Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. ad Margaritam Henrici Gallorum regis sororem

Pudica virgo, regiae
Stirpis propago nobilis,
Ornata sanctis moribus,
Et litteris et ingeni
5Decore fulgens, scripsimus
Haec, insideret aridis
Cum longa febris artubus;
Iis addituri plurima,
Ni mens gravata corporis
10Laboribus languesceret.
Sed tu, puella candida,
Caelestis ardens ignibus
Amoris, ut mens augurat,
Libentius hunc perleges
15Parvum libellum, sed pium,
Quam prisca vatum carmina
Nugis referta inanibus.


2. precatio matutina

Iam noctis umbras Lucifer
Almae diei nuntius
Terra poloque dimovet,
Simulque nos cubilibus
5Monet relictis, pectore
Preces ab imo fundere
Ad templa summa caelitum.
Oremus ergo supplices
Fontem perennem luminum,
10Ut sicut omnes aeris
Illustrat oras, vivido
Sic nostra corda repleat
Fulgore Sancti Spiritus,
Qui nos per haec contagia
15Puros ab omni crimine
Traducat ad caelestium
Sedes beatas. Illius
Nutu gerantur omnia,
Cibumque sive sumimus,
20Seu quid negotii foris
Tractamus, aut domi, intima
Seu mente quid revolvimus,
Id omne semper gloriam
Spectet beati Numinis.
25Rector supreme caelitum,
Quae mente tota poscimus,
Haec omnibus concedito
Qui corde puro te colunt,
Et unicum Natum tuum,
30Cum sempiterno Spiritu.


3. precatio meridiana

Iam Sol citato sidere
Suprema caeli culmina
Percurrit; alma fervidis
Tellus calescit ignibus:
5At tu beato lumine
Accende corda frigida,
Pater benigne, et omnibus
Tantos piorum sensibus
Ignes amoris excita,
10Ut quidquid orbis continet,
Prae te sit illis sordidum;
Nec ulla vis hunc fervidum
Amoris aestum temperet;
Sed usque crescens omnia
15Convexa caeli transvolet,
Summoque Patri vinculo
Nos iungat insolubili.
Has nos ab imo pectore
Precationes mittimus
20Tuas ad aures, maxime
Terrae polique conditor.
Tu vota nostra numine
Dextro secunda, idque ad tuam
Concede nobis gloriam.


4. precatio vespertina

Iam Vesper ortus incipit
Diem tenebris condere:
At nos parentem luminis
Sancti precemur, ne sinat
5Noctem suorum mentibus
Caliginosam irrepere;
Seu dulcis alma recreat
Sopor quiete languida,
Seu linquit ille lumina,
10Numquam recedat a piis
Lux sempiterna cordibus;
Ut semper in dies magis
Magisque detur maximi
Benignitatem Numinis
15Videre mente lucida,
Et hinc amoris optimi
Ardere semper ignibus.
Supreme caelitum Pater,
Votis tuorum supplicum
20Aures benignas admove,
Ut sensa cordis omnia,
Et dicta factaque ad tuam
Sic dirigamus gloriam.


5. opem Christi in magna animi | aegritudine constitutus implorat

IESU benigne, fervidas
Precationes, et mea
Ne, quaeso, vota despice.
Ut terra Solis ignibus
5Hiulca, sic animus meus
Afflictus, aeger, aridus
Dulcissimum rorem tuum
Exspectat. O salus mea,
Refrigera mentem meam:
10Metus, dolores, lacrimas
Muta perenni gaudio;
Ut hae querelae flebiles
Mutentur in laudes tuas,
Et vox agendis gratiis
15Noctes diesque personet.
Ne, quaeso, more iudicis
Quid egerim, quid dixerim,
Quid cogitarim, pondera;
Peccata sed mea omnia
20Tuo cruore deleas.
Me vulnerum sanet dolor
Tuorum; amara mors tua
Cordi meo dulcedinem
Instillet, ut meam crucem
25Et fortis, et libens feram.


