulcia, dum cupide basia utrimque sonant,
Affer opem, bona nox, furvis velata tenebris,
Gaudia dum properans ad sua fertur Acon.


23.

Summe deum, coeli reseras qui limina, custos,
Claudis et horrenti pervia rura gelu,
Dedalus, Ionii heu frustra servatus ab undis,
Invitis fugiens regna superba deis,
5Marmoreis tibi constituit pia templa columnis,
Collocat et summo remigia ipsa tholo,
Haec ut, Phoebe, tuum cunctis testentur honorem
Utque eadem luctus sint monumenta mei.


24.

Quae liquidum obducis subita caligine coelum,
Horrisono involvens aequora salsa Noto,
Parce, dea, insanas te nunc attollere in iras:
Littore me Veneto gaudia mille manent.
5Tuque, Aquilo, si ficta tuos non fabula amores
Edocet, immisso flamine, pelle ratem.
Parva manet factum posthac non gratia tale,
Cum primum attigerint littora curva pedes:
Dive, tibi niveam mactabit Lygda bidentem,
10Nigra tibi manibus concidet alma meis.


25.

Furta paras quaecunque meis iam, foemina, in hortis,
Ipsa volens fructus et mihi ferre tuos.
Abstineas, moneo, non quicquam talia curo
Munera, de Stygiis lecta videntur aquis.
5At mihi quae roseis offert puer aurea palmis
Nimirum, ut superis sedibus orta, placent:
Ergo poena manet gravior te, foemina, inique
Si facies, puerum munera larga manent.


26. divo Georgio

Dive, meis es qui praeses placidissimus annis,
Qui mihi das vitae lumine posse frui,
Post decimum nonus iam praeterlabitur annus,
Cum pia mi mater ubera prima dedit.
5Florentes igitur, pro tempore dona, coronas
Afferimus sanctis et pia thura focis;
Suscipe, dive, libens: crescent, crescentibus annis,
Natali fuerint quae tibi certa meo.


27. divo Petro

Dive patris summi qui moenia celsa tueris,
Limina qui reseras claudis et ampla poli,
Dum perlustrat oves septis Pharnesius altis,
Divina pastor relligione potens,
5Spectatum summo iam nunc delabere Olympo,
Si tibi, ut assuerunt, templa dicata placent.
Ipse vocat, sanctus divino numine pastor,
Ipsi etiam invitant ad pia sacra greges.


28. ad Fabritium Colloretanum

Te dumosa tenent aestivo tempore rura,
Colloretanis rura beata iugis,
Foecundae agricolis foelix ubi copia messis,
Nec capiunt pleni dulcia musta lacus.
5Luxuriant passim virides armenta per herbas,
Pabula queis semper sufficit alma Pales.
Hunc proavi quondam, longis erroribus acti,
Optavere sibi familiaeque locum,
Ut clarum studiis genus et fulgentibus armis
10Hinc foret, auspiciis numinibusque bonis.
Quae, tacitus, versas tecum, noctesque diesque,
Ante oculos ponens fortia facta patrum;
Ast ego blanditiis dominae teneorque cathena,
Regnat et in nostro pectore semper Amor:
15Incautum nigris me Delia cepit ocellis,
Perfida, me lenta detinet illa mora.
Interea numeris longos cantamus amores,
Nitimur et crebra corda movere prece,
Ferrea at illius tam pectora dura moventur
20Horrida quam cautes percutiente Noto.
Pierides, frustra vestros libavimus amnes,
Frustra elegis canimus tristia verba modis.
Et Vanci loca sola et vallis gramina testis
Laetaque Meduacus flumine prata secans,
25Cum resonant miserum suspiria longa trahentem,
Nec potis ardentem est unda levare sitim,
Una meis tantum nympha officiosa querelis,
Quaeque meos gemitus adiuvat ipsa suis.
Salve, Echo, meritos tibi, matutinus, honores
30Ipse pia spargam dulcia liba manu;
Te quondam simili laeserunt numina flamma,
Cum pueri toto pectore ab igne furis:
Illum per rupes perque horrida saxa vocabas,
Adveniente simul iamque abeunte die,
35Donec, post miseros gemitus longasque querelas,
Vox superest, anima corpus inane perit.
At mihi nec duros leto finire dolores,
Nec licet instantis solvere vincla dei.
O utinam tecum, Fabriti, caerula nassem
40Aequora, cum plenis sunt data vela Notis.
Nulla quies, diversa manus dum munia obiret,
Eiicerent donec pectora nostra deum.
Nam seu carminibus fictis viscoque tenaci
Deciperem volucres frondibus ipse latens,
45Seu leporem in positos strepitu deducere casses,
Gallica seu mallem solvere colla canum;
Interdum, frigus captans, in valle reducta,
Edam disparibus carmen arundinibus:
Eheu, non nostros lenibunt ista dolores,
50Quicquid agam, forti sed renuente deo.
Parce graves, Cytherea, in me torquere sagittas,
In cinerem iam nunc ossa perusta ruunt.


29.

Phoebe, decus vatum Musarumque optime custos,
Qui reparas passim lumine cuncta tuo,
Ille Valentinus, nostri pars maxima ruris,
Dive, tibi carus Pieridumque choris,
5Dedicat hanc laurum, ingenti de matre revulsam,
Quam veniente rigat, quam fugiente die.
Tu teneram tollas, nec longo tempore, in auras,
Arboris antiquus ni tibi cessit amor.
Hinc viridi vatis cingantur tempora fronde,
10Hinc sacra Pieridum tutior antra colat.


30.

Fugit hyems, fugit glacies, fugere rigores,
Adventus placidi suavis adest Zephyri.
Liquitur in summo nix alba cacumine montis
Vicinosque agros flumina curva tenent;
5Vere novo, tellus, solitos complexa calores,
Quas pariat tandem parturit, alma, rosas.
Non, Borea spirante, greges retinentur ovili,
Non residet pastor lentus, ut ante, focis;
Rusticus, hyberno quos frigore praetermisit,
10In proprios usus, conterit ipse diem.
Omnia laetantur, sylvaeque et mollia prata
Invitant ruris commoda mille sequi.
Solus ego, in curas intentus semper acerbas,
Nulla queo veris noscere signa boni:
15Non prosunt Zephyri, non prosunt florida rura,
Garrula non casus flens Philomela suos,
Sola mihi aeternos luctus praesagit hirundo,
Dum caesum mater impia plorat Itim.
Nam pariter tristes hyemes aestasque sinistra
20Ducitur assidue sub dominae imperio:
Humescunt lacrimis oculi, suspiria semper
Abrumpunt miseris pectora pulsa modis.
Flora, mihi causa est, uni mihi acerba puella,
Cui dederunt nomen florida prata decens:
25Heu frustra, non illa boni me commoda ruris
Carpere, non gratas haec sinit esse rosas.
Illa iubet tristem crudeli vivere in urbe,
Cum foliis sylvas frigida nudat hyems,
Cumque virescentes Zephyrus percurrit in agros
30Et nos cum calido afflavit ab ore Notus.
Te genuere Alpes saxoso in vertice durae,
Ursa feris tibi lac praebuit huberibus.
Me flentem sylvae resonant montesque nivosi
Atque iterant gemitus flumina curva meos.
35Nulla latet sylvis durove in cortice virgo,
Nulla premit iaculis per nemora alta feras,
Quae nostros dudum miseros non noscat amores
Descriptos passim carmine in arboribus.
At tu crudelis rides mala nostra; revincta
40Ferreus obducit pectora dura rigor.
O quoties atrae terrent me insomnia noctis!
O quoties pavido rumpitur alma quies!
Haec mihi dicebant vates, hoc augur Apollo,
Hoc etiam infoelix saepe canebat avis;
45Sed mens, stultitia, fraudes non vidit apertas,
Me quibus exceptum ferreus urget amor.
Tum decuit casus primum metuisse nephandos,
Aspera cum laqueis vincla tetendit Amor.
At tu, sancta Venus, si non regionibus illis
50Exul abest pietas, nunc, precor, affer opem;
Ipse tibi niveis velatus tempora vittis,
Dona feram templis, ut decet, ampla tuis.
Nescio quid tamen est, tristis nam desinit esse
Mens: haec laetitiae sint bona signa meae.


31. ad Fabritium Colloretanum

Fabritius mihi Pierio quae misit ab antro,
Aurea non segni munera lecta manu,
Digna bonis etiam Varii sunt auribus illa,
Vel quicunque alius carmina docta legat:
5Musarum e vitreo nam duci fonte videntur.
Queis Glycerae dulcis concilietur amor,
At me quod tali non dedignatus honore est,
Fabritium haud equidem munera parva manent.


32. ad divum Georgium, de natali suo

Expectata dies, revolutis mensibus anni,
Sacra redit primum numine, dive, tuo:
Iam Taurus nitidis occultum cornibus ignem
Spargit et omnifero semine cuncta replet,
5Unde tumor terris, unde est nova gloria campis.
Induit et densas arbor opaca comas,
Omnia laetantur, properat iam picta volucris
Exiguas natis extruere arte domos.
Hunc mihi natalem socii celebrate frequentes,
10Quem valeat morem tollere nulla dies:
Thura date et templi postes ornate coronis,
Dum chorus alternis concinit acta dei.
Ut teneris nondum deus hic egressus ab annis,
Serpentem supera traiicit auctus ope,
15Terribilis pestis vulnus letale parabat,
Dentibus infrendens, regia virgo, tibi.
At non ulterius passus procedere monstrum,
Guttura sed iaculo fixit aperta gravi:
Tum sensere homines supera de stirpe creatum,
20Et tibi tum meritus, dive, refertur honos.
At tu dexter ades, Caesar, dum maximus arma
Pro vera in Turcas relligione movet,
Unde iterum redeant foelicia saecla per orbem
Et bona pax urbes grataque rura colat.
25Ocia Musarum subeant et Apollinis artes,
Non oleae inventrix sit sine honore dea;
Utque sub Augusto quondam fera bella quierunt,
Caesare sub magno sic erit alma quies.


33. in obitu Susannae puellae

Flete diu iuvenes, tenerae lugete puellae,
Hic decus, hic ingens gloria vestra iacet:
Iam feret extinctas lacrimis Cytherea facellas,
Iamque pharetratus tela retundet Amor.
5Improba mors, divum atque hominum crudele venenum,
Qua miseranda iacet ante puella diem.
Parcite iam lacrimis, iuvenes teneraeque puellae,
Elysiis fruitur virgo beata locis.


34. de Francisco Braciaco, fulmine icto

Dum, Francisce, aliis profers, iustissime, vitam,
Te rapuit mors, heu semper iniqua bonis.
Fulmina furata est invito dira tonanti:
Ne pietas, neu lux talis in orbe foret.


35. Raymundo Turriano, equiti nobilissimo

Dum monumenta paras clarosque ex hoste triumphos,
Invidit tibi mors ensem, calcaria et aurum,
Raymunde, ut victrix de te victore triumphet.


36.

Phoebe, Musarum pater atque princeps,
Qui refers nobis adimisque lucem,
Fessa mortalis reparans diurno
Membra labore,
5Si tui cordi tibi adhuc poetae
Et placet cantus cytharae sonorae,
Qua tuos olim cecinisti amores
Carmine dulci,
Hunc manu docta iuvenem per altum,
10Qua patet gressus facilis cacumen,
Duc, ubi dictans numeros sororum
Turba quiescit.
Hic Zenus quondam fidibus canoris
Te canet laurumque tibi dicatam,
15Tum decus Musis erit abluisse
Gurgite sacro.
Dum ter exorat precibus Cichinus,
Antra Parnasi quatiens Apollo
Et sacram laurum placidus sereno
20Annuit ore.


37.

Carmine dum Zenus innumeris me laudibus ornat,
Ingenii ostendit munera larga sui,
Sed me, quod tali nimium feror altus honore,
Securum his dictis increpat alma Venus:
5"Quid tibi coelestum summos ascribis honores,
Improbe, nec Veneris regna superba times?
Mox facibus pavidos certoque Cupidinis arcu
Deducam vinclis teque Zenumque tuum ".
Parce Venus tibi, sic posito Mars serviat ense
10Et lateant semper dulcia furta virum.


38.

Moenia te retinent altis circundata fossis,
Barbarico quondam moenia facta duce:
Hic veterum assidue versas monumenta virorum,
Quae numeris arcta vel sine lege canunt.
5Scilicet hac, Alphonse, putas ratione futurum,
Ut pateat clarae laudis aperta via.
Gaudeat hinc patria, exultent laetique parentes,
Quod dederint vitae lumine posse frui.
Interea Musas et Phoebi numen adora,
10Ut liceat celeri carpere summa pede.
Ipsa Venus comitem exoptat te adiungere nato,
Assurgit Veneris laetus utrique chorus.
Nec mirum: nam par aetas, formosus uterque,
Telaque ad aurata promptus uterque manu.
15Parce tamen calamis certoque Cupidinis arcu,
Ille oculis caecus, Lynceus ipse fores.
Nec tamen exultes nimium dignatus honore
Divino, Veneris numina magna timens.
Ira deum quam sit tristis mortalibus aegris.
20Narcisi cunctos impia fata monent:
Ille puellarum semper delusit amores
Et iuvenum, donec captus amore sui est.
Crudeles nimium sortes, crudelia fata!
Flebat inops, inopem copia larga necat:
25Tum gemitus iterans tandem noctesque diesque
Flos moriens oritur margine dulcis aquae.
Ah superi prohibete nephas, servate benignum,
Ne pueri immeriti me quoque fata trahant,
Sive lapis fiam, sive Echo in montibus altis,
30E fletu aut vitreis fons orietur aquis.
Omina at haec rapidi iactent Eurusque Notusque:
Sint procul hinc curae, sint sine nube dies.


39.

Tempus ad hoc alta divi Danielis in arce
Detinet imperio me Cytherea suo;
Euganeas studio redeundi rursus in oras,
Mens mea iam pedibus carpere iussit iter,
5Ut, dum iura sequor Patavi legesque severas,
Sollicito fugiat pectore pulsus Amor:
Iratus sed enim, quod signa relinquere vellem
In me acuit Veneris aurea tela puer.
Collibus in patriis moror ergo et sede paterna,
10Exoriens ubi suspiria prima dedi.
O valeat cuicunque animo sententia sedit
Esse pharetrati numen inane dei,
Nec Venerem vinclis mortalia corda tenere,
Verum homines stultos hanc coluisse deam.
15Tende Cupido arcum plenamque exerce pharetram,
Nam te victorem gloria rara manet;
Respuat hos surda miseros virgo aure precantes,
Corda nive hyberna frigidiora gerens.
Nec prosint cytharae sonitum comitantia verba,
20Nec pateat querula ianua victa prece:
Me vero, quod grata libens sequor ocia, ad urbem
Utineam tenera duc, precor, ipsa manu.
Hanc statuit quondam, magno cum numine divum,
Attila barbariem deposuitque feram.
25Haec sedes est certa tibi matrique benignae,
Posthabita et Cypro posthabitaque Papho,
Hic utinam, quodcunque meis dant fata diebus,
Contentum placida vivere sorte velint.
Non ego bella canam, aut acies in proelia ductas,
30Cynnama sed nostro semper in ore sonet.
O utinam superent mordacia tempora versus,
Ut tua post cineres fama perennis eat,
Utque diu vixit numeris celebrata Tibulli
Delia, sic nostris Cynnama dicta modis:
35Vincula nec valeant Parcae dissolvere at umbrae
Elysios repetant una eademque die.
Hoc precor, hoc dederint coelestia numina nobis,
Vel fleat ad tumulum Cynnama cara meum.


40.

Magna deum genitrix, qui sydera clara tuentur,
Quaeque hominum soboli diceris esse parens,
Huc age foelici cursu tua Dindyma linquens
Ideasque arces, maxima diva, veni.
5Agrestes Siculi celebrant in littore sacra
Et Phrygiis resonat tibia pulsa modis;
Haud equidem credo esse tibi fastidia nostri
Bellaque in aeternos velle movere deos.
Aetna iterum flammas longo post tempore volvit
10Fumantesque globos sydera ad alta vomit
Pondera et Enceladus maerens gessisse tot annos,
Dum quatitur passim littora curva tremunt.
At quondam, si vera tamen famam attigit aures,
Moverunt hominum te, dea magna, preces:
15Nescius heu sortis Phaeton, dum fata lacessit,
Sydereas optans scandere posse rotas,
Quadriiugos puer insuetis calcaribus urgens
Tellurem exussit, non bene doctus iter.
Tum primum referunt ustos gessisse capillos
20Nereidesque imo delituisse mari:
Aret ager, sicca aufugiunt per rura Napeae
Praecipitique petunt antra reposta metu;
Iuppiter at cernens fumantia viscera matris,
Commiserans, ignes igne micante premit.
25Illa sed est medicina malis contraria nostris,
Ne pereant rapido fulmine si qua manent.
Iuppiter omnipotens, optatae coniugis oro
Per gremium labens nubila densa feras:
Nam potes immensum tenebris obducere coelum
30Et potes obscurum luce aperire data.
Tu quoque, si merito templum decoramus honore,
Affer opem alitibus, Cypria, vecta tuis:
Hic Erycis cinis Anchises fatisque quievit,
Itala dum peteret regna, iubente deo.
35Quod si forte malas in nos iam suscitat iras
Vulcanus, mulcens basia iunge viro;
Nos tibi perpetuos laudes dicemus in annos,
Nec divis aliis gratia maior erit.
Ne trepidate metu, Siculi, iam ponite curas:
40Placati dederunt nam bona signa dei.
Iam qui cessabas, suspensus numine divum,
Iusta sagittiferis bella movere Scythis,
Caesar, securo animo: comitatur euntem
Sanguineo Mavors hostibus ense minax.
45Classe mari expellas terraque hos milite forti,
Alitibus praedam Caucaseisque feris.
O qui rarus honos manet, o quae gloria, Caesar,
Cum trahet evinctos longa cathena duces.
Tum cupidi aeternis inscribere nomina chartis
50Certatim vates te, pia turba, canent.
Tum liceat tandem expulsam revocare quietem,
Tum vigeat Pallas, Mars valeatque furens.


41. hymnus in divam Catherinam

Quae colis sacri iuga celsa Pindi
Quaeque Parnasi vitreis in undis
Ludis heroas veteres canendo,
Turba sororum,
5Huc ades coeptis faveasque nostris
Et mihi mentem, mihi verba dones,
Virginis castae ut valeam referre
Carmine laudes.
Non ego ardentes Veneris facellas,
10Non canam nati volitantis arcum,
Quo Iovem terras trifido relicto im-
Pellit ad imas.
Alme sol, cursum es quoties moratus,
Virgo dum occurrit nitidis ocellis,
15Tum fere oblito cecidere habenae
Vertice equorum.
Luna, fraternis radiis relucens,
Virginum coetus quoties revisis
Pulchrior visa est, comitum aut tuarum
20Castior ulla ?
Nanque fulgebat roseo colore,
Quam sequebantur Charites decentes,
Ac velut summo micat inter astra
Lucifer ortu.
25Longe at ornatus fugiens protervos,
Molle et auratis trabibus cubile,
Pondera auri posthabuit pudori
Regia virgo .
Carcerum densae tenebrae situsque,
30Compedum vincla aenea, nec cathenae,
Nec Ceres dempta huic valuit pudicam
Flectere mentem.
Illa, divinum retinens amorem,
Regios luxus epulasque temnit,
35Nuntius divum ambrosia hancque dulci
Nectare pavit.
Quis furor mentem rapuit malignam,
Caesar, indigne populi imperator,
Pectore ut toto tenerae puellae
40O Damna requiras?
At tibi accurrunt facibus tremendis,
Quae rotam texant Furiae irruentes,
Cerbero ut praedam rapiant recenti
Caede tuorum.
45Quae tua armavit, dea, corda virtus
Cum vides leti omne genus paratum?
Non calor totis penitus medullis,
Virgo, recessit?
Corporis spernens sed enim dolores,
50Mente iam complexa deos et astra,
Spiritum coelo, unde prius recepit,
Reddidit alto.
Virginum salve decus atque custos,
Te canent nostri numeri quotannis,
55Aurea templum venerabimurque
Thuris acerra.
Tu, quies cum extrema oculos tenebit,
Ne lacus umbra et Stygiam carinam
Horreat, sanctam, dea casta, nobis
60Porrige dextram.


42. hymnus in divum Nicolaum

Iam polo tristes pluviae recedunt,
Delius laeta nitidus iuventa,
Aureos currus moderans, pererrat
Lampade terras.
5Cuncta laetantur: pecudes feraeque
Deserunt lucos latebrasque opacas,
Concinit dulci modulamine ales
Arbore ab alta.
Unde tempestas oritur repente?
10Hanc deus nos respiciens Olympo
Misit, ut festo sine nube agamus
Tempore lucem.
Dicite hunc mecum, pueri et puellae
Et thori expertes Venerisque blandae,
15Quae procul mentem geritis pudicam
Crimine ab omni,
Virgines tu coniugio maritas,
Lucra ne et turpem Venerem sequantur,
Sed bona reddant hilares parentes
20Stirpe nepotum.
Integris praefers puerisque lumen,
Ne pedes noctem metuantque sentes,
Summa dum cursu properant citato
Scandere montis.
25Navitas undis mediis volutos
Eripis leto miseros nephando,
Naufrago pisces prohibesque edaces
Viscere pasci.
Dum madens Auster Boreasque praeceps
30Gurgites fundo evolvunt ab imo,
Aequora iratis agitata ventis
Sydera tangunt,
Dive, sed puro veniens Olympo
Temperas fluctus aperisque lucem,
35Vota nec frustra pateris precantum
Ire per auras.
Illi, ut optatos tetigere portus,
Rite te donis venerantur amplis:
At notat suspensa tholo periclum
40Picta tabella.
Denique exaudis iuvenes senesque,
Candida qui te coluere mente,
Nec manus diras metuunt latronum aut
Impia furta.
45Optime o divum celebrande passim,
Qua pater pandit radios Apollo,
Quem dat humano generi patronum
Iuppiter ipse.
Nos, avi ut quondam statuere nostri,
50Sacra dum supplex peragit sacerdos,
Thure dumque arae recalent, feremus
Annua dona.
Quem colant ritum memores nepotes,
Saeculis nec longa dies futuris
55Demat, ut tuti placidamque vivant,
Te duce, vitam.


43. Daphnis aegloga

Pastores, colitis ripas quicunque Timavi,
Quaque fluit tacito Liquentia gurgite pinguis,
Ducite de pleno pecus in nova pascua ovili.
Ver tepidis properat Zephyri comitantibus auris
5Induit et vario pubentia prata colore:
Iam choreas Nymphae faciles per gramina ducunt,
Intonsos crines cinctae florentibus herbis,
Interea Lycidas carmen cantabit ad auras,
Tiliaventeas Ledra qua defertur in undas.
8 10Iam tandem optatam lucem dat Phoebus Apollo,
Phyllidis ut casti primum iungantur amores.
Ergo te e multis Phyllis pastoribus unum
Coniugio anteferens Daphnim dignata maritum.
Inflati tantum calamique et carmina prosunt:
15Nunc vero Utineam Daphnim comitemur ad urbem.
Laetitiaque omnes cingantur tempora ramis
Populeis, buxumque ferant laurosque virentes.
Primus, ab externis veniens regionibus, artem
Daphnis arundineam docuit desuetaque longo
20Tempore Musarum monstravit carmina nobis,
Postquam, aequor tumidum errores longosque perosus,
Collibus in nostris patriaque in sede quievit.
Nec vero contemne agros et sordida rura,
Nec linquas invita urbem urbanosque tumultus:
25Hic vitrei exurgunt florenti margine fontes,
Hic fluvii valles decurrunt inter opacas.
Quam iuvat aestivo, venit cum torrida messis,
Tempore, graminibus viridi et requiescere in umbra
Carpentem somnos rauca suadente cicada!
30Quam iuvat, arenti torpet cum lingua palato
Ore avido strepitante sitim depellere rivo!
En tibi Naiades udae Dryadesque puellae
Munera dant, flores texunt per prata Napeae,
Phyllidis ut variis ornentur colla corollis.
35Pastores alibi inter se certamine ludunt,
Pars colluctantes exercent membra palaestra,
Pars silicis durae certatim pondera iactant
Et iaculis metam feriunt celerique sagitta,
Nec procul hinc alii superant iam gramina saltu,
40Ludifico cursu fluvios aurasque lacessunt:
Victores hederae pallentis dona reportant.
Ille deus certe est passim celebrandus in agris
Quicunque instituit lectum sociare iugalem.
Nec Baccho aut Cereri debetur gratia maior,
45Quamvis prima unco tellurem fodit aratro,
Ille docet lentas sulco committere vites:
Ante nec implebant foelices horrea messes,
Dolia nec dulci spumabant pinguia musto,
Sed victum in lucis dederunt sylvestria pruna
50Quernaque glans aluere et copia lactis abundans.
At somnos inter pecudes imisque cavernis
Ducebant glacie expertes siccique caloris;
Tum mortale palam genus et discrimine nullo
Iungebat Venerem, impulerat sua quenque voluptas:
55Sic ruit in vaccam stimulis impulsus iniquis
Taurus, in hirsutas hoc hircus more capellas.
Verum hominum et pecudum deus hic discrimina fecit,
At vos, dum virides anni, dum laeta iuventa,
Ludite, nec longum caros date pignora natos:
60Tum foetura greges augebit sepibus altis,
Noctivagi fures metuent armenta lupique,
Tum fluvii Daphnin resonent montesque lacusque,
Agrestem Lycidae nisi dedignaris avenam.


44.

Ergo ego, quae longos sperabam vivere in annos
Concordi tecum, vir placide, in thalamo
Progenieque domum et viridi exornare iuventa,
Dum cani inficerent vertice caesariem,
5Curarum medio squallentum versor in aestu,
Artibus abducor nunc quoque foemineis.
Turpe virum est equidem muliebres quaerere cultus,
Apta viri bene nec foemina consilio.
Quam melius nos est hybernas ducere noctes
10Inter carpentes fila manu vetulas!
At non haec quondam es visus promittere, coniux,
Nostram olim tua cum dextra manum tenuit.
Quin potius me, victuram sine litibus ullis,
Dent si fata tuo me esse super cineri,
15Quo minus infoelix speravi incommoda quondam,
Hoc equidem trepidae poena venit gravior.
Immemor ah penitus germani frater adempti
(Sic dederint divi debita supplicia).
Dic, precor: "Insanum quis te malus impulit error
20Germani toties laedere iam tumulum?"
Immeritam primum thalamo eiecisse iugali
Conqueror, effigies altera quae fueram
Coniugis, ut te crudelem nec viscera matris
Moverunt, neptes, libera progenies,
25Nec te fraternusque thorus, nec foedera sancta,
Nec nostri testes numina coniugii.
O si forte aliquis Manes descendat ad imos,
Qui referat fratris facta nephanda viro,
Coeruleam invito conscendat regime cymbam,
30Nec Stygis infames umbra lacus metuat,
Non illum triplici circundata ianua ferro
Detineat, quin te terreat umbra ferox.
Improbe, cur auri atque argenti captus amore
Saevus in uxorem progeniemque meam es?
35Desine, nam te non iniussus numine divum
Admoneo: "Tristis poena parata tibi est."
Te testor, fraterna cohors, pietate sororis
Undique iactatam progeniem foveas.
Nunc etiam undivagam cogor conscendere puppim,
40Cum Boreas tumidis saevior instat aquis.
Heu potero tristes pluvias et flamina ferre?
Heu potero siccis monstra videre oculis?
Parcite vos teneram mediis delphines in undis
Dentibus horrendis laedere progeniem,
45Vos placidam mentem gerere et non impia corda
Dicunt et saevos esse negant pueris.
Iam Veneti patres, quorum reverentia magna,
Tellurem lustrat qua pater Oceanus,
Si pietas unquam vestra et fas pectora movit,
50Nunc moveat mater parvaque vos soboles.
Aurea sic Venetam Venus et Mars impiger urbem
Ambo perpetuis auxiliis foveant.
Libertate frui dii dent et maximus armis
Imperium Grittus proferat Oceano.


45. ad Portium, de Saturnalibus

Magna in luce virum et celebri versaris in urbe,
Egregiis homines artibus usque iuvans,
Porti, cui meritos tribuit gens Iulia honores,
Cui Nymphae assurgunt Pieridumque chorus.
5Verum ego vicinos colles dulcesque recessus
Evolvo peragrans pectore saepe meo
Cur festas olim luces dixere priores
Nomine Saturni perpetuumque manent,
Curarum cum sit deus hic pater inde seniles.


46. ad Ioannem Grimanum, episcopum Cenetensem

Iam vale valeatque, domus Grimana, per orbem
Nobilis, immensis qua fluit aequor aquis.
Mens avet externas iam nunc perquirere terras
Et trepidi properant longius ire pedes,
5Non tamen ulla mei facient oblivia Iani
Tempora, dum membris spiritus ullus erit.
Certum est undivagis vitam committere ventis,
Cypria ut accelerans littora curva petam:
Hanc colit ante alias magno discrimine terras
10Idalia, hic acuit spicula semper Amor.
Ver ubi perpetuum florentes sufficit herbas,
Nec rigido frondes frigore laedit hyems,
Ipsa Venus nectit vario de flore coronas,
Huic lateri Charites, huic puer haeret Amor,
15Nunc niveas aperit reiecta veste papillas,
Nunc vitreis nudum corpus inundat aquis.
Non timeam Scyllam immanem vastamque Charibdim,
Quae miseros nautas gutture saepe vorant,
Non fluctus etiam Ionios Strophadasque malignas,
20Non freta, quae venti sydera ad alta ferunt,
Dum deus Idaliis me tandem sistat in oris
Sitque inter Veneris vita beata choros.
Heu male lascivis miscebor amoribus! Eheu
Ridebit tremulum Cypria turba senem!
25Aurea parce Venus, volitans mihi parce Cupido:
Non ego contemno numina magna deum,
Non patriam fera mens, veteres non linquere amicos,
Est mihi et externas quaerere velle domos.
Marmora non tanti faciam neque divitis auri
30Pondera, quin Musarum ocia grata sequar.
Quid prosunt thalami aurati, quid purpura picta,
Si mihi nox curis est vigilanda malis?
Iane, iuvat potius securam ducere vitam,
Dum Cenetum tecum sordida rura colo,
35Iuppiter ipse bonus salubres ubi temperat auras
Aligerosque micans sol moderatur equos.
Hoc concedite dii, iustis precibusque favete,
Sollecitant animum crimina nulla meum:
Hinc ubi longa quies oculos noxque ultima claudet,
40Florida humus leviter corpus anile tegat.

1 Ornitus

2 Damon

3 Ornitus

4 Damon

5 Ornitus

6 Damon

7 Ornitus

8 Lycidas

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool