Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. Ioanni Matheo Averoldo

Quod munus mihi liberalis amplum
Quondam pectore candido dedisti,
Cum laetus petii superba, caelsa
Clarae moenia Brixiae, Maroni
5Me caenas veluti suo beatas,
Gangis divitias, ebur, smaragdos,
Aurum, coccina purpuraque tinctas
Vestes sanguinea, tibi libellum
Dono mittimus hunc, sales iocosque
10Quos sumas precor et legas sereno
Vultu, nec tumidus mihi canenti
Dicas: "Redde vices: damus lapillos,
Argentum tibi, verba tu remittis".
Haec, haec sunt animi beata dona,
15Haec post funera, post rogi favillas
Longi saecula largiuntur aevi.
Quanto dignior est cadente vita,
Quae spernit necis improbas sagittas,
Tanto dignius est bonis protervae
20Sortis quod faciunt opus poetae.


2. Ioanni Matheo Averoldo de morte patris

Desine flere patris funus, nam claudat in urna
Corpus inane licet, non iacet ille tamen.
Non cedit fatis pietas, non mens proba, non quae
Laudibus immodicis pervolat astra fides.
5Dicitur ille mori qui crimine mortuus, ante
Tela ferae mortis quod pateretur; erat
Vir probus, hanc moriens vitam cum deserat, annos
Felices vitae candidioris agit.


3. de cane miro sculpta artificio

Vivam me credis: verum est, quae marmore viva
Creditur haec vitae munera semper agit.


4. in Marium

Tela quatis, Getici ruis in certamina Martis
Nec ferus exardens Oromedonta times,
Invicto socii tutus sub nomine. Graeci
Et lucem hoc dicunt nomine quodque bonum;
5Sed caveas fallant ne te bona nomina, namque
Clauditur auspicio res mala saepe bono.


5. in Caelium

Impia si vates saevus tibi bella pararem
Quae movet Idaliae flamma cruenta deae,
Non peterem tua tecta suo cum limine Titan
Clarus Erythraeo ducit ab axe diem,
5Sed cum Tartareis surgens nox cincta tenebris
Oceano piceum tollit ad astra caput.
Exercet sua furta Venus cum Cynthia nigros
Lurida nocte vagans sub iuga cogit equos.
Retia qui tendit sub gramine retia claudit,
10Clam parat insidias qui parat insidias.
Fur rapit obscurus fraudesque dolique teguntur.
Qui thalamos intrat cognitus hic bonus est.
Si tua Penelope peteret scelus improba ferret
Obscuram sceleri te sine cauta viam;
15Sed quia virtutem celebrat non te sine quaerit
Te sine quae posset verba referre mihi,
Nec merito nostros possit qui carpere mores
Invenies: tota laudor ab Hesperia.
Si plebs dira scelus de me tibi fingit iniquum
20Gaudeo; nam populus quem colit, hic malus est.
Ignarus lacerat virtutes, odit avarus
Bellerophontei qui bibit amne lacus.
Me nosces: damno fraudes, incendia, lites,
Quique deos iusta non pietate colunt.
25Qui solem cernens negat hunc se cernere durus,
Cum non sit demens, invidus et malus est.


6. Marco Antonio Mauroceno

Nunc quia quidquid habet coelum Mars possidet unus
Caelsaque sanguineis pervolat astra rotis,
Sudat et in Siculis quatiens faber arma caminis
Arma quibus summo Iupiter orbe tonat,
5Et fera nunc hastam nunc concutit aegida Pallas
Terribilique strepunt cornua rauca sono
Sibilat et cauda vulnus laetale minatur
Anguis et Alcides bella cruenta parat
Cristatique timens galli leo murmura Tuscus
10Demissum posuit sub iuga dura caput.
Formidans caecis et se lupa clausit in antris,
Clausit Tarpaea maximus arce pater:
"Tempus adest, clypeos, loricas sumere fulvas,
Tempus adest, valeas desidiosa quies",
15Exacuens falcem clamat fortissimus ille,
Ille senex tanta qui tulit arma fide
Pro vobis, Veneti, clava cum dura leonis
Quaereret Alcides rumpere terga ferox.
Hic regat ut rursus fac, Martia proelia ductor
20Qui potes imperio consule, Marce, tuo.
Non petiit fieri miles qui tempore pacis
Et petit insanus cum movet arma furor,
Strenuus est. Galeam poscit qui pace coruscam
Non poscit Martis proelia, poscit opes.


7. Ioanni Bordoniae

Ut nix Phoebeo durat glomerata sub axe,
Ut navis scopulos quae ferit acta graves,
Ut quae leves plantae firmis radicibus haerent
Cum tumidus madido sibilat ore Notus,
5Ut signum media quod navita pingit harena,
Turris ut irati fulmine tacta Iovis,
Ut casa pastoris quam percutit amnis ab alto
Monte ruens rapidis insidiosus aquis,
Foemineus variae sub motu taliter aurae
10Durat amor, durant foedera, verba, fides.


8. in amicum

Desine, quisquis amas, nostram spectare puellam;
Namque gerit dirae spicula mille necis.
Crine sub intorto squamosus sibilat anguis,
Caeruleas dices Gorgonis esse comas.
5Funereus Lybica veluti basyliscus arena
Luminibus gestat dira venena suis.
Adde faces Veneris, miseros quibus urit amantes,
Urit ut accensus robora sicca focus;
Quae niveos vincit flores, cui cedit eburnus
10Dens, torquet iaculos insidiosa manus.
Saeva nimis, truculenta nimis, nimis aspera, tandem
Impellit, lacerat, dissipat, urget, agit.
In scopulos navem ducis: quo curris, amator?
Si sapis, e portu litora tuta pete.


9. in Galbam

Coccina quod gestas, Tyrias quod, Galba, lacernas,
Quod nitet in digitis plurima gemma tuis,
Aurea quod nectit lunatas lingula plantas,
Quod tibi dat Cosmi cinnama largus onyx,
5Haexaphoro gestant quod te per compita servi,
Arca quod immodicas vix tua claudit opes,
Quod cuneis spectas mediis cum saevit arena
Rhinoceros vel cum retia frangit aper,
Nos rides, pellis, laceras damnasque fugasque
10Et Iovis ut natus tollis ad astra caput.
Sed te plebeum faciunt sanguisque domusque,
Turpis avaritiae crimen, iniqua Venus.
Ornans se plumas cygni licet induat albas,
Sub tamen his corvus non erit albus olor.


10. in Candidum

Ne pariat natos uxor tua, Candide, cunnum
Ieiuna miserum cogis hiare fame,
Hanc premis et veluti tenerum formosus Apollo
Oebalidem, puerum Iuppiter Iliacum.
5Plena tamen partu natos enixa gemellos
Est uno: nostris res nova temporibus,
Hanc iunctam peperisse viris ut foemina quaeque
Nescio, sed scio te non peperisse viro.


11. invicta Veneris tela asserit

Aurea quod Veneris non possunt spicula? Quaevis
Illa fugit, superant sydera, fata, deos
Naturaeque vices mutant. Nam forte puellam
Uxorem sanctos duxerat ad thalamos,
5Delicias cordisque sui spem Candidus unam,
Dumque petit primo dulcia furta ioco,
Frigescit, fugiunt vires, calor ossa relinquit,
Sanguis abest, cordis vita sub arce tremit.
Ecce volant Chiron, Podalirius atque Machaon:
10Exanimen celeri perfricat ille manu,
Hic herbis animas tangit quibus evocat umbris
Tartareis, succo nectaris ille fovet.
Pallidus ille tamen iacet et sine viribus ullis,
Nihil prosunt herbae nectareusque liquor.
15Ingeminat querula carmen miserabile voce,
Increpat et saevam moesta puella necem
Frigentisque sui lachrymis rigat ora mariti
Infigens gelidis oscula multa genis.
Summovet ille caput, letali lumina somno
20Solvit et attollens se grave pondus agit.
Spiritus in iuvenem reddit, dulcedine captus,
Qui nimia tenerae pectora sub dominae
Iverat. O quantum est venerabile numen Amoris!
Phoebea medici plus iuvat arte Venus.
25Si iubet haec, alio fugiens sub corpore vivit
Quaeque suum corpus liquerat umbra petit.


12. docet pingere Venerem

Pingere si vultis Venerem sub imagine vera,
Illam barbatis pingite temporibus.
Quae generat Venus est, generant animalia quaeque
Semine cum vis est mascula foemineo.


103. docet pingere Bacchum

"Cur roseum pingunt iuvenem te, Bacche?" "Decoros
Parce sumptus ago vos quoniam iuvenes".
"Cornua cur gestas, cur pulsa tympana?" "Tauros
Large sumptus ago vos quia cornigeros".


104. virum profusum taxat

Qui consumpserat aureos trientes
Et quos Pyrgoteles manu lapillos
Doctus sculpserat Indicos magistra,
Vestes murice perlitas rubenti,
5Sylvas, iugera floridosque campos,
Mensas egregias, domos superbas,
Misit sub Stygios lacus ruinae,
Tristem percutiens gravis furore
Aedes rustica quam tenebat unam
10Tantis ex opibus. Ruina foelix,
Non casu poterat beatiore
Aut fato dominum iuvare moestum
Quam quod tempore perderet sub illo
Vitam, perdiderat misellus omne
15Quo vitae decus atque res beatae.


15. in Gallos

Quod tua Baccheis ululatibus aethera complet
Turba furens, Latium vincere, Galle, putas.
Falleris, armisoni ridet soror inclyta Martis
Cum Ciconum quatiunt tinnula sistra nurus,
5Orphea cum Thyas lacerat, cum saevit Agave,
Cum satyri Bacchum Moenades atque vocant.
Pampineos franget Pallas Saturnia tyrsos
Et fodiet rigida tympana rauca manu.
Ignivomis violentus equis Mars saevus et ense
10Hircanas coget vertere terga feras.
Falce potens feriet Saturnus, Iuppiter ignes
Mittet a summis tela trisulca polis,
Lemnius in Venerem faciet nova retia saevam
Se iunxit Bromio quae scelerata tuo.
15Quo periture ruis? Gelidi pete flumina Rheni,
Galle miser, fugias: quo periture ruis?
Ut Bacchum et Venerem Saturnus, Iuppiter et Mars
Et quae sub clypeo Gorgonis ora gerit
Custodes Latii fugient gens dura Quirini,
20Sic fugiet populi mollia tela tui.


16. in eosdem

Alpibus a gelidis, ab iniqui sydere coeli
Ad loca Romulei florida, Galle, soli
Quae te blanda trahit miserum fiducia? Nescis
Quod ferus invicta cum furit urbe leo
5Terra fretumque timent? Lascivo vincere cantu
Forte putas, raucos non timet ille sonos,
Talibus assuetus. Rostro quid, stulte, superbis?
Dentibus iratus fulminat ille feris;
Unguibus asper eris franges et fortibus arma?
10Grana quibus quaerens scalpere rura soles,
Ille tibi parvos magnis trahet unguibus ungues
Quis solet ingentes dilacerare feras.
Aliger alta petes fugiens? Volat ille sagitta
Aliger Aeolii ocius atque notis;
15Ut canibus lepores, ut cervi tigribus, agni
Ut rapido pugnant atque capella lupo,
Improbe, sic Veneto pugnabis, Galle, leone.
Accipiter placidas non timet acer aves.


17. in eosdem

Galle, furis quoniam pro forti regna Quirino
Imbelli Romae Sardanapalus habet;
Invicto pro Marte, Venus; pro Pallade Bacchus
Et pro praestanti Caesare mollis Oto.
5Nec plus laurigeris ornantur templa coronis,
Nec plus Phoebea limina fronde ducum;
Sed Romae migrasse deos sanctumque senatum
Ad Venetos nescis regia tecta lares.
Illic magnanimi pro libertate subire
10Dura parant mortis Brutus et arma Cato,
Rapta tibi rapiat qui fortis signa Camillus
Pellat ad oceani litus et alter adest.
Sunt Fabii Deciique graves, sunt fulmina belli
Scipio, Marcellus Fabriciusque simul
15Caesar et intrepidus potuit victricibus armis
Cogere qui populos sub iuga dura tuos.
Deceptus miser es, variis nam clara triumphis
Urbs alia quamvis parte superbit adhuc,
Roma sacrum Venetis tollit caput inclyta regnis
20Quae magni victrix ut fuit orbis erit.


18. Virgilio Zavarisio

Caelsi per iuga montis alta solus
Ibam, permeditans ferocis aevi
Nostri crimina, damna, furta, fraudes,
Caedes, insidias, dolos, rapinas,
5Virtutes profugas dolens ad axes
Summos praecipiti volasse penna,
Visa est cum mihi forte crine flavo,
Claris luminibus, genis decoris,
Lato pectore, fronte vel serena
10Incedens mulier gradu severo,
Ensem cuspidesque et gerens inermi
Lances et trutina subesa iniquas.
Illi splenia non caput tegebant,
Non vittae tenues, sed ore aperto,
15Nudo vertice, liberis capillis
Spectabat geminis polos ocellis
Orbes qui Iove sustinent movente.
Claros, sydereos, vagos, perennes
Velabat toga quae suos et artus,
20Ex clara biberat Tyro colorem
Multis fracta tamen locis, et ipsa
Livens verberibus plagisque multis
Tingebat niveos sinus cruore.
Stabam dura velut silex ve quercus
25Summo vertice Caucasi nivalis.
Exanguis, rigidus, gravis, nec unum
Audebam timidus referre verbum.
Sed tunc illa mihi: "Meos times cur
Vultus? Non tetrici comes Thyphoei,
30Non sum Tartareae soror Megerae,
Nec nostrum tumidis caput colubris
Horret, saxificae velut Medusae,
Ensis non nocet hic probis, sed illis
Qui semper miseri scelus sequuntur,
35Non possim licet amplius nocere
Ullis; nam proceres, patresque plebsque,
Aediles, equites, duces, tyranni
Me damnant, lacerant, fugant aguntque,
Tutores spoliant bonis pupillos,
40Extincti viduam pater mariti.
Non sunt causidicis voraciores
Qui sylvas habitant lupi rapaces,
Semper consulibus proterva mens est;
Tonsores, lanii, faber simulque
45Omnes artifices mali et molesti
Artes perdere non suas verentur;
Solum me celebrant sacri poetae".
His dictis tenues repente in auras
Currens se tulit ut volans sagitta.
50Foelix est Helicona qui beatum
Vates excolit ut colis beatus.
Namque est: iustitiae tenens decorem
Virtutes habet ille divus omnes
Sub se; divitiae timent ruinam,
55Fortunae bona; sola scandit altum
Coelum candida virtus axe eburno.


19. Hieronymo Campagnolae

Sylvia formosas inter celebranda puellas,
Sylvia sylvicolas inter habenda deas,
Formosae quoniam viridi sub flore iuventae
Rapta fuit Stygiae caeca sub antra domus.
5Ut sequar hanc, saevis Erebaeae tutus Echidnae
Dentibus anguiferis Eumenidumque comis,
Iulius infernam mecum fac tendat ad aulam,
Argutae tangens fila canora lyrae;
Protinus et nobis scelerati ianitor Orci
10Ducet ab aerata limina clausa sera
Atque triceps Hecates monstrum tria guttura claudet
Et pariet Noctis filia quaeque facem,
Firmabitque suum semper revolubile saxum
Sisyphus, et celeri quem rotat orbe rota,
15Saeva renascentes volucris nec distrahet artus
Evomet aut aliquem tota Chimera focum,
Et numquam captas captabunt Belides undas
Turba maritali pernitiosa nece.
Scylla canes coget, fallent tibi garrule nulla
20Tantale poma famem, Tantale lympha sitim,
Et Stygis auricomam mihi numina legis amicam
Foedere non aliquo, carmine victa dabunt.
Threitio posuit legem Proserpina vati
Annoso quoniam tempore plenus erat.
25Ore puer tenero canit hic, qui non canit illo
Dulcius; aetatem respice: Phoebus erit.
Quae minor est virtus teneris est maior in annis;
Gratior est quanto est gratia rara magis.


20. ad eundem

Inspicio cum clara tui tot munera nati,
Tempore quo pueros ubere mater alit
Admiror, stupeo velut et fera Gorgonis ora
Spectassem, totus sub grave marmor agor.
5Et virtutis amor et spes me deserit omnis,
Torpet et ingenii visque calorque mei,
Non aliter quam qui positam contingere metam
Nititur et tardos verbere pulsat equos,
Cum videt ante suos aliquem praetendere cursus,
10Iam procul in medio pulvere frena tenet,
Sautius et stimulis irae morsuque pudoris;
Odit equos, currus damnat et ipse suos.
Non canis insequitur volucrum super aera pennas,
Aemula quos virtus non putat esse deos.


21. de mira dulcedine lyrae Pontani

Credite quod numquam vidit longaeva vetustas,
Quod fieri ratio lex quoque posse negat
Vidimus, ingentes artem superare potenti
Naturae vires iuraque cuncta manu.
5Lugarus in cavea miserabile carmen eburna
Dulcius Ismariae pellicis ore sui
Fleverat; haud tantas potuit fortuna querelas
Ferre, sed hanc saevo carcere traxit avem.
Est vaga sorte sua volucris quaecumque volantes
10Hinc merito pennas, hinc leve corpus habet.
Aere laetatur vacuo, petit alta libenter,
Est fera quae timeat vincula nulla magis.
Cum tamen haec sensit pulsis modulantia nervis
Carmina Pontani dulcia plectra mei,
15Aethere non grato, non libertatis amore,
In laqueos iterum capta volavit avis.
Orphaeo volucres mirabile ducere cantu est,
Sed plus iam captas est iterum capere.


22. de ingressu urbis illustris Hermetis

Ingredere, o Latiae princeps fortissime gentis,
Panduntur nostra quae tibi regna manu
Omine felici nam te populusque patresque
Aedilis, praetor, consul et ipse rogat.
5Accipe: quisque tuum celebrat, dux inclyte, nomen,
Te velut et magnum tollit ad astra Iovem.
Vipera clamatur, clamatur ab omnibus Hermes,
Anguigerum resonant moenia tota ducem.
Collucent ignes, ornantur templa coronis,
10Saera canunt vates, victima caesa litat.
Ecce duces gemini Veneto pro sceptra leone
Dant tibi, tam longa ne trahe vota mora.
Iam subeas, nostros tibi iam largimur honores,
Uxores, natos, praedia, vasa, domos,
15Dum Venetis iunctus dominis sis foedere semper
Legitimo iunctus, qui puto semper eris.
Nam qui te mittit nostri sub moenia regni,
Mense suo iusta nihil sine lege facit.
Indicat ore tuo Ianus clausisse biformis
20Iam iam perpetua ferrea claustra manu.


23. Hieronymo Campagnolae

Sit mihi sitque tibi gratus quia Iulius ille,
Ille puer tellus quem Patavina colit,
Quem Phoebus, quem Pallas amat, quem Iuppiter ipse,
Cui favet arguta Calliopea lyra.
5Non eadem causa est: tua nam tu viscera semen
Diligis et cordis pignora clara tui;
Ob decus, ob laudes, ob munera chara deorum
Hunc ego virtutes approbo, miror, amo.
Componat nostros vir si quis iustus amores,
10Verus amor meus est, verus amor tuus est,
Verior est noster; premimur nam sanguine nullo.
Tu quod amas natum diligis ipse tuum.


24. Ambrosio Tarvisino

Non timeat morbi, timeat non vulnera ferri
Et si iam saevi cerneret arma Iovis
Ambrosii quecumque manus tetigere. Dolorem
Nam fugat ut Zephyri nubila pressa Notis.
5Vidi ego sub Stygias quem mors iam miserat umbras
Ad superos herbis hunc revocasse suis.
Hunc Erebi celebrant rex et regina profundi,
Ad vitam rursus ne sua regna trahat.
Nunc truculenta potest illum mors perdere tamen
10Ambrosii cui non dat manus artis opem.


25. de vana suspitione belli

Quisquis bella timet nostris truculenta sub annis,
Ignarus belli somnia vana timet.
Strenuus urget equos numquid Mars gentibus istis
Otia quas plumis desidiosa tenent,
5Quas capiunt prisco sub consule pressa Phalerni
Pocula, quas lautius mensa parata cibis,
Quas immaturas vi paedicare puellas
Quas iuvat et teneros supposuisse mares,
Quae sua lomento poliunt et dropace membra,
10Sordida quae Cosmi munera semper olent,
Quae sibi componunt longos ex ordine crines,
Quae iuvenum labris inguina tenta vorant?
Tristia non peragunt lepores, non proelia dammae,
Non quatiunt molles tela cruenta manus.


26. de adventu Hermetis

Nascitur alma dies qua principis ora sereni
Qui fera squamoso signa dracone gerit,
Spectabunt patriae foelicia moenia nostrae.
Phoebe veni, nostros iam pete, Phoebe, polos.
5Gaudia quid differs? Hilaris iam pompa paratur
Stragula picta vias, vela theatra tegunt.
Pegmata tolluntur, crescunt super astra colossi.
Currit equus, quatitur lancea, sica furit,
Exercent unctas iuvenilia membra palestras.
10Scena patet multis deliciosa iocis,
Carmina cantantur, concentibus aera mulcent
Tibia, plectra, lyrae, buccina, sistra, tubae.
Obvius it populus regi sanctusque senatus
Et nitet in modica quaeque fenestra nuru.
15Phoebe, veni, veniet si te prior inclytus Hermes
Lucebit nobis te sine clara dies.


27. Hieronymo Stellae

Nunc video quid sit charo sine tempus amico
Ducere, quid curas sit racuisse suas.
Munera amicitiae nunc nosco et praemia verae
Et sua quod pretium foedera sancta tenent.
5Limina nunc Stygii fidum penetrasse tyranni
Thesea Pirithoo credimus atra suo,
Credimus et Nisum saevis cecidisse sub armis
Sisteret ut sotii tristia fata sui.
Nam tua quo incto sequerer vestigia gressu
10Irem Tartarei trina per ora canis,
Perque procellosas Syrtes, per saxa Maleae,
Per mare quod rapido vortice Scylla trahit:
Nam sine te vivo, sine me si vivere possum
Aut animae possum si sine parte meae.
15Quo vel chare mihi venias Hieronyme, tandem
Dimidium cordis vel mihi redde mei.


28. de Cassandra Fideli

Utilis ut campis imber, mortalibus axe
Semper ab aethereo gratia larga pluit,
Pullulat et semper virtus radicibus imis
Arbor ut in pingui luxuriosa solo:
5Et si non omnis multas producit aristas
Qui pariat multas est tamen unus ager.
Quaelibet ora suum munus, sua praemia noscit,
Luce nitent solis tempora quaeque sui.
Multorum fuerat celebris iam fama virorum,
10Viderunt multos saecula prisca deos.
Nunc tantum lux una nitet, nunc candida virtus
Uno sub tanto pectore tota sedet.
Quod ne forte viri credas, castissima virgo
Quae trahit a recta nomina sancta fide,
15Hoc Cassandra decus tantas habet unica laudes,
Pro nobis sapiens omnibus una viris.
Quisque deam putet hanc; nam si medicum ve poetam
Qui rerum causas noscit et astrologum
Semideos omnes dixerunt, omnia noscit
20Qui simul haec, merito dicitur ille deus.


29. de eadem

Maturae gaudete nurus, gaudete puellae,
Vos quoque quas pigras tarda senecta facit!
Nunc quodcumque decus vestrum est, nunc gloria quaeque
Laudibus ex vestris famaque clara venit,
5Nunc hederae vobis dantur, nunc innuba laurus
Exornat vestras fronde virente comas.
Quis genus humanum noscit? Cassandra. Quis audet
Praescia venturi dicere fata Iovis?
Quis logicae laqueos et caeca enigmata solvit?
10Eloquii nectar quis Ciceronis habet?
Ista pudicitiae vates lux unica sanctae,
Inclyta cui matres condite templa deae.
Nam dedit aeternum vobis quae nomen, honoris
Aeterni fas est sentiat illa decus.


30. de Iulio Pontano ad cives

Si cupitis, cives, hyemis sub tempore veris
Tempora purpureis picta videre rosis,
Pontanus pingat flores et gramina. Belli
Tempore si pacis foedera sancta piae,
5Pontanus pingat pacem: licet hostibus hostes,
Arma armis certent, pax erit alma tamen.
Si tenebris atrae noctis sub lumina clara,
Si nigros claro lumine noctis equos,
Sub tenebris pingat lucem, sub lumine noctem:
10Nocte erit et sine nox et sine luce dies.
Nam mentem pingit, mores animasque deosque,
Quod nec habet formam, quod nec habere potest.
Pingere res quae sunt, terram, mare, sydera, clarum est;
Quae nec sunt, nec erunt clarius esse patet.


31. ad amicum

Si puer est Veneris natus, dic curvat, amice,
Qualiter opposita cornua dura manu?
Si caecus, certos dic cur tam dirigit ictus
Et fallant teneram spicula nulla manum?
5Si, pauper, nullo cingit sibi corpus amictu,
Qualiter hic cunctas possidet orbis opes?
Ignis aquam pellit, flammae pelluntur ab undis.
Non est dives, inops, virque puerque senex.
Haec mihi pinge, precor. Nam te pingente Cupido
10Pauper erit dives, virque puerque senex.


32. epitaphium Christophori Peregrini

Qui miseros pavit, coluit qui templa deorum
Et quo clam mulier plurima nupsit inops,
Clarus eques tumulo situs est Peregrinus in isto
Christophorus: parvo magna ruina loco est.


33. Marco Civili

Quaesivi Scythicas rupes gelidosque Triones,
Quo veniens Boreas spirat et axe Notus,
Qua Germanus atrox torquet sua tela, fugaces
Qua Parthi versa post sua terga manu,
5Qua tumidum iactat ferventes aequor arenas,
Qua sua semotus regna Britannus habet.
Nec potui infoelix castam invenisse puellam
Et quae non esset perfida, tristis, atrox.
Iuppiter est testis: falsas qui saepe puellas
10Cum vidit serpens, foemina, taurus, avis,
Has veluti clades fugiens incendia, morbos,
Ivit ad aethereos cum Ganymede polos.


34. ad Petrum Medicem

Cur sylvas habitem solus, cur iugera semper
Urbani fugiens tecta superba soli
Sunt ubi deliciae populi, tot templa, tot arces,
Mensae, aurum, gemmae, vasa, theatra, togae,
5Innumeri vates, equitum dux atque magister,
Consulis et gemini sella, tribunus, eques,
Blanda puellarum faciles ubi turba choreas
Exercet, lusus et, Venus alma, tuos,
Miraris? Fatuus ructat cum verba beatus,
10Nescio tergeminum dicere, Petre, "sophos!",
Ad crepitum digiti nec olentem ferre matellam,
Tollere nec spurco vase quod ipse vomit,
Non pathicum tractare femur lumbosque fricare
Cum sua Baianis corpora purgat aquis,
15Non scortum laudare suum, si pallidus axe
Decidit et fatis hoc tribuisse feris,
Qui modo tellurem curvo scindebat aratro
Nec matutinum ferre sagatus ave.
Nescio blandiri tamen crimenque probare;
20Fac mutet mores urbs, ego tunc veniam.


35. de repentina Ioannis Maii morte

Mortis Ioannes subitae quod spicula sensit,
Quod petiit Stygii tam cito Ditis aquas,
Non sine mente Iovis factum est. Nam quicquid in orbe
Nascitur, imperio statque caditque Iovis.
5Quicquid agunt superi iustum est, non sydera possunt
Criminis iniusti turpia signa pati.
Ille igitur merito cecidit; sed discite quare:
Esset ut uxoris gloria nota suae,
Quae dum vivus erat thalami sub lege iugalis
10Non poterat lumen fundere pressa suum
Ingenium, mentem, mores, animumque virilem,
Casta nec intactae dona pudicitiae,
Uxorem sed se noscens vir clarus ut esset
Claudebat sancti pectoris omne decus.
15Est sua nunc quoniam, veluti sol spargere coepit
Lumina, cum ventus nubila densa fugat.
Pergama facundus si non vidisset Ulixes,
Non nunc Penelopes tangeret astra pudor;
Vixisset Brutus, tunc non tam clara fuisset
20Portia, non vivo foemina clara viro est.
Sub duce qui pugnat miles, non clarior illo,
Illo sit quamvis fortior, esse potest.


36. de Theodosia

Currite custodes, capiet Theodosia ferrum!
Currite, vult fati vincere iura sui
Coniugis et subita subitos moestissima casus
Morte sequi, Bruto Portia casta suo.
5Nec tantum ferrum, flammas sed tollite, flammas
Nec tantum, saevae sed necis omne genus.
Nam quicumque mori casto vult captus amore,
Inveniet innumeros quis cadat ille modos.


37. de repentino casu Ioannis Maii

Mors superat fatum, fatis ne credite: possunt
Mutari. Variat stamina quaeque soror,
Non est fixa dies vitae, non terminus ullus
Nullaque sub certo foedere iura manent.
5Cuncta regunt subiti casus mortalia, morti
Quisque potest iuvenis cedere, quisque senex.
Nam qui tam subito cecidit nunc funere maius
Debuerat coeli vivere lege diu;
Dives enim, largus, claemens, hilarisque piusque
10Et probus et valido corpore fortis erat.
Munera fatorum sunt haec, his noscimus illum
Tam cito fata virum non voluisse mori;
Mors voluit potuitque suis saevissima telis
Et clam sub Stygios hunc tulit atra lacus.
15Sydera decepit, parvo nam tempore sanus
Infirmus, vivus mortuus atque fuit.


38. epitaphium Marioti de Monte

Mens proba, recta fides, hilaris clementia, cautum
Consilium, probitas, religionis amor
Undique reddebant clarum quem nobile corpus
Montibus exposuit hac Mariotus humo.
5Curabat Venetis pro regibus arma virosque
Ordine legitimo Martia castra sequi.
Vixerat ille parum, si commoda nostra requiris;
Tempora si, Pylium iam superabat avum.


39. eiusdem

Quem Verona tenet, genuit Florentia: Martis
Tutor eras Veneti vel, Mariote, pater.


40. ad Pyladem

Me Saxum dixit qui noverat omnia vates,
Sydera Parrhasio quae videt ursa polo
Vix natum fieri me Saxum vidit amore,
Vidit ut in Saxum me ferus egit amor.
5Duricia rigeo, sub pondere cogor inerti,
Battus ut et Scyron sum gravis et gelidus.
"Qualiter", at dices, "Musas Heliconis ab alta
Plena deo quatiens pectora sede trahis,
Componis, dictas, facundo disseris ore
10Quid flammae, quid sint terra, fretum, superi?"
Non loquor haec, non haec lapidoso pectore manant:
In me qui vivit solus Amor loquitur.


41. ad Petrum Medicem

Ne te semper agant curae velut aequora ventis
Indomitum naves improba, Petre, rogo.
Quid iuvat Assyrio si litore tutus amomum
Atque Arabum, dives, mascula thura vehas?
5Quid si Callaicis Astur tibi mittat ab arvis
Munera vel Gangis vel preciosa Tagi?
Ista cadunt veluti viridi flos vernus in umbra
Cum sol flamiferi terga leonis habet.
Mors ruit et veluti maturas messor aristas
10Omnia vulnifica falce cruenta secat.
Non fortunatis parcit, non illa beatis:
Tartara sub Crasso divite Codrus abit.
Fabula vana sumus, vita haec est ventus et umbra.
Vive igitur, nimis est mors fera saepe mori.


42. ad Caesarem Viaranum de nuptiis

Dulce quae carmen canitis, sorores,
Rupe Dircea laticemque fontis
Sumitis clarum geniti cruore
Gorgonis atro,
5Phoebe, qui lauro roseisque crines
Floribus pingis, geris et sagittas
Fila qui tangens citharae ferarum
Pectora mulces.
Pergite huc omnes simul et favete
10Ore, nam vates celebrandus ille,
Ille qui doctum superat Catullum
Arte lyraque,
Ducit ardentes thalami puellam
Ad sui lusus teneram, pudicam,
15Crinibus flavis, roseis labellis,
Fronte serena.
Huc Venus et tu venias columbis
Vecta torquatis puerumque ducas
Qui faces gestat manibus tenellis
20Duraque tela,
Ut novae flammas capiant medullae,
Cor tuum nuptae bibat ut venenum
Dulce quo vati sociata vatem
Discat amare.
25Quos iocos lectus titubante sponda
Sentiet foelix, hilaris lucerna
Quas suo pugnas oleo novari
Saepe videbit!
Murmure aequabunt niveas columbas
30Brachiis iunctis hederas sequaces,
Basiis conchas Veneris salaces,
Dulciter ambo.
Illa producet similem parenti,
Ore formoso puerum decorum,
35Una nascetur similis puellae
Pulchra puella.
Ergo quo multos videant nepotes
Et tibi multas pariant puellas,
Iunge foelici simul hos catena,
40O Hymenaee!


43. Ioanni Aurelio Augurello

Hactenus Ausoniis veteres hausisse poetas
Fontibus Aoniae nobile nectar aquae
Credidimus, solos astrisque faventibus illos
Bellerophontaeas incoluisse domos,
5Spernere nos Phoebum, nos spernere docta sororum
Numina, nos Bacchi flexipedes hederas.
Nullus enim viridi cingebat tempora lauro,
Nullus erat priscis equiperandus avis.
Credimus Aureli sed te resonante caballi
10Carmen ab Aonii nosque bibisse lacu.
Reddita sunt nobis Phoebi te munera vate,
Redditus est Phoebus te quoque vate sibi.


44. ad eundem

"Castalios quondam latices mihi, Phoebe, solebas
Spargere Dircaei fontis et ambrosiam
Et mihi divinum facilis praestare furorem
Illum quo Latiae iam cecinere tubae.
5Nunc mihi sancta tui clauduntur limina templi,
Pellor et a montis culmine virginei
Nec licet e tantis et tot mihi fontibus undam
Sumere quae media turbida valle fluit".
"Non est quod doleas, nam te celebramus, amamus,
10Sed dare quae data sunt munera quis poterit?
Plectra, comas, citharam vati concessimus uni
Et quodcumque nemus Castalis unda lavat.
Nos habet et nostros Aurelius unus honores,
Solus habet lauros, numina solus habet.
15Vis mea quae fuerat vates dispersa per omnes,
Unius in solo pectore maior erit."


45. eidem

Gutta vel anguiferae torvo cadat ore Medusae
Altera, Pegaseus qua renovetur equus
Et renovatus agat geminatis aera pennis
Donec humi liquidam viscere ducat aquam;
5Viscere ducat humi gelidi tibi flumina fontis,
Taurus inextinctos qua cadet ante focos,
Postquam Castaliis Aurelius unus in antris
Et iacet et totas possidet unus aquas.


46. de eodem

Phoebus habet citharam, nec non Aurelius unam;
Hic sonat, ille tenet; hic tenet, ille sonat.


47. eidem

Divisit Phoebus cum divite munera regno:
Plectra, lyram, lauros, iugera, templa, lacus
Et dedit, Aureli, tibi laurea serta lacusque
Plectra, lyram, Musis iugera, templa suis.


48. eidem

Te sine, Phoebe, tuis Aurelius unus amatur,
Vatibus et vates te sine solus amat.


49. ad eundem

Aureli, genitor novem sororum
Illarum decus et decus sacrorum
Vatum, tempore qui fuere prisco,
Seu quem nunc celebrat colitque multa
5Ulva Mintius horridus Maronem,
Seu quem Palladiae probant Athenae,
Dicas seu tenerum suo Tibullum
Cantu qui silices ferasque cautes
Posset frangere dulciter sonoro.
10O quantum tibi gratiae dedere
Qui volunt super astra fata coelos
Ut nondum gelidus cinis legaris!


50. eidem

Laureli a lauro, vel nomen ducis ab auro
Aureli: egregium nomen utrumque tuum est.


51. ad Venerem

"Consule blanda Venus mihi, consule, blande Cupido;
Foemina me laqueis coepit iniqus suis".
"Miraris? Ferus est laqueis Mars captus ab istis,
Iuppiter, et numquid tu Iove maior eris?"
5"Hoc ego non doleo, sub quod mihi foedere tanto
Muneribus pactam rupit, avara, fidem".
"Et tu muneribus certa." "Sum pauper inopsque".
"Vel nummos habeas, vel maIe pauper amas."
"Hos mihi dat nullus." "Mors est, desiste precari!"
10Quod sibi consilium pauper amator habet!


52. Pompeio Alegro de amica

Munera quid faciunt et amor sceleratus habendi?
Quid sitis argenti, quid scelerata fames?
Quid vestes auro textae gemmisque nitentes
Et quid Erythraei lucida concha maris?
5Quam non Penelope, quam non Lucretia casto
Pectore vincebant moribus atque bonis,
Quam pulchri iuvenes clari temerare virique
Sanguine vel forma non potuere sua,
Horridus, incomptus, duris assuetus aratris
10Et cultae Cereris spargere semen humo,
Sordidus hanc potuit numerato rusticus auro
Avetula et turpi qui fugiendus erat.
Munera quid faciunt? Meretrix et adultera nunc est
Tyndaris, insignis Portia quae fuerat.


53. ad avaram amicam

Quod Crassus nolens aurum tu, Gemma, bibisses
Sponte tua: est auri tam tibi magna sitis,
Et veluti saevus Polydorum caede tyrannus
Immerita faceres sub Styga ferre pedem.
5Aureolos nam cum sentis aut aera sonare,
Ieiunam non te mensa cibusque tenet,
Non pater aut genitrix, non te fraterque sororque.
Curris, et amisso caeca pudore, furis.
Hos petis, et thalami leges et iura mariti
10Et sanctam temeras, luxuriosa, fidem.
Et supponebas uno quod casta marito,
Supponis turbae, munere capta, femur.
Ergo suburranis sedeas, vitiata, cathedris
Vel iaceas uno, foemina casta, thoro.


54. ad Venerem

"Torqueor, alma Venus, flagranti torqueor igne."
"Quis te tam subitus destruit ignis?" "Amo."
"Quam?" "Non quam, sed quem poscas." "Scelerate, cynedum
Diligis et sequeris et mihi poscis opem?"
5"Si scelus est, summo cur pocula grata Tonanti
Dat puer aethereae raptus ad astra domus?
Cur tenerum dilexit Hylam Tyrintius heros?
Et cur Oebalidem pulcher Apollo suum?
Si scelus est, tibi cur placuit formosus Adonis?
10Sed scio sit cur, sic foemina quaeque facit."


55. ad Iacobum Comitem Iuliarum

Scribere ceratis valeat quo iure tabellis
Legitimo quicquid plebsque patresque iubent,
Seu cum versutus negat inficiator et urget
Fraudibus actorem criminibusque suis,
5Seu cum veridicus tollit vadimonia praetor
Et contestatae foedera litis agit,
A violis dictus genuit quem vir probus ille
Qui causas triplicis scribit et acta fori,
Fac qui Pieria redimitus tempora lauro
10Docta comes Phoebi plectra, Iacobe, tenes.
Per Veneris currus, Phariae per sistra iuvencae,
Per Cybelis gladios, per Iovis arma, precor
Perque tuum nuper gelidas quae detulit undas
Limen ad ardentes et nova nupta faces.
15"Non est gramaticus", dices "vel forte poeta."
Nec timeas, docto sub patre doctus erit.
Ferre iugum domita discunt cervice iuvenci,
Ferre virum facilis qui fuit acer equus.
Emeritus genitor capiat iam praemia nati.
20Ah, scelus est pauper vivat ut ille senex!


56. ad Dantem Aligerium

Efficitur curvus cum tempore praemia fortis
Iam dudum populo si gladiator habet
Et rude donatus, "Non te peto, non peto" dicit
"Sed piscem: quid tu retia, Galle, fugis?"
5Et si, depositis miles sextertia telis
Accipit ad Pylii saecula ductus avi,
Qui totiens sancti scripsit consulta senatus
Orta tribunitia iuraque lege diu,
Auctio cum fertur, cum res supponitur ipsa
10Arbitrio iusti consilioque viri,
Iam conclamandus miserae iam proximus urnae
Cogetur rapidae dente perire famis?
Ah, scelus indignum, quis sit si nescis, ianthis
Illi purpureum nomen amica dedit.
15Cui faveas igitur, iubet hoc praestantia, mores,
Recta fides, probitas et pietatis amor.
Quod facies, natum indoctum licet esse negetur,
Te poterit vestro connumerare choro.
Esse scelus dices non est hoc scribere natum
20Indoctum doctum sed renovare patrem.


57. ad Hieronymum Callagranum

Horridus infixit fatali sydere dama
Inguinibus patrui vulnera saeva tui,
Implicuit duris ferventes ossibus ignes
Et flammam cordi febris amara tuo.
5Commodior potuit nullo te tempore morbus
Sternere, nec febris aptior hora fuit
Quam non induxit nimio generata labore
Bilis, nec stomacho res viciata tuo.
Non gaudes sumpto noctem superare falerno
10Nec, dives, multa luxuriaris ope.
In medio tua signa locas sub sydere, tendis
Nec tamen obscuras ad Phlegetontis aquas.
Hanc pietas, hanc nota tui claementia cordis
Intulit, hanc patrui vel genitoris amor.
15Vivere nolebas si non medicabile vulnus
Illud erat damae quo feritate nitent,
Quod fuit in patruo saevum et miserabile vulnus
In te mutatum febris iniqua fuit.


58. Antimacho

Ad varios solum populos quem fata dedere
Sorte mihi frater quod meus ire parat,
Quos Rhodani lavat unda, bibunt qui flumina Theni
Et quos multiplici Nilus inundat aqua,
5Quosque ferit rapidus Ganges celer atque Garumna,
Qui cava pro cultis sedibus antra colunt,
Quo valeat liber valeat quo pergere tutus
Muneribus nullis per loca cuncta, petit
Gonziaci regis clara sub gente notari
10Sanctaque magnanimi signa referre ducis.
Omnia tela quibus vel saeva pericula vincet
Aeris et terrae velivolique maris.
Ista negas: scelus est, haec si tibi fata negassent
Non tam clara tuum tangeret astra caput.


59. Ioanni Britannico

Non quia sis doctus te, docte Britannice, miror:
Res humana meum non movet ingenium.
Sed quoniam vatum penetras sic limina plenos
Ut thalamos sancto numine perspicias,
5Ut mentem teneas, cor, sensus, pectora, nec sit
Se melior quam te quem legis ingenio,
Clarior immo tuo sit lumine, doctior arte,
Candidus et nivea simplicitate magis.
Sub Iuvenale tuo Iuvenalis vivere gaudet,
10Vel secum gaudet vivere bis potius.
Persius ipse sibi dicit: "Sum Persius atra
Sub Styge qui mersus perditus ante fui?"
Fulminat, odit, amat, pugnat, cantatur Achilles,
Te valet et vita candidiore frui.
15Hoc decus est ingens, haec sunt miracula, vitam
His dare qui vitam carmine dant aliis.


60. ad Ioannem Britannicum

Condita materno mitto tibi carmina cantu,
Sed quae maternum non capit ingenium
Plebs legit et gaudet; fateor, sermone canuntur
Plebeio, plebis pectora sed fugiunt.
5Grammaticus videt haec si doctus, ridet et in me
Verbosi torquet spicula grammatici;
Si bonus orator, "Veluti nova crimina", clamat,
"Tardipedis petit haec Sicelis ara dei";
Si rerum causas qui discutit, anxius haeret
10Et labyrintheis vix fugit e tenebris.
Res mira est: superum rex, qui non fallitur, hoc scit
Ut scit, sub causis est opus illud erit.
Non tamen hoc opus est, sic non vi cogitur ulla
Sydera quem cogunt certaque fata Iovis.
15Hoc solvant Phoebi tripodes, cortina Sybillae
Si quod sub causa est, non opus ac opus est.


61. de catella

Ubera nostra canis cur stringis? Non tibi mater
Sum; mea non tangas ubera, mater ero.


62. de catella

Si rerum movet ordo Iovem, cur non mihi vitam
Dant superi? Credunt vivere me superi.


63. in Leandrum

Per freta dum peteret dilectae tecta puellae
Leander tumidis est quia mersus aquis,
Noster vina bibit nullo viciata liquore
Leander, teneros comprimit atque mares.
5Ingeniosus homo est; saevum fugit omen, amore
Foemineo sic non fluctibus atque cadet.


64. Ioanni Taberio

Verba cruentatibus excussa casside pennis
Quae dicis Geticus dixerat ante deus,
Quique super bimaris meditatur saxa Corinthi
Carmen et in summa Phocydos arce sedet.
5Tunc cum pampineis sentit te Brixia campis
Versibus indomitas sollicitare feras,
De me quod fingis tribuit tibi Iuppiter uni,
Pallados armisonae munus utrumque tuum est.
Componis, dictas, declamas, disseris, astra
10Noscis et Arctoi limina quaeque poli;
Quod tibi vel Phoebi latitat sub pectore numen,
Quod magis est Phoebus vel novus ista facis.


65. Baptistae Carmelitae

Ideis Cybeles colitur si rupibus, Ammon
Si Lybiae gentes inter et Aethiopas,
Gradivus Romae, Iuno Carthaginis arce
Phocidis in templis Phoebus et Ortygiae,
5Gnosiaco Dictinna solo, Cadmeis urbis
Invictis Bacchus gentibus anguigenae,
Hoc decet, hoc fas est: venerantur numina Galli
Atque Celenae mystica sacra deae,
Iuppiter astra movet nutu, sol temperat anni
10Tempora, syderea Cynthia nocte micat,
Iuno fovet partus, Venus est quae gignit amorem,
Bacchus agit curas et grave tollit onus.
Ast ego cur tollam nulla est sub iudice causa,
Tu tamen ut plenus numine vera canis.
15In me non mereor laudes ut Pamphilus; in te
Ut vivo vera ductus amicitia,
Sum deus in terris. O foelix copia laudum!
Quas aliis laudes vis dare, tu tibi das.


66. ad cultores Cupidinis

Quas habeat vires diverso pannus amictu
Disce Cupidineo numine quisquis amas.
Teutonica spatale tegitur si turgida veste
Mutato vultu Tyndaris efficitur,
5Ore nitet veluti Paphia quae mollis in arce
Dat laqueos nato, dat fera tela suo.
Tyndaris Ausonia tegitur si veste decora
Mutato vultu turgida fit spatale.
Lomentum nihil est, nihil cerussa, puella;
10Non ornant vestras linteia picta genas.
Si Phoebi radios, si vincere sydera vultis
Formosae vestes summite Teutonicas.


67. de catella

Sum quam sculpsisti: redeas! Haec gratia rara est,
Cum manus artificis decipit artificem.


68. de catella

Artis natura periit sub gloria numquam;
Sub me naturae gloria tota perit.


69. in Iacobum

Fessus adhuc iaceo curis somnoque sepultus,
Me petis et narras bella cruenta loquax:
"Milleque Germani tercentum vela dedere
Aeoliis, centum Gallica turba, Notis."
5Asseris et numeras cunctas ex ordine naves:
Illa volat remis, haec sine sulcat aquas,
Multae rostra gerunt, multae sunt corpore longo
Aemonias possint quae superasse rates.
Has faciet Nymphas merito Venus aurea: scis quot
10Sint tabulae, remi, carbasa, transtra, fori.
Describis peditum turmas equitumque catervas,
Castra locas, torques spicula, texta rapis,
Incendis, laceras urbes, popularis et agros.
Nomina das servis militis atque ducis.
15Exclamas, pellis, fugis, induis, exuis arma.
Nunc vincis, victo nunc miser hoste cadis.
Sit pudor ah tandem dilecti corda sodalis
Desine letiferis figere tot iaculis,
Ferrea bella petens vel tandem decide bellis
20Ut tandem cesses ferrea bella loqui.


70. in Gallum

Quicquid fata iubent summis et Iuppiter astris,
Est opus humanum nos tolerare genus.
Nihil aulea iuvant, auri nihil fulva supellex,
Hesperiam nihil quod mittit ad Indus ebur,
5Picta nec Oebalio fulget quae murice vestis,
Nec quae Carpathio litore concha nitet.
Inclyta progenies, animosum pectus, acuti
Ingenii, virtus, gloria, fama, decus.
Dives erat Priamus, vidit tamen urbis Achivos
10Iliacae misero vertere tecta solo.
Vir ferus et duris Hector fortissimus armis
Ivit ad infernas vulnere caesus aquas.
Mortuus Anchises patriis est pulsus ab oris.
Non potuit roseum forma iuvare Parim.
15Gloria, fama, decus, gemmae, mens strenua, virtus
Magnanimi Calabrum non potuere ducis
Servare imperium sceptro populosque tueri:
Spicula pro Gallis astra tulere feris.


71. in Spinetam

Ad tua quod Siculi linquens summa iuga Pelori
Atque Gnydium venit limina pulchra Venus
Tecta rosis crines et murice cincta rubenti,
Et iocus et niveo gratia quaeque pede,
5Iamque faces ardent, castos Hymenaeus amores
Iam probat et vulnus blanda puella timet.
Carmina, zona, nuces, flammae, lyra, myrtus et undae
Munera solverunt sacra, Thalasse, tibi.
Non aurum, gemmas, teneros sed mittimus agnos
10Quos decet auspiciis munera laeta bonis:
Non agnos rabies agitat vaesana, cruentus
Non furor in clades saevaque bella trahit.
Vellera dant placidi, sacras mactantur ad aras,
Cum cremat accensus mascula thura focis.
15Iuppiter his epulis sociis et lauta paravit
Prandia, cum Solymis iura daret populis.
Accipe, dona damus tibi mystica; vivet ut agnus
Iuncta suo claemens castaque sponsa viro.


72. de morte regis Parthenopes

Parthenope, lachrymas urbs inclyta comprime, regem
Mors subito quamvis presserit atra tuum,
Non poterat superas astris melioribus oras
Scandere, non fato candidiore mori;
5Regalis mors ista fuit. Vir fortis et acer
Non decet ut morbo languidus astra petat,
Non decet ut vires moriens amittat et aeger
Saepe necis telo mortuus ante cadat.
Rex subito moriens moritur. Rex tempore longo
10Qui languet regem quam cadat ante videt;
Adde quod hunc, trepidans numquam mors ausa fuisset
Semideum telis dilacerare suis,
Fert decus iste tibi casus, rapuisse protervam
Namque tuum mortem clam timuisse ducem est.


73. ad Bassanum

Ad gelidos fontes, ad amoeni iugera campi
Venimus et parvae tecta beata casae,
Aemula Penei vitreis ubi labitur undis
Unda vel auratae qua fluit Ebrus aquae,
5Populus Herculeis virides ubi frondibus umbras
Spargit et Idaliae myrtus amica deae;
Qua, Narcisse, vires, mollis qua floret acanthus,
Qua cytisum pecudes, qua thyma carpit apis.
Pica loquax doctas imitatur voce sorores
10Et tua flet Progne crimina dira soror;
Curvus arator humum scindit, locat ordine vites
Rusticus et curva gramina falce secat.
Lis vesana tacet, iuris tria verba silentur
Palladii, gemino consule preaetor abest.
15Vidimus innumeras urbes, sed cuncta tumultus
Sollicitat stimulis caeca libido feris.
Furta, dolos, rixas celebrant nunc oppida; campos
Verus amor nivea simplicitate colit.
Fulva colas igitur dives palatia, pauper
20Ast ego sed laetus florida rura colam.


74. ad Vergilium Zavarisium

Qui venturus erat nobis ut vota benignus
Solveret, ut duri tolleret arma patris,
Claudus ab ociduis venisset Gadibus olim,
Duxit Erythraeas vir ferus unde boves,
5Non movet aut tardus qua frigida plaustra Bootes,
Stare vel immodica creditur axe mora,
Sydera spectantur domini qua fulva Lycaei
Cum quo solsticium iunctus Apollo facit,
Qua niger Eoo gemmas legit Indus in amne
10Et vomit acceptas frigidus Auster aquas.
"At