6. quam sint beati qui sumta sua cruce | Christum sequuntur

Beatus ille qui suam
Tollit crucem quotidie,
Magnisque IESUM passibus
Sectatur! illum maximus
5Caelestium Pater sibi
Adoptat ultro filium,
Eique donat Spiritum
Peccata delentem omnia,
Hereditatis inclytae
10Pignus beatum. Is intimo
In corde miros excitat
Patris amores optimi:
Hinc ille temnens omnia
Quaecumque tellus, et maris
15Arena dives continet,
Laetatur unico Deo:
Hunc spem, salutem, gloriam
Suam, suumque gaudium,
Patrem, magistrum nominat;
20Latusque semper dexterum
Sibi tegentem conspicit,
Per huius ut vitae vias
Formidolosas ambulet
Securus, et cari Patris
25Benignitatem sentiat.
Ergo nec illum territat
Humana vis, nec inferum
Furor tremendus maximis
Periculorum casibus,
30Ut dura rupes turgidi
Tunsa procellis Hadriae,
Immobilis semper manet:
Nec cessat ullo tempore
Hostes, amicos, patriam
35Iuvare, negligens sui.
Sic ille vitam caelitum
Colens, perenni gaudio
Triumphat. Impius, licet
Terrae marisque sit potens,
40Pulchrumque nomen occupet
Felicis, est semper miser.


7. comparat animum suum flori

Ut flos tenellus in sinu
Telluris almae lucidam
Formosus explicat comam,
Si ros, et imber educat
5Illum; tenella mens mea
Sic floret, almi Spiritus
Dum rore dulci pascitur.
Hoc illa si caret, statim
Languescit; ut flos arida
10Tellure natus, eum nisi
Et ros, et imber educat.


8. eos tantum beatos esse affirmat | qui ceteris omnibus relictis christo adhaerent

Quousque vana somnia,
Falsasque rerum imagines,
O caeci, amare pergitis?
Non forma vincens Nirea,
5Non dives usus purpurae,
Non mens peragrans sidera,
Camposque latos aeris,
Marisque, terrasque infimas,
Reddunt beatos. Unica
10Felicitatis est via
IESUS, benignus omnium
Dator bonorum. Currite
Omnes ad illum, currite
Fidenter. Ille deserens
15Amore nostri caelitum
Sedes beatas, pertulit
Famem, sitimque, et vulnera,
Mortemque diram. Neminem
Fastidit ille: perditos,
20Aegros, malorum pondere
Pressos iuvare diligit.
Non sic et optimum et unicum
Amant parentes filium,
Ut ille nos. O centies
25Beatus ille, maxime
IESU, relictis omnibus,
Qui mente tota se tibi
In servitutem dedicat!


9. praedicat beneficia a Christo in se, | et ceteros mortales collata

IESU beate, Numinis
Aeterna proles maximi,
Quibus tuam clementiam
Efferre possim laudibus?
5Tu pulchra linquens sidera
Formata dextera tua,
Mortale corpus induis,
Ut ipse terram deserens
Suprema caeli culmina
10Conscendam. Acerba vulnera,
Crucisque dira sustines
Tormenta, ut ipse callidi
Serpentis ore saucius,
Mortisque certus, gaudeam
15Vita potitus caelitum,
Tuoque factus munere
Tuus coheres. Fac, precor,
IESU benigne, cogitem
Haec semper, ut semper tibi
20Summoque Patri gratias
Agam, pieque vos colam,
Totaque mente diligam.


10. quid servandum sit amatoribus Christi

Quicumque IESUM diligit,
Humana discat omnia
Nil aestimare. Diligens
Opes, honores, gloriam,
5Amare IESUM puriter
Nequit. Relinque cetera,
Unumque IESUM posside;
Nam quidquid est usquam boni,
Sic possidebis: lacrimas,
10Metus, dolores pectore
Tuo fugabit. Dulcia
Semper morantur gaudia,
Ubi moratur candidus
IESUS; voluptas unica
15Est ille amantium sui.
Quin mater et pater tuus
Te derelinquent; optimus
A dextera numquam tua
IESUS recedet, omnium
20Fidus comes discriminum;
Et cum suprema venerit
Tibi dies, te transferet
In sancta regna caelitum,
Fruaris ut vita simul
25Et sempiterno gaudio.


11. exprimit ardorem amoris sui erga Christum

Te, sancte IESU, mens mea
Amoris icta vulnere
Suspirat. O salus mea,
Me solve tandem vinculis
5Istis, ut evolem tuam
Beatus ad praesentiam.
Fac interim magis magis
Amore totus ardeam;
Ut pura mens a corporis
10Contagione, amplexibus
Evadat aptior tuis.
Tu spes, voluptas, unicum
Cordis mei sis gaudium.
Benigne IESU, da, precor,
15Humana cuncta spernere
Te propter; omnia fac mihi
Te praeter unum sordeant.
Seu pulcher oras aetheris
Sol lustrat almo lumine,
20Seu nox benigno languida
Rigat sopore corpora,
Domi, forisque mens mea
Te quaerat, invocet, canat,
Solumque felix in tuo
25Dulci acquiescat nomine.


12. hymnus in Christum

IESUM pudicae virgines,
IESUM iuventus integra,
IESUM viri, senes, anus
Cantemus, in cuius fide
5Laetamur esse, patrio
Qui nos amore diligit
Fovetque. Summi Numinis
Aeterne Fili, siderum,
Terrae, marisque conditor,
10Nil vasta caeli immensitas,
Nil magnus orbis continet,
Non dextera factum tua.
Tu Patris in sinu sedens,
Alis, gubernas omnia;
15Tu caritate maxima
Nostrae misertus miseriae,
Mortale corpus induis,
Diraeque affixus cruci,
Nos morte vindicas tua
20A sempiternis ignibus:
Tu morte victa regiam
Reversus ad tuam, simul
Tui colentes aurea
In parte caeli collocas.
25Te coetus omnis caelitum
Noctes diesque concinit:
Te sempiternus Spiritus
Salutis auctorem unicum
Testatur esse: tu quies,
30Lumen, voluptas mentium,
Tu pastor, agnus omnia
Peccata tollens, Pontifex
Aeternus iram maximi
Sedare praesens Numinis.
35Clemens, suavis, optime
IESU, tuorum prospera
Cursum benignus, ut soles,
Piasque laudes suscipe,
Quas ore puro fundimus.


13. Christum invocat magnitudine morbi | se iam opprimi sentiens

Iam quinta Lunae cornua
Se luce complent, horrida
Cum febre membra tabida
Depascor, ossa frigore
5Tremor furente concutit,
Dein aestus acer intimas
Urit medullas, ut faces
Absumit ignis aridas.
Iam corpus amisi, mei
10Vix umbra iam superat. Levis
Ut flos gravatus imbribus
Caput tenellum deiicit;
Sic mens misella perdita
Cedit malorum ponderi.
15IESU benigne, respice
Meos labores, dextera
Tua cadentem subleva.
Non illud ipse iam precor
Meo recedat corpore
20Haec pestis; unum id omnibus
Votis requiro, et obsecro,
Ut robur, et constantiam
Mihi ministres; languidos
Artus, medullas, omnia
25Hic ignis ossa devoret,
Dum mens refecta vivida,
Tuoque fortis Spiritu
Resistat, et semper tibi
Iucunda laudes concinat.
30IESU benignus, optimus,
Horrenda passus vulnera,
Dolentibus succurrere
Est promtus. Aegrimoniam,
Metus, querelas abiice
35Fidenter, o anima mea:
Quiesce, nomen invoca
Dulcissimum regis tui;
Est ille munitissima
Arx invocantibus eum.


