Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. ad dominos Perae in heredem ipsorum recens natum

Ne genus antiquum caderet, cum mascula proles
Nulla foret, claros quae repararet avos,
Optatus, diis auspicibus, tandem editus heres,
Laete pater, genetrix nunc tibi laeta fovet.
5Hinc formosa capit sua nunc vix gaudia Pera,
Hinc probus ille senex en iuvenescit avus.
Finitimi gaudent, vicinia tota triumphat,
Cresce tuis fato candidiore puer.


2. idem

Iam prope conciderat generosi sanguinis heres,
Iura tuis populis qui modo Pera daret,
Tota senex dominus vix fecit, masculus infans
Ecce oritur: priscos qui bene reddat avos.
5Tota pios superos numquam non sueta movere,
Cum pia, cum pius est, qui bona nota facit.


3. idem

Iuste senex, mihi iure bono culte atque colende,
Cuius ab imperio Pera beata viget,
Esse tibi natos natorum et pignora laetor,
Ne penitus pereat tam generosa domus.
5Progenies longo proavorum stemmate ducta,
Cara hominum generi, cara deum generi,
Vive diu luce immortali et nomine digna
Et prisci generis splendida facta refer.


4. idem

Pera brevi dominis mole iam caritura vetustis
Fudit ad aeternos vota precesque deos.
Audivere dei nec iusta optata morantur:
En renovat proavos candidus ore puer.


5. idem

Est diis, est curae suboles praeclara virorum,
Hinc reparata diu saecula longa viret.
Casta diis grates age Pera, renascitur ordo
Ecce tui generis nobilis ille vetus.


6. idem

Conciderat generosa domus, Deus optimus alto
Hoc vetuit caelo: en iam renovata nitet.
Pera renata Deo dignas age candida grates,
Pera Dei cultrix, crede, perennis eris.


7. idem

Antoni, patrios potis es reparare penates,
Sine libet domibus, sine libet subole.
Instaurata diu niteat domus ista patrisque
Ipse tui similis prole fruare tua.
5Haec te longaevum veneretur adulta parentem
Et renovet generis facta canenda sui.
Ista vetus probitas et avitus splendor in omne
Venturae spatium posteritatis eat,
Sic cecinere deae fatalia pensa trahentes
10Et nitidus puro splenduit igne polus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: