Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. de operatione XII mensium

Signum fundit aquas, Iano sibi vina parante.
Februm cura tenet lignorum, Pisce natante.
Marci fac cunctos, Aries, tu surgere flatus.
Munere, Taure, tuo sit Aprilis flore beatus.
5Militat in Geminis Mayus puer et iuvenatur.
Iunius, ut melius metat, in Cancro spoliatur.
Excute grana, Iuli, fruges tere, stante Leone.
Far, Auguste, para, sub Virgine dolia pone.
Sordidus in Libra September vult sibi mustum.
10Scorpio seminibus Octobrem cernit onustum.
Dum vigil est Arcus, rapas evelle, November.
Dum Capricornus adest, porcos occide, December.


2. Iacopino de Robatiis de Mantua | gramatice professori

Roscida Phebei tondebant prata iugales,
Aurea nocturnos luna vehebat equos.
Noctica, cum primum venere crepuscola iamque
Exierat blattis stridula turba suis.
5Me vocat - incessi, pariter conscendimus ambo -
Letus olivifer: "Has - inquit - habeto notas,
Perlege". Siderea spetie Parnasia virgo
Dulcia devote verba salutis habet:
"Quisquis et unde fores, quoquo rapereris amore"
10Edidit ignaro, dulcibus orsa modis.
Dulcibus orsa modis, animo succussit inerti
Calcar et Aonias suasit inire focos.
Iussit inire focos, sed qui frenaret euntem
Torpor et abiecti sauma furoris erat.
15Quid modo Pierii iuvat impallescere cartis?
Romulidum veteres occubuere patres.
Occidit in terris si quis fuit emptor Agaves;
Premia Castalio sunt ibi nulla deo.
Territus effugio pennati terga caballi;
20Iudicat infirmas has Galienus aquas.
Ipse vides fulvo gaudent ut secla metallo,
Terraque Apollineam ridet avara chelim,
Cumque ferant dociles insanos esse poetas,
A Tritone rubri me trahit unda Tagi.
25At tua purpureo radiantia carmina textu,
Carmina Pegasei gurgitis hausta vadis,
Effecere humili meditarer arundine musam,
Allexere meas in tua vota manus.
Exeror et parili contexere verbula nodo
30Molior, obsequium pronus in omne tuum.
Sum tuus, ergo vale: tibi me iunxere Camene,
Dulcis amor patrie, dulcius ingenium.


3. Donato de Alvariis Veronensi

Aude, age, Apollineam conscende beatior arcem,
Culta Meduseis merge labella vadis.
Non est cur paveas, trepido ne crede pudori;
Es puer: in puero nil nisi mite putes.
5Aureus ito, togas et fila sonantia disce,
Discito concordi verba movere lyra.
Cum semel attigeris celebrata canoribus antra,
Crinibus, epoto gurgite, serta premens,
Illic invenies miracula dulcia rerum,
10Cernes frondicomas currere postque trabes,
Orphea mirificum Titii placasse volucres
Immanesque rotas Tantaleosque lacus.
Res nova! Celicolas bello trepidasse Gigantum
Disces, armatos pertimuisse deos,
15Illic aggestis cumulatam montibus Ossam,
Ausos terrigenas attonitumque Iovem
Coget et Amphion Tyrios accurrere montes;
Surget Phebeia Troia vocata cheli;
Regia Pasiphe pariet male subdita tauro,
20Tristia Mynous inbuet antra pudor,
Bellua multiplici fundetur cessa cubili;
Carpet et aereas Dedalus arte vias.
Que cecinere prius veteres miranda teatris,
Omnia iurabis non caritura fide.
25Quid facis? An dubitas Phebi te credere lauro?
An pudet egregio rem dare proposito?
Fare quos illustres decorat veneranda poesis,
Quot dedit eterno vivere sacra stilo.
Elue, come comas cytharisque inbellibus urge;
30Non opus est sevo Marte ferire fores.
Iam michi iam videor dulces spectare choreas;
Sistra, nec invideo, tymnula multa sonant.
Iam tibi Nyseos latices hederasque propinant
Laurus in niveis duceris altus eaquis.
35Os tibi iam sublime dabunt, celumque videre
Dulciter ora virum pervolitare dabunt.
Multa Sophocleo iam carmina digna coturno
Concinis, Aonio percutis astra sono.
Iam sibi te Verona novum iocunda poetam
40Iactitat, a genito nobilitata suo.
Aude, age, posce celer sacre Trytonidos aulam.
Quanta sit in Modio, sum tibi sponsor opis.


4. ad Alterium de Verona

Macte nova virtute, puer qui scandis ad astra!
Sit tibi grata salus, portat quam nostra tabella.
Docte coturnatos scenis depromere cantus,
Incute plectra lyre, videam sis gramate quantus.
5Noscis elenchorum pugnas loyceque duellum:
Hei michi sensus hebet! Non hoc tibi consero bellum.
Titire, pierie recubans sub tegmine fagi,
Dulcia Cecropii mictas michi pocula pagi.
O Phebi soboles, o Calliopea propago,
10Innue carminibus que sit tua mentis ymago.
Ne cadat in piscem mulier formosa superne,
Quod rogat, Alteri, Modius te dede Camene.


5. Petro Dantis iudici

Festa dies aderat, iubari Vesperta propinquo
Obvia Phebeos diva ciebat equos.
Est pars nota fori locus is Patholidos unde
Pocula et auriferi quem tenuere Tagi.
5Hunc ades et, medium docili cingente corona,
Inclita Pieridum lux, Rainaldus adit.
Verbula conseritis celebri mellita lepore:
Effluit a doctis docta Minerva viris.
Advena succiduo gestu problemata ponit:
10Danthidos in patria posceris arte lyram.
Sic, reor, accersunt plectro Peana sorores,
Anguis opus pavide cum petiere sui,
Sive Iovis Phlegram seu que cantabat Yopas,
Sydonis Yliacum cum bibit egra virum.
15Inseris audaces digitos testudine dulci,
Mira sonas, mites illinis arte modos
(Forsitan et nescis, aderam) pavitante popello
Ut reduci Manes viderat ille gradu
Titirus utque comes (reboans Acheronte vadoso
20Admisit binos lintre capace Charon),
Fumidus ut tetro Flegeton incendia lapsu
Evomat, exangues Styx secet atra choros;
Ut, que fusorum celeri vertigine vitas
Dispensant, triplices obstupuere dee.
25Gnosydos horrisonis acti cruciatibus urne
Deflebant, sua quo Tartara quemque trahunt,
Et, bene si memini, falone<m> torquebat ymago
Previa Meonii voce tonante senis.
Desine, iuste senex, quid in hos accingeris ensem?
30Hii, sunt hii Musis gloria summa tuis.
Dite pererrato, tandem transibat ad agros
Elysios; Domini procidit ante tronum.
Quas ibi blanditias, que verba precantia fudit
Gens humilis! Celeres aciit illa deos.
35Talia dum memoras, arrectis auribus, uror;
Uror, et obiecto lingua pudore silet.
Ha quociens voluit, pavidis emissa labellis,
Dicere: "digneris, hic tibi servus erit".
Hic tibi servus erit; suras ampletier optat;
40Optat et ad patrios verna redire cibos:
Tedia concidet felix, et Apolline pasci
Credet, in archanis, si patiare, tuis.
Si tibi mirifice pateant in vota paterne
Artes, Ausoniis unica palma tubis,
45Civica seu tractes, seu dulcia leseris antro
Plectrula Musarum sic mereare decus,
Sic tua flexipedes hedere fulgentia cingant
Tempora, laurifluas aure bibente comas:
Sic tua fama pluat, nullum tacitura per orbem.
50Me cape, me domini more venire iube.


6. Simoni de Cumana Parmensi

Deside dum gracilem meditarer arundine avenam
Sepius est digitis sumpta tabella meis.
Et modo conabar docilis motare sororum
Timpana, predulces illinere arte modos.
5Lesa crepant raucum, valde icta, fidelia pulsum;
Demoror et cocti plectra linenda paro.
Plectra linenda paro: quidquid molibar, inane
Hoc erat; obduxit multa litura notas.
Indignor studio; flammis damnare libellos
10Mens fuit, admotis urere multa focis.
Sic feror, et laceras cartas captare petenti
Occurrit digitis pagina parta tuis.
Vox Elycona sonat, que nata bivertice fandi
Doctior in dulci verba lepore dedit.
15Hanc celer arripui, veniam meret illa cremandis
Omnibus, admorunt se sibi labra mea.
Hec mihi dum flueret totiens iterata labellis,
Letus et effarer nomen amantis amans,
Forsan, et Erebis verum iurabo, videbat
20Iam mihi virgineos ipse videre choros;
Thespiadum cantus et fila sonantia Phebi
Dulcia Pierios elicuere focos:
Elicuere focos, dulci feror ipse furore.
Tinnula iam modulis systra movere iuvat,
25Pectora Apollineis sicientia funditus antris
Mergere, Castalio proluere imbre comas.
Ocius exilui, digitis innubit arundo,
Et comes et patrie dulcis adegit amor;
Celite prodierat series blandita salute;
30Rebar quid ceptum prosequeretur iter.
Viscere torrebar, quidnam placiturus amanti
Ordirer, dubium copia magna dabat.
Plurima tentabam; tandem celeberrima cantu
Cum subit hunc tenuis indiga Arena stili,
35Scribimus et faciles causas paritura iocorum
Carminis emersit non reticenda cohors.
Est opus in veteri vetus ingens marmoris urbe,
Quale quis in toto non habet orbe locus.
Ingenium mole<m> superat, vocat illud Arenam,
40Cuius ab annosa conditor arte latet:
Te tamen hunc meminit fabella veterrima vulgi,
Appetis amnicolas qui, Diatrice, deas.
Hanc obit in terete<m> spaciis equalibus orbem
Murus mirificis structus in astra modis.
45Moenibus Iliacis puto nec fastigia tanti
Sint, licet in phidibus, Phebe, vocata tuis.
Non hec Amphion, non hec Rodopeius heros,
Plaudere frondicome cui potuere trabes.
Heret at interior muris domus, undique circum
50Efficit, et summo vertice tota patet.
Saxorum miranda strues, non coctilis illam
Tegula scalifico condita more tegit.
Mille latent intus talami, sub fornice mille
Sunt latebre, cecis milleque tecta viis.
55Per tam his multas lux funditur illa fenestras,
Quam Venus ad ludos exigit alma suos.
In medio gramenque viret pompamque theatri
Suspicit: id tantum Dedalus egit opus.
Vendicat hoc aptum templum sibi magna Dyone,
60Idque sacrum Veneri constituere patres.
Diva sacerdotes celebres + ingignade + iugi
Dulcivomes poscit nocte dieque iocos:
Nec fumo est contempta suo Cytherea, per edes
Sed sua finitimas numina sparsa iacit.
65Non Cyprus, non celsa Paphus, non alta Cythera
Densius Ydalie templa dedere dee.
Militat hac tociens pharetra crepitante Cupido,
Excubat in speculis matris honore vigil:
Ha quociens celeres perstrinxit arundo dolendi
70Vulneris incautos! Exedit ossa furor.
Illic cornipedes Satirique et prona furori
Agmina non trepidas diripuere deas:
Marcidus hic evo meditatur furta Sylenus,
Pectora lascive cui pupugere dee.
75Lothide correctus rubiconda labe Priapus
Intempestivos non timet aure sonos,
Indulget votis vetitos temeraria dive
Admonitus fureret Pieris ausa loqui.
Cautius est lingue iunxisse repagula, quando
80Veneris invenies non caritura fide.
Postibus illabar minimo venalibus asse
Previus ignaro, si paciere ducem,
Non ut furtivi temeremur fornicis antro:
Absit, id exhorret sacra poesis enim,
85Sacra poesis enim, sacre vetuere sorores:
Daulius hoc monuit cede cruentus humi.
Moenia conscendes, tecum spectacula cernam
Splendida Scaligero que viguere Iovi.
O quociens dices "quantum pauperrima nobis
90Est modo natalis copia nostra soli!",
Forsitan optabis celebri defungier evo
Hic ubi sit tanti clara Verona. Vale.
Iamque vale, et cunctis humili blandire salute,
Qui sibi me comitem non renuere pares
95(Hei! Quid transieram totiens mihi + insito trinos +
Claustra qui cordis spemque tulere mei?).
"Spe" que fac dicas, "forsan suspiria ducit
Anxius et memores vos rogat esse sui".
Hanc, age, preterea tenero dignare favore,
100Que tibi te nostri pignus amoris adit.


7. procuratori Pulici Vicentino

Garrula multifido volitans fabella susurro
Auribus increpuit te michi, care Pulex.
Inclita quos condam dulces Amarillis amabat
Prepetis unguifragi collinis ymbre modos.
5Exeris inspicuus phalerata poemata, sucos
Delinis Aoniis imperiosus aquis.
Que cecinere prius veteres miranda popellis,
Omnia rimanti detegis ingenio:
Moenibus Ylliadum celeres cessere molares;
10Res nova, frondicome cur saliere trabes,
Quid Phrysea pecus petitur, cur Phasidos arvis
Invida terrigene bella tulere viri.
Quisquis es, haud dubie gratus molire tabellas
Leviter, et plectris insere, queso, manus.
15Insere, queso, manus; digitis innubat arundo,
Se tibi sulcandum si modo prebet iter.
Flectere, nectareus, quo nunc Trithonia stagna
Iure colis, doceas in mea vota celer.
Nec quia sis tantus hanc dedignare pusillam:
20Te tanquam grandis pignus amoris adit.
Forsitan et qua sim queras oriundus ab urbe;
Parma Colubrigeri me tulit arta iugo,
Transtulit in patriam, gaudet que clara Catullo,
Regia Scaligeri qua viget aula Iovis;
25Heu feror! Azonis favit cui digna nepotum
Gratia magnanimi, plebs mihi grata fuit.
Indole conspicuus sibi me Raynaldus adegit,
Eius in imperio qui pedagogus eram.
Non pedagogus eram, quia sum fidumque spopondi,
30Nam patris et domini me fovet ille vice.
Excutit ignari trepidos de corde rubores,
Suasit Apollineam concrepitare chelim.
Virtutum specimen, patrie decor unicus arcis,
Est trivie speculum, quadrivieque nitor.
35Hunc sibi prefecit nobis veneranda poesis,
Gurgite Castalias ille recludit aquas:
Cornua Pasiphae totiens cur mesta rogaret,
Qualia Minous inbuit antra pudor,
Quid Dirceus ager peperit, quo semine fota
40Protulit astatos Martia terra viros,
Cur dominum insani non expavere Molossi,
Faucibus Ylliricis anguis ut alter erat,
Multaque discludit, tenui tetigisse Camena
Que pudet, Aonie digna sonore lyre.
45Sepius, et verum potero sine labe fateri,
Nititur in laudes motus amore tuas.
Ipse, ego nam memini, quociens pulicosus anelat
Dulcibus in questu sic solet ire iocis:
"Ite, truces, nostrum potius mordete poetam,
50Nomine qui parili vox ciet". Usque vale.


8. Fino de Vincentia doctori gramatice

Fine decens, si fine cares, tibi plena salubri
Gratia sit studio! Cupias in vota sorores
Si celeres, in claustra libens admitte tabellam.
Nec, quia non comptis aditum petit illa capillis,
5Horrueris: fusura preces, polienda nigellas
Labe togas, quo rore fluis, thalamoque pudici
Servitii passura iugum te fida poposcit.
Ipse puer expavi, veritus ne quando malignans
Ianitor excuteret pavidam, foribusque dolere
10Cogeret exclusam. Verum qua multus in astra
Tolleris, insidens pennati terga caballi,
Gloria Pieridum, trepido spem blanda spopondit.
Forsitan exhaustis, qui sim, defecta labellis
Non dederit. Quid plura loquar? Concisce disertum
15"Garrula" cui Pulicem causas impegit amoris.
Ipse viam celerare iubes: dat fama celebrem
Finitimis te clara locis. Acerse dearum
Timpana predocili digito, facilisque precanti
Ede notas; notum caro concede; volentes
20Prode deas: tibi me pepigi, iam cerne, libello.


9. fratri Egidio episcopo Vincentino

Si veniam sermone rudi - quid, vota silentis
Grata feres? - eya! tot tot, dignissime presul,
Sume preces, quas mens effundit humillima supplex;
Prociduo veneranda genu pedum oscula queso.
5Sepius audacem nimium revocare parabat
Servulus increpitans: "Quid claustra sacerrima turpi
Ludibrio damnanda tui, vesana, lacessis?
Non tibi qui roseis poterat plausisse labellis,
Purpureus nitet ore pudor; non aurea compsit
10Cesaries effusa caput, pertusa; lutosos
Informi labente oculo sordescis amictus.
Non tibi blanditie, non verba precantia mentem
Predulcem motura patris; peritura rubore.
Quo molire viam? Voti moderare furorem".
15Hiis equidem correcta satis, flexura videbar
Egra animum? Fragilis, numquid, laceranda, venirem
Ante pedes casura tuos? Trepidasse forenses
Sat docuit sedes violare fideliter ausam:
Sic ea formido; verum qua tantus in auras
20Lambere pangericis hominum concentibus aula,
Tantus apostolici ducis Augustinius ordo
Qua voluit tibi ferre vices dulcedine morum,
Candor episcopii, qua stat decor inclitus urbis
Et generis memorandus honos, reverentia fame
25Suasit, iter celerare iubens. Hei lapsa, Penates
Iam subitura tuos, quotiens tremefacta pependi!
Garrula quid remoror, lacrimis affusa, precari
Ac humili descensa toge tetigisse labello?
In te magna quies, sibi spes et summa medendi
30Dormitat; tibi se deflexo poplite totum
Reddit, opemque tuam votis exposcit amicis.
Servitio se dede tuo, dulcore clientum
Rere tuum parili! Devota proseuca quid optet,
Supplicibus subiuncta notis? Ha! dicito "fiat".
35Dicito sic: "fiat gratis, accepimus hunc, si
Dignamur, gratis. Iam iam celer ipse venito".
Vis veniat? Celerare iube, si forte Camenis
Gratia debetur profugis. Sic sacra frequentans
Accedas populo gratus, sic melleus adsis,
40Sacrificosque monens ritus mereare vocari
Sola salus patrie. Duce te Vincentia clades
Vinciat et, serus cum tu deflebere nobis,
Astrigero gaudente polo, lacrimosa moriri
Indignata petat, dulci viduata marito.
45Supplicis adventum ne dedignere, pusillam
Suscipe magnanimus, thalamis spectanda iubeto
Sistar amica tuis, totiens totiensque, "memento",
Dictura et "servi ne spem paciare caducam".


10. fratri Egidio episcopo Vincentino

Zelus inexhausti motet te, care, favoris,
Illicet, ut domini celeres mandata laboris.
Labilis est etas, dominorum mobilis est mens;
I, cito grana metas, ne fias postmodo demens.
5Blanditias domini steriles quandoque memento,
Omnia sunt pauci, prudens errare caveto.
Numina sepe cita fluitent, ut verbula facti,
Et velit in vota miseris fortuna reverti.


11. ad Iohannem et Barianum de Corigio

Postera lucifugis viduare cubilia celo
Que suadentque vias invehcta crepuscula, plausu
Stridula cum cedit tecto Mineya proles,
Compulerant merore gravi repetisse latebras.
5Languidus ignavos thalamo lenire dolores
Quid tunc temptassem? placidam suasura quietem
Hei michi plebs aberat, repetit mens anxia iuges
Singultus, lacrimis numquam clausura fluentum.
Ipse liquescebam veluti que truditur ales
10Aucupe: prereptos vocitans miseranda gemellos
Hei! dolet implumes; hos nam reminiscitur ulnis
Sepius infotos, totiens moribunda pavore
Maternas egisse vices, ut pubibus annis
Evolitare casas studio mulcente docebat.
15Trusa perit, quamquamque novis garritibus instet
Vix domino placitura, cibos magnique polentas
Nectaris osa spuit; tantum mens lapsa dolore
Flebilis urenti gemitu miseratur alumnos.
Undique luctus erat cordi; dominatus hebentem
20Sensibus exclusit languor. Res mira relatu:
Nescio quid sensi. Numquid michi somnia demens
Suspicor? Aonias cetu coeunte sororum
Ipse videre deas, tamquam stridoribus omnis
Talibus instreperet lacrimas solata, videbar:
25Quid furis insano questu? Quis, prode, feriris
Morsibus? Amentem quo nunc dementia cogit?
Quin votis moderare tuis? Patiare volentes
Vulneribus, que tanta luis, non posse mederi.
Titirus in nobis suspiria sepe remisit,
30Meoniusque senex, patienti pectore Naso
Molliit exilium: quid dedignare profanus?
Mulsimus en totiens lippi colliria Flacci".


12. ad Iohannem et Barianum de Corigio | natos domini Azonis

I, mea predulces molli plexura lacerto
Oblita Gorgonei prepetis ymbre soror.
Hei mihi, dictatis cur que licuere tabellis
Auribus ingenuis verba dedisse moror?
5Numina quid poscam? Voluit mens lassa moriri,
Nil nisi dum potui vivere, posse mori.
Irrita votorum series (velut omine tangor)
Est mihi flebilibus experienda modis.
Territat ethneis incussa furoribus olim
10Blesa puellares lampas amicta sinus.
Aonis Emonidum cultu precompta pharetras
Redde, gradus celeres, i, pete, posce duos.
Illita nectareo vocum modulamine, mitis
Arripe que sapiant verba bibenda favum.
15Nubila diripias faciem lesura puelle,
O modo que tales sis aditura manus!
Dulcius accersunt plectro peana sorores,
Emula virginei turba pudica chori.
Cornea pro nitidis fuerint quia forte dicaces
20Oscula Pyerides proh riguisse pudet!
Raucida vox stupuit, fuerat prius illa canora:
Illicet, officiunt ungue rigente pedes.
Garrula (quid mirum?) cecinit mentita pavore
Imbelles bello delituisse deos.
25Anxia Iunonis iram resonabilis Echo
Meret, et audaces increpat illa dolos;
Otia furtivis totiens iterata deabus
Distulit, occulere fraudibus ausa Iovem.
Illa dolet, doluisse vacat. Saturnia iussit
30Vocis ut extreme vis queat illa sonum.
Saxea vox demum dulci tenuata dolore
(Sepius amentem torserat ille puer).
A! quociens voluit mecum dixisse "choito"!
Libera Narcisso vox sibi nulla fuit.
35Venerat ut tandem nemorosis vallibus, illum
Temptat, et exiguos replicat illa sonos.
Effugit incestam vocitans, maceranda rigescit,
Marmora mestifico fessa dolore colit.
I, precor, excepit grandi regnata colubro
40Parma, sub anguiferi pace beanda throno.
Hos vocat admonitu plaudendi sanctio magnis
Edita Cesaribus Romulidumque fero,
Queque coli voluit, iusto suadente senatu,
Plebiscita locis imperialis apex.
45Hiis libet armari! Choeant in bella feroces:
Aurea fecundo pila decore micent,
Seque suos foveant, trepidis spes alta popellis;
Queque rogant sitis oppida multa regi.
Quid paveas non est; caris plausura subito
50Postibus, invenies; hec mea verba legant.
O decus, o laudum generis memoranda corona,
Pergite felices auspiciisque patris!
Hiis armata viget metuenda potentia regum,
Urbibus innumeris ipsa dedere duces.
55Quam flens, quam lacrimans poterit miseranda videri
Roma triumphati que caput orbis erat!
Dilaceris impexa comis, rigidissima ocellos
Fletibus in cineres labitur ipsa suos.
Quid delubra iuvant? Totiens celebrata tropheis
60Moenia tristifico capta labore ruunt.
Est repetisse dolor, iustis periere Quirites
Legibus, in patriam qui caluere fidem.
< >
Est lex, est celebri sanctio digna viro.
65Proh miser indolui! Potuit mens ipsa labare,
Sidere non noto iam subitura fretum.
Exanimis pavitans immensa volumina pulsus,
Hei michi, cur trepidos non fricuisse licet?
Tiphys ut Emoniam potuit rexisse carinam,
70Talis Yulea vix Palinurus erat.
Spem sibi restituit, docili ratione potita
Litora pretemptet, post modo grande fretum.
Dum prius eveniat repetitis gratia veris
Floribus et nitidas vernet odora rosas,
75Phebe, precor, celerem pecori molire meatum,
Tergore virgineum quod male vexit onus.
Dignius insides Tyrie quem grata puelle
Sarcina demulsit lictore rapta bovi.
Ocius emergant Hyades flammisque sorores
80Plyades implicitis Oleniumque pecus.
Mater, ades, florum pictis redimita coronis,
Flora, nec in celebres scena datura iocos;
Equora subsidant, nebulas diffibulet aer
Et blandita locis florea roret humus.
85Tum mihi predulcis spes o navalibus exi,
Audet optatas navis itura vias.
Pergite felices: variantibus ad sua peplis
Audet ornatas iam reditura comas,
Inclita lux domui patrios + maritar calores +,
90Carbasa durisonis elicitura notis.
Hei mihi quid sensi? Desunt sua verba, legebam:
"Tu, pater, in nobis iura iubentis habes".
Gratulor Eterno: salve, memorabile carmen!
Te linet auratis litera blanda comis;
95Tu michi spes, cum fueris tu causa doloris;
Mens, quociens video, letaque mesta tremit.
Edocet admonitu (quia sic abiere, pavores
Eripit) oblitos non abiisse mei.
Dogmate felici se me meminere foventem,
100Qui sibi consilium sepe duobus eram.
Non ego consilium consultis iuris adibam;
Hii mihi causidicas sepe tulere vices.
Hiis mea partibar que mens archana moneret,
Hei michi, lenimen dulce laboris erant!
105"Tu, pater, in nobis - foribus scripsere dolorum
Spesque timor pavido - iura iubentis habes".
Vivite felices! Humili pietate petendus
Luminis extorri spes Raynaldus erat.
Ha! Quociens queritur parili caruisse libello,
110Hec sibi dum fuerat leta tabella legi.
Quid mihi tunc poterat fricuisse beatius aures,
Lumina somniferis quidve cibare notis?
Ille sonandus erat, celeber resonare dearum
Vocibus innumeris, ille sonandus erat.
115Collis utrinque biceps, vires in carmina biceps
< >
Explicitura virum potuit prodire tabella,
Tinnula per dotes explicitura virum
Qui patris et domini totiens hortamine pavit
120Mulsit et applausu qui patris et domini.
Excidit an menti quali colore colebat,
Qualis in obsequiis moris habendus erat?
Qualia pretereo, nimio deterritus ausu,
Sancta cathedrati verba fuere senis.
125Nam, modo vix ausim, quali spatiata per urbem
Lege sequebatur plebs generosa ducem!
Ibant quos evum dignos hinc inde gemelli
Pretulit et morum fertilitate pares:
Cetera suppegit pariles plebecula passus,
130Ordine quam struxi qui pedagogus eram.
Nonne subit? Quociens videat, si forte forensis
Poscebar, felix quis modo prole pater?
Nec narrare peto que sint spectacula regni
Inclita Scaligeri: qualia credo Iovis.
135Iam labat exiguos nimio, fraterna rudentes
Pondere fictilibus vix adhibenda ratis.
Transeat incesti prostans que fornicis antro
Abdita Dedalias fingit Arena domos.
Tu memorandus eras, Athesis: caput exeris ymis
140Collibus, irriguas reddis opimus opes.
Qualibus australis tellus celeberrima glebis
Bacchus et arctois Pallas habunda iugis;
Qualia Benachi fuerint navalia; monte
Fons scatet Aurato sole stupente gelu,
145Hic ubi sideream faciem traxere lapilli
Creditur et multas concelebrasse deas:
Qualia Tintaridi pepigit Troianus adulter,
Splendida placandis templa fuere deis.
Quis numeraret opes? Rutilantia claustra penatum,
150Fertilis etate, fertilis arte locus.
Singula dum cernant oculi spectanda, stupore
Omnia crebescunt visa decore sui.
Grandia supplicibus veneranda suburbia votis
Poscimus et madido fundimus ore preces.
155Forsitan incubuit Phebee lampados ignis!
Gramina contigimus, pascua grata ioco.
Frondea pampinea, texunt umbracula vites;
Sedimus, et medium scamna tulere senem.
Hesimus + ornici + populus, narrantis ab ore
160Pendimus, et dubios copia longa facit:
Seu modo conspicuos libuit spectare recessus,
Moenia turritis seu numeranda iugis,
Dulcia fucoso tunicata poemata velo
Lambere, seu triviis inseruisse caput,
165Omnia preluxit veterum phalerata, loquelis
Emunxit, lites miscuimus<que> iocis:
Prodit Aristotiles, musamque Platonicus audet
Promere, Donati queritat alter opem.
Undique civili nemorosa lacessere bello
170Credimur, hostiles implicuisse manus.
Eminet assensu, lites fremuisse iocosas
Gaudet et in nutu conticuisse suo.
Denique digressi, claram remeamus in urbem,
Tedia falluntur pre ducis eloquio.
175Plurima nudabat sacra velata poesi,
Gurgite Castalias ille reclusit aquas:
Cornua Pasiphe tociens cur mesta rogaret,
Qualia Minous imbuit antra pudor,
Quid Dirceus ager peperit, quo semine fota
180Protulit hastatos Martia terra viros,
Cur dominum insani non expavere Molossi,
Faucibus Ylliricis anguis ut alter erat:
Multaque disclusit, tenui tetigisse Camena
Que pudet, Aonie digna sonore chelis.
185Sic utinam fuerit! Finxi me rore soporo
Quas Eliconiadas instrepuisse casis.
Pocula sumpsissem manibus donata dearum,
Fonte Medusei que dominantur equi.
Sic ego, sic fueram soniturus pollice docto,
190Qualis Apollineas increpet ille lyras.
Quamquam quid inspicue mentis faciente Minerva
Hospite Palladiis imperitare viis?
At meminisse iuvat, qualis, cum fine notaret
Nos sibi convinctos, legerat ora rubor.
195Sepius exauxit mentem dulcedine laudum,
Sepius in pueros vota pudica dedit.
Ha quociens cupiit geminos strinxisse lacertis!
Me fovet, et vestri plectit amore sinu.
Multaque mandabat gracili signanda tabella,
200Que dedit alipedis gratia plena dei.
Clunibus expavit nimio subigendus honori
Atque oneri modulus, verba ferenda patris.
Quin etiam flecturus eram, quo rapta furore
Mens mea discidii morsa dolore perit.
205Anxior, ut quociens terrentur pectora, longi
Rancoris dubio dilaniata metu,
Irrepit quociens nocturnos cura sopores
Devia dementer quamque diurnus ago.
Pyeris eximios humero dequesta labores
210Supplicuit tenuem sufficienda moram.
Que tamen audieram tanto veneranda magistro,
Hec, precor, hic sistat summa modusque precum.
Vivite felices, Samio concedite vati,
Carpite dextrorsum qua via prebet iter.
215Sordida cerbereo rictu ne tendite, quorsum
Scylla sub undifragis quaque Caribdis aquis;
Yndole perspicuus moneat Laerthius heros:
Huius ingenio vestra phasellus eat.
Grandis erat series, quali, si pectore dicam
220Pergama Dardaneis ultor acerbus adit.
Sirenum vox nulla ducem pellexit, hyatus
Infernos adiit, retulit inde gradum
Plebeosque boves vidit, contemptus, ab illo
Lumina Cyclopis exterebrata cadunt.
225Lictora conscendit Cyrces opis indiga puppis,
Eruta Lethophagos que tenuere vadis.
Hunc habet herbipotens, portentificisque venenis
Titanis doluit non tenuisse ratem.
Nec formosus erat, vivit dea sola, desertum
230Hunc sua Penelope facta senilis habet:
Quas modo deflerat totiens, sua viscera scindi,
Hostibus eiectis, leta recondit opes.
Vivite felices, animo dominante caduca
Decedant lapsu iam ruitura brevi.
235Iam ruitura brevi cedant, Tritonidos amnes
Ebibat hesuras mens aditura domos.
Mens aditura domos fixas effulta triumphet
Egide servitii non habitura iugum.
Non habitura iugum vires concludat in arcem
240Palladis; hec, memores, deprecor, este mei.
Deprecor este mei, totiens facitote, tenellos,
Dicite nos monuit, noster alumpnus erat.
Noster alumpnus erat, nobis sit semper amori
Modius; hec, memores, deprecor, este mei.


13. ad Iohannem et Barianum de Corigio

Cartula, que venio totiens dictura salutem,
Excipienda rogo placidos hoc fixa licere
Mandanti potiora datu thalamisque pudicas
Confamulas prebere manus: mulcete pavorem,
5Pulvereas vibrate togas; decoranda palestris
Crine fluam nitido, gemmis placitura videbor,
Spem domini fotura mei: prodire volentem
Condite; ne cecis pigeat damnare latebris.


14. Iohanni de Corigio

Icier in bellis, hei gens humana, quot horis!
O luctus inopina dies mersandaque Lethes
Haustibus! Haurit iter, rerumque miserrima furvis
Abripitur vhectanda vadis Acherontis adausti.
5Nescia supplicibus flecti Iovis atria nigri
In flagris habitura premunt se dira nocentes
Dissultantque locis Manes; in stamine fusos
Enodes messat celeris vertigo sororum.
Cardine precipiti rapimur; nos Atropos Euris
10Ocior insequitur: teneros festina momordit
Rumine lacteolo, quotiens pubentibus annis
Ianua lucis iter clausit; vesana dolorum
Gadibus emotis annos secat illa viriles;
It tremulo, quamquam egra, gradu queriturque senectus.
15A Iove sic fluxit, quotiens, quos dulcis alebat
Pyrgera fax, ardor misero secrevit amantes
Attritu fletuque oculos affecit inani
Tinctaque pallore laniavit syrmata questu,
Invidus unde furor forsan spe pavit amicum:
20Effreni non usa dolo, spondebat amores
Nequidquam pariles. Utinam formosa dareris,
Traicia revocante lira! Mulcere furenti
Ionio mersum poteras rediviva dolentem.
Assuimur vetito. Iam iam, dulcissime, iustis
25Mecum rebus ades, vacuoque medere labori.


15. ad Iohannem Pisanum gramaticum Parmensem

Iupiter egregie conubia leta marite
Cum faceret, letum Creta vocavit Hymen;
Dulcis ab astrifero clamor veniebat Olimpo
Et Coribanteos era dedere sonos.
5Ditia iocundis fervebant oppida ludis,
Festa coronatis postibus ingeminant,
Atria festivis complentur magna deabus:
Vix capit ethereos regia tota deos.
Pectine concelebrant docto convivia Muse:
10Increpuit sacram docta Thalia liram;
Aurea dulcisonis quatiuntur tecta coreis,
Responsant letis carmina digna modis.
It letata dies epulis, letata Lieo,
Iam regnaturum concinuere Iovem.
15Nox ruit et puero iam iam placitura Tonanti
Ducitur in thalamos Iuno puella suos.
Ducitur et nobis, si nescis, altera virgo,
Altera felici nupta futura thoro.
Talis et in nostris effulxit pompa theatris,
20Lusimus et nostro nos himenea lare;
Extruimus mensas, pictis aulea Britannis
Ponimus, auratas fulgurat aula trabes;
Prandia lenei cumulato Copia cornu
+ minuit + ad largas offitiosa dapes.
25Agmina clara virum, castarum milia matrum
Vidimus ad festos rite coire dies,
Qualia quot plenis clausit vix Pelion antris,
Duceret equoreus cum sua festa gener,
Hic, licet exitio venturum Phebus Achillem
30Instreperet plectris, mira perorsa, Frigum.
Grandia mirifico splendentia dona paratu,
Non vacat et sponse dinumerare togas.
Lidia barbarico, quicquid gerit India luxu
Hic fuit et rubri fulva metalla Tagi.
35Leta salutato resonabant compita Bacho,
Cinthia lucanos vidit ovare focos,
Frondibus evincte Driades Faunique salignis
Rura celebratis allicuere iocis,
Dulciter Archadiis imitantur Pana cicutis
40Et salit inculto rustica turba pede;
Cernere dulce fuit quali Saxolius heros
Milite, nos quanto scemate miles adit;
Mille pharetratos Guardasio nostra Quirites
Excepit, Getico rerer ut esse solo.
45Se sua quemque decet species se divite cultu,
Omnis ut e magno principe natus agit.
His petit insignem iustis Aczoida thedis
Captat et illustris pignora Corrigie,
Cuius, ut expediam mores, et nobile pectus
50Miranda priscos indole reddit avos:
Emula magnificum redolet veneranda parentem,
Omnia maternis dotibus aucta sapit,
Gaudia purpureo iam iam latura marito;
Quod bona fert etas dulce duobus idem:
55Hos genus, hos probitas, hos mire gratia forme
Equat et infanti flore iuventa duos.
Alter Apollo redit nobis, redit altera Phebe;
Enitet amborum tantus in ore decor.
I, precor, i felix, i pulcro coniuge dives
60Tuque vir o merite fac sibi mitis eas.
Crescite felices, Cumeos ite per annos,
Dulcia sic Genio solvite sacra Deo.


16. epitaphium domini Azonis de Corigio

Clauditur hic evi solers prudentia nostri
Et decus et virtus aurea Corigie,
Aczo iubar patrie, patrie spes optima quondam,
Cuius in amplexu leta quievit amans.
5Magnus Apostolico, magno cum Cesare magnus;
Magni quem reges, quem coluere duces;
Cuius in Ausonio surgunt ad sidera mundo
Splendida militie splendida facta domi.
Orbe pererrato, tandem predulcis asili
10Iam Vice se Comitum reddiderat gremio.
Et maris et terre totiens, heu! iurgia fati
Vicerat hic, sola morte feritur humi.


17. ad gloriosissimum poetam laureatum | dominum Franciscum Petrarcham

Flebis an, an mestos laniato pectore questus
Effundes, Francisce? Novis plangoribus aulam
Frange dolens, ni iam nimium deflevimus omnes;
Rausimus, attrivit singultus guttura. Divis
5Invidiam fecisse sat est. Me consulis? At, cum
Stet sua cuique dies et fati immobilis ordo,
Prestat inexpleti lacrimas compescere luctus.
Heu dolor! Heu pietas! Quantis ululatibus atram
Vidimus ire diem, qua nobis se tuus ille
10Abstulit. E longo febrilis flamma caloris
Auserat egrotum; iam se confessus et almo
Munere functus erat: quicquid communio sancta,
Quicquid nostra fides iubet, hoc exolverat omni
Labe carens, parvam sobolem conamine magno
15Suspirans. Caro demum requietus amate
Coniugis amplexu, terreno carcere liber,
Sepe salutato per verba precantia Christo,
Evolat Aczo tuus, quondam quem solus amanti
Corde recondideras toto, quem totus amore
20Ambieras, solique tuo tua vota dicaras.
Heu lacrimosa dies! Quali conturbida fletu,
Quo planctu conquesta deos, miserabilis uxor
Exiit in lacrimas et verba miserrima, tanto
Iam viduata viro miseroque instrata iacenti
25Non audituro fruitur moribunda marito.
Cedite, Romane, nostris iam cedite, Graie,
Matribus: hec omnes transit superatque dolendo.
Tristior amisso numquam Cornelia Magno
Indoluit; numquam lacrimosior Ysis Osiri.
30Heu dolor! Hinc natos et natas anxia tristes,
Inde amens miserata virum viduosque penates
Luget et alterno queritur sua damna dolore.
Cogimur in lacrimas, querulo plangore resultant
Atria. Nos atris in vestibus, agmine nigro,
35Agmine tristisono circumfusique (iacentem
Hic dominum ciet, ille patrem) minitamur iniquo
Bella Iovi, magna lacrimarum iurgia celo.
Interea egregiis mediolanensia turbis
Compita densantur: heroum exercitus omnis
40Approperat, longa se quisque efferre sequela
Conatur, mestis illucent edibus ignes
Funerei tristique ruunt pro funere cives;
Celsior auricomus et quo decet ordine fulcris
Aureus extruitur thorus, et coccinea filis
45Tegmina barbaricis effulgent, rite parantur
Quo reges, quo more duces, spectabile peplum
Erigitur celo supra caput. Undique fervet
Tristis honos. Alto componitur ille feretro.
O decus, o fasces, o rerum gloria! Quorsum
50Verteris? Hic olim patrie regnator habundo
Parmigenas fulgore premens, felicior omni,
Seu belli seu pacis amor, ratione monente
Progenie felix, sotia gonzagade felix
Et candore thori, rutilo cui ditior Hermo,
55Ditior amne Tagi plenis navalibus olim
Eridanus magnas vectabat in oppida merces,
Nobilibus trabeatus avis: generosa fatetur
Austria Corigiam de se manasse. Nepotes
Dux colit, et sotios paribus non abnegat armis.
60Hanc Ligus illustri permixto maximus auget
Sanguine, progenitos ex hac (sublimis origo!)
Scaligeros non horret heros; elucet in illa
Quisquis ab excelso Ligurum moderatur habenas,
Victor ab edomito totiens fulgentia fato
65Assuit arma tholo; duros evolvere casus
Herculea virtute potens, pelagique minacis
Fretus ulixea compescuit arte furores.
Nil minus, infausta que nulli falce pepercit,
Presecuit mors dura diem; sua fila sorores
70Intempestivo fregerunt pollice. Tandem
Tollitur e nostris laribus sublime cadaver.
Heu, miseranda domus, domino spoliata potenti
Desereris, mestas audis repetisque querelas
In tantis quas mesta cohors matrumque virumque
75Deplanxere malis. Numquam Phetonta sorores
Deflevere suum, numquam magis Hectora fusis
Crinibus Yliades. Illum nos, tristius agmen,
Prosequimur planctu, fletuque incendimus urbem,
Nos pueri, nos turba senum, nos flebile vulgus,
80Et nupte et tunso miserantur pectore nimphe.
Hei michi, quo rapior? Quo mens insana vagatu
Labitur? En centum iam se si fundat in ora
Et vox ferratis moduletur carmina linguis,
Non loquar ingentes, tensis ad sidera palmis,
85Ploratus et quos miserando nenia luctu
Nostra dedit questus. Iam tum tuus ille sacratis
Postibus institerat; capulo subiecta potentum
Colla virum tristi producunt funera pompa,
Succeduntque oneri versis insignia pilis:
90A tergo portantur humi lugubribus armis;
Merentes ducuntur equi, portantur avite
Quicquid ab egregia veneramur origine gentis;
Omnia luctus erat, medio suffragia templo
Fervebant; illic plenis cumulantur acervis
95Thura; vaporatis ardebant omnia ceris.
Protinus hic illum celebri cingente corona
Pontificum et toto psalente ad numina clero
Linquimus. Heu, tali domino tantoque parente
Orbati integro plangore redimus in edem
100Afflictam, que nostra suis incensa querelis
Pectora femineis ululata doloribus auxit.
Sed quid in ambages te demoror? Omnia magni,
Omnia solliciti sunt plena laboris; at illa
Indulget tenebris lacrimosi carceris, illam
105Torquet acerba dies, et amare cura quietis.
Ergo age, rumpe moras, et que de pectore sacro
Verba trahis, facundus ini; tu docta beatis
Ora resolve modis; vel, si presentius audis
Seu tua percenses patavina volumina Titi,
110Carrigene dilectus hero, mirabilis omni
Euganee dulci studio pulcraque poesi,
Quis Anthenoreo depascis abusque Timavo:
Seu modo, seu Venetum felici degis in urbe,
Hic ubi mellifluis te pax amplectitur ulnis
115Et rerum te splendor habet, te maxima mundi
Copia, velivolis ubi te navalia rostris,
Teque Benintendi tuus, et cum Pallade sacra
Cana Fides, veri romano more quirites
Et ducis et iusti venerabilis ordo senatus
120Mulcet et egregii pretiosa per atria cives;
Denique quicquid agas, quocumque moreris in orbe,
Ipse bonus meliorque veni. Te mesta medente
Desinat a lacrimis, longo iam fessa dolori
Parcat, et in tantis discat mitescere penis.
125Sunt nati et nate, generosi copia cetus,
Et famuli et famule, quos omnes inter anhelo
Pectore, multa movens, dubiis in fluctibus erro,
Nec quota pars effundo preces. Scis illius ore
Quantus eram, quali studio seu mite iuberet
130Archane mandanda note sua seria seu me
Gramaticos mulgere sinus, instare bacillo
Mallet in egregiam prolem. Tu, si qua remulcet
Preconis te cura tui, si supplice musa
Tangeris et digito Modii, qui munus ad omne
135Confamulas tibi trado manus, nos eius amore
Respice teque tuis fieri patiare parentem.
Quos tibi preterea subiunxi, queso, benignus
Cerne elegos; iam nunc illos dignare Minerve
Vulcano mandare tue; fabrile Pyragmon
140Prendat opus, malleoque rudes castiget ad unguem
Otius et reddas torno meliore politos.
Quod si indignetur tua paupere lima metallo,
Non nisi sceva Iovi torsura tonitrua magno,
Ut reor, ut metuo, fateor temerarius ausim
145Illius enervi calamo disculpere marmor,
Qui fuit ascrea, fuerat qui dignus avena
Virgilii et magno fuerat cantandus Homero.
Hos igitur dele, phebeos incute folles,
Concita divino tua fabrica pectoris igne
150Ferveat, altisonos vicus conflagret ad ictus.
Cude opus egregium, condas et nobile carmen
Quo tuus elato titulorum codice magnam
Personet Italiam, Ligures quo mulceat Aczo
Totus et exculpto spolendescat in astra sepulcro.


18. Nereo Morando

Nereus, etherei dum machina stabit Olimpi,
Gaudeat et Modii sit memor usque sui.


19a. funerei carminis in mortem Reginam | de la Scala, pars prima incipit

Carmina Pierio fletu memoranda per omnem
Italiam michi, Musa, refer; michi mestus Apollo
Dilacere lamenta lire singultiat, omnes
Nenia divinas teneat lacrimosa puellas.
5Heu dolor! Illustris Ligurum Regina Beatrix
Assumpta est; hanc flete omnes, spem defleat omnis
Nobilitas cum plebe suam, lacrimantia cives
Pectora collidant, Ligus omnis et Ytalus acres
Defluat in lacrimas. Numquam cessura dolori
10Turba puellarum, iam nunc quas nubilis etas
Admonet et rerum penuria dura fatigat,
Lugeat et tristes fundat miseranda querelas.
Proh dolor! Unde nephas, quo tandem versa retrorsum
It rerum series, sive hic moderamine divum
15Mundus an eterna fatorum lege rotetur,
Seu neat incerto Lachesis sua stamina fuso?
Heu, speciosa domus! Heu <rerum> gloria, quorsum
Laberis? Hinc olim dominarum maxima mundi
Et sceptri predulce decus, pietatis asillum
20Ac populis optata quies, cui summa pudoris
Norma fuit, casti veneranda modestia voti,
Que fuit interpres regni fidissima, queque
Sola viri molles aditus et tempora norat,
Iussit et afflictis rebus sperare salutem,
25Truditur: hanc nobis eterni felle doloris
Illitus et nimium nostra in precordia mersus
Intempestive mortis ferus ensis ademit.
Mundus egebat ea noster, qui fluctibus actus
Tunditur innumeris inconsultaque laborum
30Frangitur ambage, quali expugnata tumultu
Languet fessa ratis, que motis undique ventis
Turbine iactatur pelagi iam remige merso.
Deperit infelix, vixdum spes ulla salutis
Blanditur misere. Mastino nata potenti,
35Quem reges mundique duces timuere, paternos
Non oblita animos, reginas transiit omnes,
Edita Carrigene patavino semine matris.
Clara Semiramios resonant preconia muros:
Credimus et centum portis Babilona superbam
40Ethera feminei studio tetigisse laboris.
Sic Thamarym memini, Scithe que funera nati
Vendicat extincto properans in prelia Cyrro.
Penthesilea ferox, Troye miserata labores
Ducit Amazonias properato Marte catervas,
45Nec timet, infensos quamvis moritura per hostes,
Pergere letiferas vibrans et tela pharetras.
Erigit insignem Dido Cartaginis arcem
Spernit et irati connubla regis Hyarbe,
Nec lesura sui carissima vota Sichei;
50Regis <et> Asueri coniunx, prelata puellis
Omnibus, evicto probrosi principis astu,
Servat inoffensas Hester Yudea catervas.
Explicat innumeras ventosa per equora classes
Ingenti Cleopatra stolo Martemque superbum
55Apparat, inque novo nimium se coniuge iactans,
Destinat Ausonios Egipto subdere fasces,
Nec videt instantes a tergo cominus angues.
Magna per annales Grayos veterumque libellos
Perque poetarum phaleratas arte loquelas
60Hec sunt, sed non sunt numeros equantia nostros,
Sed quota pars rerum, quas nostre maximus ambit
Fulgor: sic aquile fulicas conferre palustres,
Meropa phenici, minimis maiora solemus;
Scilicet et, quamvis proprio regina nitore
65Virtutumque globo dominas supereminet omnes,
Attamen huic ingens materne gentis origo
Troyanos ascribit avos Priamique nepotes
Astruit Anthenor, Pathavi qui condidit urbem
Carrigeramque suo decoravit sanguine stirpem.
70Nec minus illustrant Mastini gesta parentis
Maxima magnificique Canes, quos tollit in astra
Et genus et probitas et celse gloria Scale,
Qua duce Pannonii reges procerumque cohortes
Illustres olim Verone menia condunt
75Magnificasque urbes freno domuere superbo.
Emula divine sobolis plebs aurea, nate
Successus auxere suos, que solis utrasque
Implevere domos thalamis regumque ducumque
Et comitum exhilarant sponsalia celsa marite.
80Maior et excelsam natorum gloria matrem
Extollit: magnis celebres virtutibus equant
Iam proceres procerumque duces; hic regia pubes
Os humerosque deo puerisque simillima divum
Effloret; se quisque ducem, se Marte potentem
85Spondet et ingenite stimulos virtutis adactos
Erigitur curans, animosus ymagine patris.
Hic regnum Occeano, famam hic extendit Olimpo,
Indole qui mira reges proceresque ducesque
Exuperat mundi magnos, qui Cesaris ausus
90Laude premit, celeber Ligurum dominator et omnis
Italie sublime decus, pulcerrimus idem
Nature rerumque stupor, qui lucida sceptro,
Bernabos omnipotens Vicecomes, sydera lambit
Et Mediolani bachulo, moderatur habenas;
95Cuius, ut Enee frondes cecinere Sibille,
Et genus et proavos et scemata maxima rerum
Laumedontee genuerunt Pergama Troye:
Omnis ab Aschanio Vicecomes fluxit Iulo;
Coniuge quo felix, dominarum maxima, cunctis
100Obsequiosa bonis, pravis irata, per omnes
Iustitie numeros populos equante statera
Arcuit inmensos, inmensas arcuit urbes;
Ore manuque potens, moderato pectore pollens,
Seu pacem seu bella daret. Vix aurea talis
105Incendit regina deum reverenda per urbes
Ethereas, dominata polo, dominata deorum
Conciliis: numquam processit in ethera maior
Et soror et coniunx, quamquam placitura Tonanti.


19b. funerei carminis pars secunda incipit

Heu dolor! Heu rerum lacrime, saturnia nobis
Dira dies, nostro nimium properata dolori!
Fervida tum Cancri vixdum sol aureus ora
Presserat, ex equo meta distabat utraque,
5Et celi medium curru flagrante tenebat,
Hanc dum fata trahunt; dulci caritura marito
Afflixit viduos tanta de matre Penates
Et desolate predulcia pignera prolis.
Omnia luctus erat; longa egritudine tritus,
10Cesserat ore vigor niveo, qui fluxerat ante,
Conspicuusque decor divini corporis; illam
Et color et macies et lese iniuria forme
Dissimilem fecere sui; iamque ultima Parce
Stamina torquebant. Summa pietate dolendi
15Affecit miseranda omnes. Tum flamma furentis
Febris inardescit, totas incensa medullas
Hauserat, extreme restabat spiritus aure.
Tum devota Deo iam se confessa, reatu,
Siquis erat, qui nullus erat, contrita repurgat;
20Omnibus indulget veniam, communio sancta
Defertur, dulces epulas et munera vite
Accipit, inflexa Iesum cervice precatur;
Inde per affusam natorum lumina turbam
Ducit et illacrimans omnes miseratur ad unum,
25Matris et affectus recalet morientis in ore.
Sepius undabat Mastini dulce pusilli
Nomen et ad puerum repetita per oscula surgit.
Volvitur egra thoro pallens et morte propinqua
Heret in amplexu dilecti coniugis, illum
30Iam moritura tenet, miratur, sepe reposcit,
Queritat illum, unum, neglecto lumine celi,
Aspicit et vultu non exaciatur amato.
Iam se iamque suam divini seminis almam
Progemem toto commendat amore; per omnes
35It memor emeritos et, que preciosa dicavit,
Surgere mandabat sacre sua templa Marie
Multaque preterea magnarum exordia rerum.
Hanc dum precipitis fati sors dura vocabat,
Anxia commemorat atque inter singula carum
40Mesta virum repetit. Tandem certamine duri
Expugnata mali, defectis viribus, heu, iam
Sepe salutato per verba precantia Christo,
Labitur exuto terrene molis acervo.
Heu dolor! Attonitam lacrimosis questibus aulam
45Quid loquar? Ad fletum si se michi totus Apollo
Ingerat et tote meditentur verba Camene,
Non michi si centum lingue, vox ferrea, non si
Totus in Aonio, Pegasei gurgitis amne
Proluar et tota divini flaminis aura
50Imbuar, immensis ululatas fletibus edes
Prosequar. Ille hominum dommus regumque ducumque
Splendor inexhaustus, tanta se coniuge privum
Dum videt et nulla damno valet arte mederi,
Nec iam Peoniis liceat revocarier herbis,
55Estuat incendens magnum sub pectore vulnus.
Aspicit, afflicto premit altum corde dolorem:
Cludere nec potuit lacrimas, que sponte cadentes
Magnificos lavere sinus; pars optima vite,
Obsequium predulce sue, custodia regni
60Nobilis, alma comes, curarum mente levamen
Deciderat: tanto rancorum pondere pressus
Meret amans; herent infixi pectore vultus,
Purpurei quondam et sacri libamen amoris
Illius, a teneris que secum excreverat annis,
65Quacum partiri curas et leta solebat
Tempora; delitias vite reminiscitur acte.
Verba dat absenti, lacrimosis ymbribus hument
Lumina, nec placidam membris dat cura quietem;
Accedit cure soboles pupilla paterne.
70Talis inexpleto Getulli corda leonis
Torquet amore dolor, cese qui coniugis ira
Uritur et profugo predone insanit inultus
Antraque patrate cedis labefacta cruore
Comperit et natos ieiunis ubera labris
75Poscere, maternas gemitu rugire papillas:
Cor dolet infremitans indignaturque dolore,
Amissa pueros miseratur matre pusillos.
Interea instruitur funebris pompa querele,
Quo reges, quo more duces coluere maritas.
80Hic iubet ire suam, secessit et, urbe relicta,
Effugit tanti spectacula mesta doloris,
Nec tenuit lacrimas. Numquam maiore paratu
Cesaree fulxere nurus, confluxit ad istam
Omnis honos Ligurum, regno venit excita toto
85Nobilitas mesti<que> ruunt ad funera cives.
Tollitur, heu, tandem sublimi fulta feretro
Et lacrimis compluta piis; lacrimantia nate
Lumina desudant gemitu planctuque frequenti.
Pulsate sonuere manus: effertur et alto
90Succedunt oneri proceres procerumque caterve
Insignes atris in vestibus, agmine nigro;
Prosequitur lacrimosa cohors matrumque virumque
Maiestate pia natas ad limina flentes,
Producunt mestas misero plangore puellas.
95Pallida succedit cetu comitata suorum
Natorum series et mesta doloris ymago;
Ingemuere omnes, lacrimis maduere solutis
Ora<que> submersis crepuerunt pectora palmis.
Celsa per inmensam defertur nobilis urbem
100Illustris Regina, thoro fulcralia cuius
Aurea barbaricis intexuit stamina filis
Letice funebris honos, auroque coruscant
Arte laborate vestes; vix gesserat olim
Ylione Priami natarum maxima tales,
105Livia vix tales bisso candente thiaras;
* * *
Fulgidus obnubit crines; circumlita gemmis,
Quas Rubri tulit ora maris, quas Hermus opimo
Flumme, quas fulva vexit Pactolus harena
110Dives et unda Tagi, capiti subnixa corona
Emicat et multo flammas imitante piropo.
Aureus in digitis nitet anulus, enitet omnis
Gemmarum splendore manus, pendentia collo
Pectora