14. dolet se iam senem fieri, | neque tamen adhuc coepisse deo ex animo servire

Eheu senecta crinibus
Iam sparsa canet, labitur
Aetas, ut unda fluminis,
Auremque vellens pallida
5Mors admonet: Miser, ah miser,
Quousque pergis somnia,
Umbrasque vanas persequi?
Iam iam supremi iudicis
Tribunal ad iustissimum
10Sistere, cordis intima
Qui sensa, qui dicta omnium,
Qui facta novit omnia.
Haec vera certa iudicat
Mens, et relictis omnibus
15Summo beato Numini
Servire totis viribus
Exoptat, ardet, nititur;
Sed heu misella sordidae
Affixa terrae, inaniter
20Laborat. Eia age subveni,
IESU benigne, subveni,
Tuamque dextram porrige.
Tu morte mortuum tua
Olim evocasti ex inferis:
25Nunc vita me vivum tua
Perire ne rursum sinat.
Humana fac spernam omnia,
Nudumque te nudus sequar,
Et ponderosi corporis
30Me solve tandem nexibus;
Ut pura mens et integra
Aevo potita caelitum,
Te, sancte, et optimum Patrem,
Et sempiternum Spiritum
35Laudare numquam desinat.
IESUS suorum supplicum
Tutela, portus, gaudium,
Quae mente tota deprecor,
Concedat: ipse gratias
40Agam benigno Numini,
Eiusque laudes pectore
Laetante semper concinam.


15. quam sit dulcis et salutaris vulnerum | et tormentorum Christi assidua meditatio

IESU, tuorum vulnerum
Cruore sancto pascere
Me, quaeso, numquam desinas.
Me sanguis iste roborat,
5Dulcique replet gaudio.
Hoc est amoris poculum
Caelestis, omnes sordidos
Pellens amores: ebria
Hac potione mens, sui,
10Et omnium fit immemor
Quaecumque mundus continet;
Deumque solum cogitat,
Tuumque amorem. Fervide,
Immense, nulli effabilis
15Amor, beatis sedibus
Tu maximi Natum Dei
Deducis, ipsique induis
Mortale corpus; asperam
Dein tollis illud in crucem.
20Amabilis, dulcissime
Amor, meis in sensibus
Tantas amoris excita
Flammas, ut ustis nexibus
His ponderosi corporis,
25Alis tuis ad optimum
IESUM beatus advolem.


16. orat ut Christi benignitate sibi liceat | pie sancteque vitam agere

Tutela praesens omnium
Qui mente pura te colunt,
Da, quaeso, nil ut cogitem,
Agam, loquar quod Numini
5Tuo placere non queat:
Comis, benignus in bonos
Malosque sim, ne degener
Sim natus optimi Patris;
Qui Solis almo lumine
10Illustrat omnes, omnibus
Potum cibumque sufficit.
Legum tuarum per vias
Me continenter dirige,
Bonique quidquid egero,
15Id esse totum muneris
Tui sciamque et praedicem.
Seu febris artus pascitur,
Seu miles urit impius
Domum paternam, dicere
20Laudes tibi ne desinam;
Sed cuncta Numinis tui
Nutu regi nil ambigens,
Vivam quietus. Filios
Dei secunda et aspera
25Iuvent oportet. Gloriam
Tuam Patrisque maximi
Meae saluti praeferam;
Nec ulla res optatior
Queat mihi contingere,
30Quam contumelias pati
Te propter. Ipsa carior
Sit luce mors, ut corpore
Exutus ad tui volem
Regni beata gaudia.


17. gratias agit Christo, | cuius beneficio e maximis periculis sit ereptus, | et ad viam salutis revocatus

O lux beata caelitum,
Mortalium fidissima
Tutela, quas agam tibi,
IESU benigne, gratias?
5Ut olim aberrans aggere
Ovis misella, saltibus
Formidolosis delitet,
Voranda mox rapacibus
Feris; miserrimus omnium
10Sic ipse per mala omnia
Caecus ruebam; candida
Cum lux beati Spiritus
Tui refulsit, et viam
Quae ducit ad felicium
15Aeterna regna caelitum
Monstravit. Ista lux meae
Mentis tenebras dispulit:
Cordi meo dulcissimi
Faces amoris ista lux
20Infixit. Illo ex tempore
Te, sancte, totus ardeo,
Te quaero amore saucius:
Videre vultum candidum,
Tuis frui complexibus
25Mens ardet; ipsa iam nihil,
Te praeter unum, cogitat.
Non sic decentem virginem
Furens amator deperit;
Non sic tenellum filium
30Parens uterque diligit.
Amoris aestu liquitur
Cor molle, ut olim fervidis
Percussa cera solibus.
O flamma mentem frigerans,
35Omnesque labes excoquens,
Me semper in dies magis
Incende, perge adurere,
Consume, totum verteris
Me donec in faces tuas.


18. queritur magnam hominum partem | relicto Christo rebus inanibus studere

IESU beate, si tuo
Amore sancto perfrui
Quam dulce sit cognoscerent
Qui res inanes diligunt,
5O quam suae dementiae
Taederet ipsos! Vulnera
Acerba corporis tui
Tanta fluunt dulcedine,
Ut quisquis illa suxerit,
10Opes, honores, omnia
Amata iam fastidiat,
Deique sola gloria
Laetetur oblitus sui.
Sed caeca gens his fontibus
15Praefert lacunas putidas
Et pestilentes. Gratia
Magna tibi, IESU maxime,
Qui me tuo purissimo
Lavas, alisque sanguine.


19. praedicat se sine tutela Christi | in mala omnia praecipitem ruere

Te, sancte IESU, supplici
Adoro corde, cor tibi
Meamque mentem dedico.
Ut bimulus puer, sua
5Custode si caret, sibi
Magna creat pericula;
Sic ipse, si desit tui
Tutela praesens Spiritus,
In cuncta praecipitem mala.
10Dulcis, benigne Spiritus,
Me, quaeso, totum posside,
Tuaque flamma incendito
Amore cor; illumina
Mentis tenebras; excoque
15Quodcumque inhaeret noxii.
Fac, semper in te gaudeam;
Opes, honores sordeant;
Summique Patris gloria
Sit luce carior mihi.
20Seu pascit hortus lumina
Florum colore gemmeo,
Seu fons susurrans vitreis
Delectat undis, illico
Vox surgat in laudes Dei.
25Sol, Luna, fulgor siderum,
Lapsus perennes amnium,
Formosa silva, frugibus
Ager redundans, omnia
Quaecumque cerno, maximam
30Sancti beati Numinis
Benignitatem cernere,
Manuque tractare faciant.
Hinc ipse discam comiter
Omnes iuvare, nemini
35Nocere; purus, integer,
Deoque carus exigam
Quod restat aevi; transvolans
Dein summa caeli sidera
Fruar perenni gaudio.


20. de ardenti amore suo erga Christum

Amore totus langueo,
Nec ulla iam datur quies.
IESU benigne, iam meam
Solare mentem, candidos
5Ostende vultus, lumine
Tuo beata lumina
Fac mea, nec osculum, precor,
Amans amanti denega.
Tu sponsus es animae meae;
10Te quaerit illa lacrimis,
Te continenter invocat:
Tu, sancte, mortis e manu
Tuo redemtam sanguine,
Tuique amore sauciam,
15Odisse certe non potes.
Ergo misella cur tuae
Dulcedinem praesentiae
Non sentit? ah cur supplices
Venti querelas dissipant?
20Sed tu licebit anxio
Amantem amore torqueas,
Non illa amare desinit.
IESU, tui tabescere
Amore res dulcissima est.


21. commendat animum suum Deo magnitudinem orbi | in extremum vitae periculum adductus

Rector beate caelitum,
Qui sic amas mortalium
Salutem, ut almi filii
Cruore sancto laveris
5Peccata eorum; suscipe
Servi precantis spiritum,
Qui fretus unica tua
Benignitate languidos
Artus libenter deserit,
10Ut alta caeli sidera
Petens fruatur, optime
Pater, tua praesentia,
Et sempiterno gaudio.


22. ad Christum

Alme puer, sanctis quem Virgo amplectitur ulnis,
Virgo caelesti Numine facta parens.
Cernis, ut exiles febris mihi pascitur artus?
Cernis, quam saevus concutit ossa tremor?
5Quem sequitur miseras exurens flamma medullas,
Urit ut arentes lucida pruna faces.
Tu puer, aeternus cui dat Pater omnia posse,
Tutela humani, sancte puer, generis;
Si labefacta gravi sub pondere tota recumbit
10In te uno famuli spesque salusque tui,
Aut morbum pelle, aut vires mihi suffice, tanta
Queis possim laeto pectore ferre mala.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: