Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. de mundi creatione, ad Antonium Panhormitam

Hoc coelum, quaeque obliquo distincta meatu
Sed certa ferri sidera lege vides,
Telluremque suo libratam pondere, circum
Quam cingit rapidis Enosigaeus aquis,
5Spirantisque avium tractus, fusumque superne,
Qui cuncta aetherio temperat orbe, Iovem,
Antoni, Deus e nihilo, Deus omnia fecit,
Et formam rebus iussit adesse suam.
Ipsa sua voluit coelum splendescere luce,
10Et terras caecae noctis habere vicem,
Accendique diem claro de lumine solis,
Solis et auratum mane redire iubar,
Alternisque atrae lucem concedere nocti,
Temporaque hinc spatiis ire coacta suis,
15Bissenisque vagum complevit mensibus annum,
Ut tamen in partis quatuor omnis eat.
Nanque, ubi sol nostro languens sese eripit orbi,
Frigidaque hibernis terra madescit aquis,
Saevit hiems incana gelu, riget horrida bruma,
20Tum tellus foetu concipit aucta suo;
Ast, ubi vicinos sol ipse recurrit ad ortus,
Excursu et parili noxque diesque ruunt,
Terra suas ostentat opes et divite gemma
Vestit pampineas vitis opaca comas,
25Ludit et in pratis varium ver, ludit et aestas
Torrida, et ipsa suas sedula curat opes.
Haec frumenta manu legit, haec et in horrea condit,
Quae mox versa rotis parca colona terat;
Hinc cedente die longe et crescentibus umbris
30Autunnus pleno fert sua poma sinu
Ac bacchum plenis docet exspumare lacunis,
Sordida dum celeri sub pede musta fluunt.
Sic statuit pater ipse hominum rerumque creator
Annua perpetuas munera obire vices,
35Quin etiam spirare suis de partibus orbis
Ventos, et patriis nomen habere locis.
Nanque ab hyperboreis Aquilo volat impiger antris,
Excitat oppositas humidus Auster aquas,
Heoos ciet Eurus equos, at mitis ab orbe
40Hesperio Zephyrus lenia flabra movet.
Idem etiam occultos alta ad convexa vapores
Sustulit, ac terrae vertit in auxilium,
Unde cadunt himbres et matutina pruina,
Et grato sitiens rore madescit humus.
45An non et summo decurrunt vertice rivi
Et cava muscosis fontibus antra sonant,
Unde sitim pecudesque feraeque armentaque sedent,
Temperet et riguum coerula lympha solum,
Quando aer quoque nimbosis inclusus in antris
50Cogitur in laticem frigore, et inde fluit?
Nequa igitur mundi regio vacet, implet et undas
Piscibus; hi campo liberiore natant
Ac gregibus variis ingentia regna frequentant,
Nullaque squamigera gente lacuna caret.
55Alitibusque auras celebrat, quibus indit et alas,
Et corpus penna versicolore tegit;
Induit et virides frondenti gramine colles,
Et nemora arboreis velat opaca comis,
Communem et statuit victum e felicibus agris,
60Pomaque frugiferis ducit ab arboribus,
Quo varios usus homini pecorique avibusque
Praestent, ac vitae munera certa ferant.
Et iam quadrupedes foetus, obnoxia morti
Corpora, plumosos edideratque greges,
65Tum Deus humanos effingere molliter artus
Membraque de tenui ducere coepit humo.
Cunctaque formarat studio perfecta magistro,
Quaeque artem referant artificemque suum;
Mox auram aetherio de fomite fundit in illum:
70"Vive, ait, et proprio membra labore fove."
Arcanae mox partem animae de mente profunda
Libat, et erecti spirat in ora viri:
"Dux, ait, haec hominum generi sit et ipsa magistra,
Et sua constituant hac duce, seque regant,
75Hac validas ponant urbes, hac iura notarint,
Hac coetus pariter iustitiamque colant,
Coniugium ac thalamos discant ratione magistra
Servare et casta relligione focos,
Atque artis tractare bonas, et munera coelo
80Digna, et qui factis nomen ad astra ferant."
At postquam, immemores recti, coelestia dona
Vertere in facinus perniciemque suam,
Immemoresque boni, spreta pietate fideque,
Admorunt proprias in sua fata manus,
85Grassati et patrium in iugulum, caedesque suorum
Miscuerunt stygio pocula tincta lacu,
Inque virum saevit coniux, in pignora mater
(Pro scelus), ac miscet fasque nefasque furor;
Haec pater ut celsa miserans prospexit ab arce,
90Sisteret ut sceleri criminibusque modum,
Progeniem in terras summo demisit olympo,
Quaeque hominis gereret munia, quaeque dei.
Haec coeli secretaque et inerrabile patris
Consilium explicuit, quae bona, quaeve mala,
95Quae vitanda homini, quae vitae forma sequenda,
Quaeque bonos maneant praemia, quaeque malos;
Denique mortem obiit, vitae dum consulit ipsi,
Atque suo in coelum sanguine fecit iter.
Quo magis admiranda Dei clementia summa est,
100Cui fumet quicquid terra sabaea ferat,
Quicquid Arabs. Date thura focis, costumque cremate,
Et date cum multa thurea dona prece,
Pieriosque adhibere modos et carmina dignum est,
Antoni, quae te gloria prima manet;
105Hyblaeo cui rore madent et labra, cui amnis
Castalius pleno gurgite fundit aquas,
Nisaeique haerent insigni fronte corymbi,
Et coma pieria fronde revincta viret,
Felicemque animum pascis pietate fideque,
110Nilque tibi vera est relligione prius,
Quodque decet bona cuncta deo iustumque piumque
Ascribis, nostrae sed mala nequitiae.


2. hymnus ad Divam Mariam

Quisquis ades, dic laeta. Dies hic festus agatur,
In lucem qui te, diva Maria, dedit.
Luce sacra ponant venti, mitescat et aer,
Aequoraque irato murmure nulla sonent;
5Pacem agitent elementa: iubet Deus. O mihi dulcis
Gratia, laudandae sis comes ipsa deae,
Sis, Aurora, comes sacrae praenuntia lucis,
Praeferat et roseas Lucifer ipse faces.
Tu tyrios redimite sinus, tu, magne sacerdos,
10Sacra cane et sacris ora resolve modis;
Et pius assistat circum chorus, et bona dicat
In numerum sancto verba canenda die.
Ipse ego, quod possum, tanti natalis honores
Voce feram, et patrio carmine digna canam:
15"Te nascente hominum melius nil secla tulere,
Ut nato maius nil peperere tuo;
Quaque die genita es, illa lux candida primum
Fulxit, et e tenebris clara reluxit humus.
Tunc magni concepta dei secretaque pandi
20Coepere, et vatum certior esse fides;
Tunc laxae patuere fores, tunc limen olympi
Panditur, et coeli libera facta via est
Interdicta prius, quod summi edicta tonantis
Spreverit anguineo foemina virque dolo.
25Salve, sancta parens Christi, salve, inclyta virgo,
Unica sollicitis spesque salusque reis;
Tu miseris rapido iactatis aequore nautis,
E coelo aspirans, aura vocata venis,
Tu pressis longo populis belloque fameque
30Prospicis, et pacis dona benigna refers,
Tu fessis tranquilla quies, gratumque dolenti
Solamen, teque est auspice triste nihil.
Per sacros uteri foetus castumque cubile,
Perque dei Genius quae tulit ore tibi,
35Per dulces nati lusus pueriliaque ora,
Perque sinus, e quis lac Deus ipse bibit,
Per te, quae solita es vota exaudire precantum,
Te rogo, per nomen, casta puella, tuum:
Da pacem, dea, da fessae requiescere genti,
40Et nos a saevis eripe turbinibus."


3. hymnus ad Divum Ioannem Baptistam

Felicem, quae prima novo te lumine vidit
Nascentem heois fluctibus orta dies,
Felicem quaecunque tibi dedit hubera nutrix,
Et qua reptasti terra beata puer,
5Quique tuos primi monitus hausere loquentis,
Et quorum infuso corpora rore lavas;
Sed longe ante omnes fortunatissima mater,
Et quo nec toto est maior in orbe parens.
Nam quid ego de te primum mirerve canamve?
10Quive meo fuerit primus in ore sonus?
An quia divinos partus Christumque canebas,
Quique deo esset honos, quaeque paranda via?
An quod felicem terris agnumque hominemque
Atque salutiferum dicis adesse Deum?
15Vel quod Iordanis dominum lavis amne beato,
Fluxit et e manibus mystica lympha tuis?
Hoc ego de te ausim, proles divina, Ioannes,
Quod tibi veridico praestitit ore Deus,
Foemineo neque conceptu, neque matris ab alvo
20Maiorem tete secla tulisse virum.
Tu nobis ades, o hominum princepsque paterque,
O qui rore tuo crimina nostra lavas.


4. hymnus ad Virginem Dei matrem

Quae tellus extrema tuos, sol, exerit ortus,
Quae tegit occasus ultima terra tuos,
Qui Rhenum patriaeque bibunt Maeotidis undam,
Phoebeisque urit quos plaga fusca rotis,
5Te cuncti, regina deum, metuuntque coluntque,
Et celebrant nomen, diva Maria, tuum.
Te vasti metuunt fluctus, te nubila coeli,
Aeoliique etiam carceris antra timent;
Te nascente die, te, sol dum conditur undis,
10Omnia te meritis laudibus accumulant.
Nanque tibi secreta dei mandata per auras
Candidus augusto nuntius ore tulit,
Progeniemque Deum coelesti concipis ortu,
Conceptum et nono sidere virgo paris,
15Cuique sacri reges coeli nova signa secuti
Aurum et panchaeo munera odore ferunt.
Atque, ubi nostra sua delevit crimina morte,
Et moestam insonti sanguine tinxit humum,
Vidisti e tumulo mira prodisse figura,
20Veraque pacifero verba referre sono,
Scandentemque patris mox ad coelestia tecta
Sullimem et dextra parte sedere deum.
Tum sacer e summa diffusus spiritus arce est,
Et tua divinus corda replevit amor.
25Hinc terris erecta tuis ascendis olympum
Aurea sidereo vertice serta gerens,
Cui liquidi circum cantus thiasique deorum,
Et sonat aurato pectine pulsa chelys.
Fatidici occurrunt vates castique parentes,
30Et tibi tum coeli regia tota vacat;
Ipsa patris natique sinu gestata corusco
Inter mille deum numina prima micas,
Qualis, ubi oceani nitidum iubar extulit undis,
Inter sidereos candida luna choros.
35Iam coelum sullime patet, iam despicis aethram,
Lucida sub pedibus sidera cuncta premens,
Stellantis cum iura capis consortia mundi,
Et datur humani cura patrocinii,
Conciliasque Deum nobis, facilemque precando
40Efficis, et populis prospicis usque tuis,
Prospicis et pacis rebus rerumque quieti,
Ac mala in aerios cogis abire Notos.


5. hymnus ad Divam Mariam

Ipsa meis assis numeris, dea, nec tibi festo
Quae damus, haec spernas munera parva, die;
Parva movent superos dum sint et casta, moveri
Ipsa docent aris pendula dona tuis.
5Dum canimus, fument syrias altaria flammas,
Atque cavo resonet tybia multa tholo.
Iam nova progenies coelo ventura supremo
Legerat ipsa uterum, virgo pudica, tuum;
Ergo alto delapsa polo vox nuntia castos
10Foecundatque sinus insinuatque Deum,
Et quem non spatiis immensus colligit aether,
Non totum coeli circuiere novem,
Hunc tu virginea conceptum mater in alvo
Fovisti, externo post paritura solo,
15Non tyrio subnixa toro spondave nitenti,
Cui tenue hospitium vix casa parva dedit,
Cui stramen tenero dedit incunabula, et ipsa
Arida vix primos praebuit haerba toros.
At coeli partum ingentem atque ingentia mundi
20Pignora monstrarunt sidera luce nova,
Luce nova emicuit coeli decus, aurea flavo
Aurora insolitum fudit ab axe diem;
Quin matutini sonuere per aera cantus,
Duxerunt placidos numina et ipsa choros.
25Astabant natum circa matremque ministri,
Et nato et matri sedula turba favet;
Illa plus solito fulxerunt sidera nocte,
Splenduit et solito clarior orbe dies,
Non pelago incumbunt venti, non aere nubes,
30Pax coelo est, terris pax quoque, paxque mari est,
Ipsae etiam infernis laetatae in sedibus umbrae,
Quique pii vates haec fore prodiderant.
Per te igitur, divina parens, humana salutem
Senserunt, per te ianua aperta poli est,
35Affari et coram licuit Dominumque Deumque,
Atque subisse hominis membra videre Deum.
O votis spes una piis, o dulce levamen,
Praesidium et miseris, diva Maria, reis;
In cuius gremio vagivit parvulus infans,
40Arrisitque pio dulcis in ore Deus,
Blandaque materno suspendit brachia collo,
Figens divinis oscula sacra genis,
Et modo carpebat nitidis alimenta papillis,
Infantique tuum lac bibit ore Deus,
45Et modo blanditias puerili expresserat ore,
Inque sinu grata membra quiete levat;
Tu pia, tu virgo non ulli obnoxia culpae,
Non ullum casto pectore crimen habes.
Ergo tu praesens nostris succurre periclis,
50Subsidium et fessis prospera rebus ades,
Aspice nos, facilisque veni pede, diva, secundo,
Et populi exaudi vota precesque tui:
Sit bellum pestisque procul, pax candida nobis
Assit, nec fructus terra benigna neget.


6. hymnus ad Christum Redemptorem

Annua iam redeunt patriis solennia sacris,
Et sanctum referunt tempora certa diem.
Luce bona simul et pueri innuptaeque puellae,
Et simul assidua foemina virque prece
5Solennes celebrate aras, atque ore favete,
Omnia et aeterno sint operata Deo.
Prodeat in tyria spectandus veste sacerdos,
Et chorus ornatas prodeat ante fores,
Velatique comas, albenti et tempora lino
10Decantent laudes, maxime Christe, tuas.
Te sors dura hominum generis, te cura laborum
Immitem subigit mortis obire vicem;
Dum trunco affixus cuneo et traiectus aheno
Sensisti geminum vulnus utraque manu,
15Sensisti fixas ferrato stipite plantas,
Horruit et capiti spina cruenta tuo,
Et cava mortiferum senserunt ilia ferrum,
Vulnere manavit lympha merumque tuo.
Cumque sitim cuperes nostra sedare salute,
20Torpuit arenti fellis in ore sapor,
Atque inter geminos crudeli sorte latrones
Iudaeae pateris iurgia saevitiae:
Donec defesso decedens spiritus ore
Clamavit: "Quid me deseris, alme pater?"
25Hinc manes stygiosque lacus, loca tetra silentum,
Infernique subis limina dura fori;
Inde pias animas et coelo digna secutas
Eximis, et superum munera ad alta vocas.
Tertia lux aderat, roseo cum laetus heoo
30Surgis, mox victor sidera clara petis,
Consortemque capis patrio cum numine curam
Dextra tenens, dextro conspicuusque loco.
Hunc igitur precibusque piis studioque fideli
Placemus, nostro det veniam sceleri,
35Det pacem, mala cuncta procul morbosque famemque
Pellat, et hostiles det superare manus.


7. hymnus ad Divum Franciscum

Nimboso quisquis speculans de monte sacerdos
Francisci felix rura nemusque tenes,
Divinumque colis tam sancti carceris antrum,
Parvaque at ingenti tecta habitata viro
5Hic, ubi nudus, inops, saxo vix tectus adhaeso
Hiberno statuit sub Iove ferre nives,
Humana expertus quantum patientia posset
Duraque paupertas propositumque tenax,
Atque inter silvas, atque inter lustra ferarum
10Efferat ut nomen, maxime Christe, tuum,
Cum volucres cinxere virum pia verba sonantem,
Auritae ante pedes et stupuere ferae,
Huc aures adverte, neque haec mea dicta, sacerdos,
Despice, veridica quae tibi mente feram.
15Non auro splendente domus gemmisque superba,
Nec quae puniceo lana colore rubet,
Non centum versata iugis felicia campi
Iugera, nec cresso palmite dives ager,
Aut gregis innumeri foetus, aut merce sabaea
20Niliaco rediens litore plena ratis,
Nec tam quaesiti multo sudore triumphi,
Subditaque imperiis oppida mille tuis
Felicem efficient, quamvis numerosa parentem
Stirps obeat plenas exhilaretque domos,
25Quam laeta el sanae paupertas conscia mentis,
Paupertas forti regna decusque viro,
Qua vel achimenios luxus regnumque Phrahartis
Exsuperat vestri gloria magna patris;
Cui saevi cessere ignes, victusque refugit,
30Qui capit assiduo pectora nostra dolo,
Scilicet et fraudes et noxia crimina vicit,
Eiecitque animo turpe nefasque suo,
Qui variis mandata Dei virtutibus implens
Inclyta militiae signa decusque ferat,
35Labentemque aciem Christi pietate fideque
Sistat, et hostiles ense refringat opes.
Salve igitur, patriaeque parens duxque optime gentis,
Quae sacra pro Christi nomine bella gerit;
Macte animo, Francisce, gravem qui primus in hostem
40Irruis, et Christi munera victor obis,
Vulnera iudaico qui quondam illata furore
Excipis, et pretium est hoc tibi dulce datum,
Haec gestata tibi sunt laurea serta triumpho,
Haec spolia, haec gentes, haec tibi currus eunt.
45Desino, nam levius libycae numerentur arenae,
Ocius et medio quae salit alga mari.


8. hymnus ad Divum Dominicum

Sol oritur, venit ecce dies; cape thura, sacerdos,
Cultaque divino carmine templa sonent,
Araque tyrrheno niteat vestita paratu,
Fumet odorato myrraque thusque foco.
5Vos castas adhibete preces, nam castus et ipse
Dominicus; casto sint sacra casta viro,
In quo num pietas, an iustae conscia mentis
Simplicitas, dubium est sit prior, anne fides;
Cuius inhaeserunt humeris labentia Petri
10Culmina, et immoto corpore sistit opus,
O primus assertor Christi, sed quo neque maius
Hesperia, aut melius Corduba docta dedit.
Ac veluti numero stellas comprendere non est,
Quantaque in oceani litore arena iacet,
15Sic neque Dominici laudes aequare canendo,
Concipere humano nec queat ore sonus.


9. hymnus de Christo ad Paridem Ferrariensem

Quod varios pelagi casus coelique procellas
Exsuperas, nanti quod data terra tibi est,
Oceanique minas et saeva pericula vincis,
Ac sospes patrio redderis Eridano,
5Haec, Pari, non ars ipsa hominum aut sollertia praestat,
Non labor, at summi cura paterna Dei.
Quantula enim nostra est industria? Cede periclis,
Cede mari, Christi ni pia dextra iuvet;
Ille regit nostros cursus auramque ministrat,
10Sollicitaeque offert litora tuta rati.
Quare, age, thure pio flammisque liquentibus aras
Ipse adole, et plena fumet acerra manu,
Adstet conspicuus tyrrhena in veste sacerdos,
Et peragat patriis mystica sacra modis:
15"Pax homini; tibi, Christe, decus, tibi gloria soli,
Vera Dei proles, verus et ipse deus;
Te colimus, tibi divinos largimur honores,
Et nomen felix ducimus esse tuum.
Tu casus, tu damna levas; tibi munera terrae,
20Et tibi se fontes, se tibi debet aqua."
His igitur placare Deum superosque memento,
Et sua cum pura solvere vota prece.
Nil auro divis opus est, sed mente, fideque;
Haec nos una homini copulat, illa Deo.


10. Alfonsus Calabriae dux Divo Georgio | trophaeum erigit ob superatos ad Hydruntem Turcas

Haec tibi capta manu turcaeo ex hoste, Georgi,
Dedicat Alfonsus, quae tibi vota refert,
Arcumque et pharetras ferrato et pondere clavas
Ensesque et clipeos telaque abacta viris.
5Accipe, bellorum deus armorumque magister,
Annua quae aurato munere persolvam.


11. idem Alfonsus ob recuperatum regnum Neapolitanum | ac rebus procerum compositis

Alfonsus dicat haec victor tibi, dive Georgi,
Quod patri et patriae libera iura refert,
Quod post compositos proceres, quod, pace recepta,
Et regni et patriae munera constituit.


12. ad amicos Hierosolymam proficiscentes

Nec mihi iudaeas urbis solymumque recessum,
Nec spes bethlemium est posse videre larem,
Quaeque meo prima est animo mentique voluptas,
Turcaico certa est omnis adempta metu.
5Quod possum, cum prima novo se lumine tollit
Aurora et terras detegit orta dies,
Tum lucem lucisque iubar solemque saluto,
Haec loca quae curru lustrat obitque suo;
Illius et radios veneror, qui rura nemusque
10Et fontem Christi dulciaque arva vident
Felicemque locum, iacuit quo rector olympi,
Et quam divino sanguine tinxit humum,
Hic ubi, crudeli traiectus brachia ferro est,
Fixit et immeritos cuspis adacta pedes,
15Hausit et immeritum latus heu ferratile telum,
Diluit et fusus crimina nostra cruor.
At vobis qui longa, viri, tranare paratis
Aequora et in phariis sistere vela vadis,
Dirigat audacem cursum Zephyrosque ministret
20Christus, cui parent sidera, terra, fretum,
Victoresque palestina vos sistat in arce,
Et patrium redigat sub ditione solum.
Tunc ego sidereosque duces victriciaque arma
Et parta insigni laude trophaea canam;
25Ipse Deus mihi carmen erit, Deus inclyta ducet
Signa, et cedentes proteret ense globos,
Ipse alto invectus curru sternetque ruetque,
Dum cadat effosso flens Saladinus equo.
Haec ego; vos agite ite, viri, pugnate frequentes,
30Et spolia assyrio ex hoste referte domum.


13. hymnus ad Divum Augustinum Carthaginiensem

Det monstra infelix tellus massyla, det angues,
Et libycas pariat punica terra leas,
Arescant sitiente solo nasamonica tesqua,
Funditet et nullas gleba libystis aquas,
5Dum tamen, Augustine, tuos non deneget ortus,
Laeta sit et partu cinyphis ora tuo;
Unde illi invideant et felix Lydia, et arva
Quae rigat auriferis lucidus Hermus aquis,
Invideat latis audax Germania terris
10Dives aquis, populis dives et ipsa suis.
Nil etenim, Augustine, tulit tete Africa maius,
Cuius ab ingenio creverit alma fides.
Per te relligio Christi stetit integra, per te
Divinae legis mystica operta patent;
15Tu secreta Dei pandis, tu tradita patrum,
Et verum et pietas manat ab ore tuo.
Et pater et patriae princeps, et maxime rector,
Accipias voces, dive benigne, meas.


14. hymnus ad Divum Benedictum

Huc ades, Benedicte, meos neu despice cantus,
Huc ades, orphea dive canende lyra.
Ure puer costum assyrium redolentibus aris,
Ure et odoratis plurima thura focis.
5Digne senex populi precibus votisque potentum,
Digne senex, arae cui sacra mille parent,
Mille canant: "Pater euge, pater Benedicte," tibi omnis
Turba chorusque omnis cantitet: "Euge pater."
Hic vel mille aras tibi, maxime Christe, dicavit,
10Mille arces, mille et moenia, mille tholos,
Primus et hic italae posuit sacraria genti,
Et clausit sacros moenia in una choros;
Huic et saevities concessit barbara, et hostis
Armatus miti victus ab ore viri est,
15Totque virum ductor et tantis inclytus actis
Prostratus geminos corruit ante pedes.
Quid maius radians vidit sol? Et tibi plausit
Christus, et e coelo nuntia signa dedit.
Instaura iam thura, puer; cane, sancte sacerdos;
20Ingeminent laudes tympana pulsa novas.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: