Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1.

O decus Ursini celebrabile sanguinis ampli
Et generis tanti pars capitalis ave,
Ac veniant vestris quicquid precabere votis,
Sit tua te longum vertice laeta tribus,
5Hoc potes, a membro, qui sis Nolane notari
Magne Comes, titulis si taceare tuis.
Nam velut in dicto Romamque capescimus Urbe
Et velut hac dictus voce poeta Maro est,
Pyeridum ceu turba silet, si musa vocetur.
10Solaque Caliope nomine dicta sacro est,
Ursinum sic nempe caput cum dicitur usque,
Inter tot solus tu veneraris herus,
Non quia te cunctis preponat sancta senectus,
Vivunt quum poterat te genuisse tui.
15Sed duo proficiunt validis caput esse lacertis,
Virtus et patriae clarior ordo domus,
Nam thalamo quamquam soboles descendant eodem,
Non equo celi quisque favore viret.
A quo vestra putat donum quodcumque beatum
20Relligio micti grata per omne deo,
Nec simile in tantum, quod vult natua creare,
Quo non se cernat parietate data,
Cernimus ex uno nascentes stipite ramos,
Et tamen hic alio celsius astra petit.
25Multaque pomorum distinctio sistis in isdem
Quamquam sint uno protinus alta cibo.
Quid, precor, Atridis ovo nascentibus uno,
Iunctius aut fama dignius ire pari?
Et tamen in variis scinduntur robore laudis,
30Cestibus hic gaudet, castor inheret equus.
Poplite taurifero lucet pia turba sororum,
Adlantis natas sidera facta pares,
Et tamen aspicimus non uno eodemque nitore
Vibrant. Est aliquid quo variata sedent,
35Pace sua quecumque domo domus extat ab illa
Que fulget curru consotiata polo,
Qui nullo celi latuit sub tempore raptu.
Tanta est Arthophile cura regentis iter,
Non poterit certare tue virtute, decore,
40Audeat annales si qua fovere suos,
Principe sit quamquam cuntis ex sanguine vena,
Vestra domus summa sanguinitate nitet.
Mentior an? Rex affinis tibi nempe boemus
Qui rex et sacra Cesar in urbe fuit,
45Sic tua fax lucens sotio perfulget ab igne
Et superat vestros ut Venus astra rogos,
Moribus ut semper viruit ceu Marte Minerva,
Non capit hec tenuis pondera tanta ratis,
Hac gemeret sub mole maris primev carina
50Aurea que Graios vexit in arva duces.
Si veterum ritus meritos umbrassem honore
Nempe domo vestra multa corona foret.
Frondibus iste Iovis veteri pro laude niteret,
His edere, his lauri, his populus umbra foret,
55Si vivis vivos velemus conferre, silebo,
Quisque videt, poterit nec dubitare diu.
Moribus, exemplis, gestis, musa officiisque,
Quis sit in Ursina clarior ede, patet,
Non ausim dixisse quidem ne turbidus ultro
60Me claudas laudes aspiciendo tuas.
Facta tibi iustum reddunt presentia testem,
Et tua post cineres fama perennis erit.
Nam quod declamas calamo sapiente, virili
Non potes ulterius detinuisse lare,
65Italice penetrare preces tua scrinia certant
Infeste, ut circum concava mellis apes.
Mentibus accrescit tacte dulcedinis ardor,
Fessa sitis fundas te nicolae rogat.
Non sic proveteri iuvenis vilescimus etas
70Ut careant omni tempora nostra bono,
Quintiliane tuum non omnia trasnat acumen,
Octusum adverso iam manet ere pari.
Credo equidem partem totiens clamaveris unam
Audeat an quisquam versus adire pugil,
75Hactenus in bellis, rostris donatus inhere.
Siste pedem nondum vanuit hora fori,
Fumigat Ursino veniens vox aspera rictu,
Altera qua pars est passa tuenda diu,
In medium palmam revocabit iudice mundo
80Litis, que alterno rectore semper erit,
Ad me nunc redeo regni decus optime nostri,
Pauca rogaturum si vacat aure cape.
Nec quia precedit precibus laus vestra meisque,
Blanditiarum nunc id genus esse putes.
85Deque domo vestra, de te nam quisque locutus,
Nil quam quod laudet denumerare potest.
Plura quidem fatis agitati scribere nostris
Cogimur, atque elegos continuasse diu.
Singula que quamvis nequeunt constare coegi,
90Tardius ut misto robore cuncta cadant.
Immo quidem stabunt longum victura per evum,
Si tuus aspiret voce iuvante favor.
Ad quem supplicibus veniunt orantia votis,
Ut tibi sit quamquam cura neganda sui
95Eloquii tenuem laus est defendere causam.
Pro valida quisvis rhethor habebit opem,
Sume igitur nostram livor quod vincat inibit
Sed victus vester famaque torques erit,
O precibus flectare meis comes inclite, sumas
100Quod tibi congestum micto fidenter opus,
Nam tenue ingenium postquam te creverit amplo
Multorum surget que modo musa iacet,
Inque tuum veniet vitam sumptura sacellum,
Sidere propitio si nostra modo venit.
105Et tua musarum decorabunt nomina cure,
Nubibus ut tersum sidera clara polum,
Corpus quippe dedi, mentis qui protinus expers,
Vivet ab afflatu si dabis ore tuo.
Incipiet sese membris agitare novellis,
110Actori vite plaudet ubique sue.
Si fortasse tuo ferietur machina verbo,
Corruet artifici fata datura suo,
Nec te magne comes tardet quod nostra secundo
Carmine sint alii carmina missa viro,
115Dicebamque tibi exilii quod Bursa vocetur,
Aut faceret librum nomen habere suum.
Namque refert pondus liberandum viribus esse,
Et sua debilior munere zona meo,
Consilio placidi faciles mutamur amici,
120Delemus nostro nomina cuncta libro.
Non hesit cuntis natura vocatio rebus
Cessit et affixa est sepe secunda loco.
Sic homines pelagi terre sic oppido condam,
Sunt quoque postponitis cognita nominibus,
125Quid moror et primum Solini epigramma siletur,
Eneis est alio nomine dicta prius.
Nascenti fors sic nostro continget opello,
Cui tibi non est dum nota notanda nota
A te quo vivet dignum si vivere censes
130Clare comes titulum queret habere suum.
O utinam tali minio sit fronte notatus,
Letus ut effigiem pandat ubique suam,
Atque apices quos ferre pudet ne iustius equo
Floreat apricos emeruisse queat.


2.

Nempe salutatum vieniet prius iste libellus,
O Mee, te vite fautor, et aura mee.
Cuius Aristotiles congnomen condidit edis
Antiquus vir iure colendus avus,
5Te quocumque vehor mecum veho, nocte dieque,
Tu mihi das calamum, das helicone frui.
Tu solitus nostris iudex ferus esse camenis,
Absens assistis semper ymago mihi.
Tu speculo assiduus nostro virescis amice,
10Quod solum solo non sinit esse lare.
Testibus hiis igitur colimus quas camine Musis,
Te sine perderet pulverulenta lyra.
Tu manibus tepidis aptas tu tendere cordas
Cogis, et abiectis reddere plectra sonis.
15Ad te quod sumpsi, quum tu causa fuisti,
Suscipe dirigitur noster amator opus.
Non alii curam poteris sui scribere letam
Alterius nulla cum sciat ire domum.
Tentemus parvas rebus componere magnis,
20Tu mihi Brutus ades Naso secundus ego,
Sed me mendaci nimium quoque crimine tollo.
Parce precor, per te vera negata parum.
Nam mea si nostro decertet Musa poete
Marsia tunc alter nempe suus ero.
25Quod sum nec spernes solum meditere sinistra
Ingenio scribens quam sine fine fero.
Non est care mihi quod sis laudandus in arte,
Hunc titulum summi vix meruere viri.
Error abest omnis, vates quos laurus obumbrat
30Difficile est tantum posse subire decus.
Adlantis celum posuit cervice vetustas,
Herculis alterius quod subit ipse labor.
Magna quidem moles, sed forsan grandior illa
Peneye frondes quam posuere comis.
35Nescia pressure celestis machina mundi est,
Ridiculumque aliquid posse gravare caput.
Vera tamen ficto sic sunt occlusa decore,
Sustinet hic celum qui bene novit idem.
O quantis conficta dei stat laurea phebi
40Ponderibus cunctas sustinet illa deas.
Singula vel noscant vel saltem cuncta videre,
Est opus Aonios qui meruere locos.
Me brevitas sensus paucorum nempe capacis
Inter plebeos condidit ipsa viros.
45Carmina sed videas veniet fortasse notandum
Ingenio nostris quo fruor ipse malis.
Sed fruor ingenio quoniam dum pondera pressant
Que levient humeros scimus habere manus.
At tibi quidem mictam queris fortasse papiris,
50Cum missam cernas nomen habere minus.
Certe ego non possum titulo captasse sub uno
Formam que tantis stat variata modis.
Non quod non liceat, licuit quoque monstra vocari,
Nomine sed noster sit tuus iste labor.
55His equidem demptis properans quos urbe reliqui
Parthenope et seno que cecidere pede,
Hic fit quod varios scripsit mea passio versus
A patria postquam contigit ire mea.
Qui quam non stant geniti quoque corpus ad unum,
60Dissona quid faciant nescio membra simul.
Tu fortasse scies graphio quam mira figuras
Vivificas lambens, queque notata manu.
Quo natura timens vinci ne picta colores,
Nobilibus voluit te genuisse viris,
65Attamen accrescat fictis audatia rebus
Hic mihi sit natus tu pater alter eris.
A quo mergendus, nam pergit fonte sacrato,
Qui titulus nobis si placet esto sibi.
Vel si forte rei pudeat te scribere parve,
70Bursa sit exilii fronte notata libri.


3.

Tandem magne Comes quoniam iam longius equo
Insequeris, belli retrahe signa tui.
Supplicibus manibus victoris vincitur ensis,
Et pietas ducibus competit ipsa feris.
5Quod genus hoc Martis, que sanguinis ista cupido?
Non sine mactatis vincere velle viris.
Non sumus in mediis geniti quoque respice penis,
Italicas gentes mitior aura fovet.
Nec nos pontus habet mores male doctus honores,
10Asperitas rigidis sit sotiata Getis,
Ast Anchisideas profugis mitescere penos
Novit, et a ponto Naso refotus erat.
Quid nos nunc titulis carmen non ornat avorum
Materia est magno que male digna viro est.
15Sanctius est dominum dubia tenuisse sub umbra,
Quam sua sint nostris nomina nota malis.
Posteritatis erit forsan pia gratia nobis,
Exilio nollem vos maculare meo.
Et puto me condam meliore lance librabis,
20Tunc celebri qui sis te memorabo sono.
Fata domare potes nostre tam dissona vite,
Quem scio me patrie reddere posse mee.
Sed deus ista tamen votis quem vincere cesso,
Pergant nostra suam vela levata viam.
25Vos me priscus amor, sancti reverentia patris
Cogit ut offensus multaque passus amem.
Nec quo turbato similem timuisse, sed illa
Fronte tua praestent nubila ficta reor.
Innocuus nescit vero pallescere vultu
30Nam nocue menti competit ille color.
Est nocuus multis trepidis oculatus ocellis.
Innocuus cuntis perpatet insidiis.
Solus sola peto loca, non me territat ullus
Ensis, et hac cupio simplicitate mori.
35Nec possem fugiens vestras lusisse sagittas,
Non oculos latitans obtenebrare tuos.
Iuppiter es nobis semper metuendus et usque,
Est meus hoc magno nempe timore minor.
Ipse quidem validas turbatus mergere terras
40Incipit, et verbis desinit ira piis.
Sis similis miti postquam similaris iniquo,
Desine tot precibus mictere tela meis.
Lampadibus careas, ciclopea fulmina linquas,
Hos cineres dudum spargere micte mei.
45Et facies tandem, sed forsan tardius equo,
Nam plusquam credas fulmina vestra calent.
Turpe nimis racio quid sit factura propinque
Temporis ut faciat tradere quippe more.
O quociens rapimur preventi tempore tempus
50Nam vacuum nostris sepe diebus adest.
Tempus agat messes redimat vineta racemis
Agricolis soles flabra ministret aquas,
Tempore subsideant ferventum flamma ferarum
Tempore sit dominum qui ratione caret,
55Ast homo magnipotens animal celeste profanis
Temporibus tradet que meliora velit.
Parce precor frenos ire lassara, quetus
Sis precor, et nostrum tolle bipenne caput,
Sis qui homines atavis tantum cognomine notus
60Re, leo, quem blanda mitigat arte fera.
Nec tua sit nobis iudex turbatio, prestet
In medio magni virga beata patris.
Qui postquam causas fuerit scrutatus inertes,
Divino capiet verba notare sono.
65Quid mea progenies pelignum fronte corusca
Aspicis? Hunc turpi labe carere scio.
Vel si forte nequis quin sit peccator abire
Pauca sit in nostro pena locata viro.
Utere more meo quo sis mihi notior heres,
70Sit tua per digitos auris adacta tuos.
Quam non dignati fuimus tetigisse per omne
Tempus sub nostra quo fuit ipse domo.
Plus aliquid si vis forsan donasse furori
Discedas caveas moribus ipse datis.
75Adde faceta mei nosti quem iurgia pectus
Reflexis digitis, pellat honesta manus.
Ars sapiens culpis penas imponere dignas
Plus nimio vincat ne medicina malum.
Noscitur in cuntis ira est damnanda, sed illis
80Deterior possunt qui feritate frui.
Adde quod et nullo pretio conduximus ipsum,
Emere nec potui quolibet ere virum.
Libertate sua fretus, iuga nostra subire
Immunis voluit simplicitatis opus.
85Cerne quisque ut catulus domini per verbera pulsus
Blanditur parvitans nescit abire domo.
Vincaris precibus frontem tibi redde serenam.
Et sibi si non vis parcere, parce tibi.
Cui placet ille bono notus feritate Lycaon?
90Aut male non dictus perfiditate Nero?
Parcere subiectis et debellare superbos
Hec sunt ingentis gloria magna viri.
Concivis noster bello a quo victus abivit
Durus Amilcarides, mitis in arma fuit.
95Nec fortasse minus devicit climata more
Scientifico, quam tot viribus ipse suis.
Que non ira facit semper damnanda quieti?
Aut temere factum qui placuisse valet?
Ypolitum genitor falso infamante noverca
100Egeum petiit traderet ipse neci.
Pestiferum munus cepit de bellua ponto
Exeritur iuvenis plaustra regebat equos.
Qua subito visa parvitantes naribus efflant,
Et fugitant tractis per loca prava rotis.
105Utitur at frustra rector quas torquet habenis,
Per mala precipitat devia terror equos.
At iuvenis victus tandem temone pependit,
Membratim scopulis sparsus ubique ruit.
Penituit patrem falsa deceptus ab ira est,
110Hic miseri semper fluxit ab ore meror.
Turbate quociens phebi feriere sagicte,
Vellet aquas arcu non posuisse suo.
Qui regem mundi voluit post multa vocari
Bellaque progeniem credier esse dei.
115Militis in mortem sevit genitoris anilis
Cuius proposuit gesta peracta suis.
Extimplo tantam subiit pro crimine penam,
Ut vellet supra saucia membra mori,
Ut fera que fetus animat lambendo vocando
120Qui nondum vivunt sed caro mesta iacet,
Non aliter corpus lustrabat mente neglectum,
Oscula dans fletus multa querendo ciens.
Ni sotii obstassent cultro iacuisset eodem,
Impransus morti tres dedit ultro dies.
125Ergo iram pellas claris virtutibus hostem,
Efficies quicquid mente iubente valet.
Atque deum cuntis tandem mediteris in actis,
Ad quem venturus solus et unus eris.
Ora patent mesti leva de parte baratri,
130Quo gravidus culpis perditus usque ruit.
Scandimus ad dextra ex auro pendente cathena
Assimiles cignis turba beata polum.
O Comes alte Comes venit ne parentis ymago
Te coram, verbis morte revulsa meis?
135Mentior an solum monstrant nos membra vetantque
Marmora vel similis picta tabella viro?
Ille quidem tecum quociens memoraveris ipsum
Vivet, et oblito morte sepultus abit,
Fac recolas quo sis semper sotiatus ab illo,
140Non periit quisquis mente putatus adest.
Magna quidem nostros non sunt exempla penates,
Que deceant, vestrum sed docuere patrem.
Si cupias nostre referam contermina sorti,
A tantis cedam parvulus insidiis.
145Sed quid stultus ego sulcis mea semina credam?
Si sata sunt tanto non paritura viro?
At pariant, oro, segetes nascantur onuste,
Sis mihi qui potuit te iubet esse pium.


4.

Ecce dies resonis vatum celebranda choreis,
Qua Latii magnum convenit omne decus.
Qua tenebras paciens longo gens itala questu
Exuit et certo lumine sparsa nitet.
5O sidus latiale sacrum regumque propago,
Inter tot parvum suscipe carmen opes.
Inter tot fremitus mistos clangoribus alme
Respicias iuvenis parvula dicta lyre.
Rex novus in solio renitebit vertice compto,
10Quo deus et virtus imposuere tua.
Cuius ab aspectu regnum pendebit ovanter,
Credentes stupidi nempe videre Iovem.
Assimilis iuxta cernetur diva virago,
Moribus in cuius Inno beata viget.
15Lilia gemmatis foliis sua tempora circum
Accipient regni pignora magna tui.
Certabit fulgor radiis hinc inde duorum,
Neuter ab alterius lumine victus erit,
Alter in alterius splendebit nempe decore,
20Ut solet in nitido cum vibrat ere iubar
Alludet medio divus puer ora parentum,
Vincislaus herens presciet esse virum.
Accipiet circlo ex auro gemmisque ducatum
Iam Calabrum, regis signa locata manu.
25Assistent proceres, quorum formosa catherva
Conferet, ut verum crederis esse polum.
Assistent quos digna coli sapientia tollit
Et mistum vulgus pro novitate pavens.
Illic magnatum Musas resonare videbis,
30Et latibunda diu mistaque sistra lyris.
Non aliam celi preberet regia formam,
Iuppiter alloquium petit omne suum.
Non opus est regno peregrinas poscere Musas,
Indigenis semper floruit orbe viris.
35Illic nativus sparthani Archita Tarenti,
Per successores dogmata sacra canet.
Stabit et Exchilius siculo resonatus in ore,
Carminibus gravidis tristia magna loquens.
Monte Siracusio celebratus carmine pastor
40Cui successorem Mantua diva dedit.
Inde quidem genitus mensuram conferet omnem,
Archimides orbem qui dedit arte quantum.
Empedocles animum cupiens fierique deumque
Ethnei qui se iecit in antra regni
45Blanda quidem nulli documenta diogenis aspri
Tunc aderunt, dictus nempe epicarmus erit.
Qui proprio carmen primum sed laude superbum
Canpanus sculpsit Nevius in tumulo.
Brundisio geniti Latiis nova Musa solutis
50Qui cecinit nexo carmina nempe pede.
Assimilis studio terra productus eadem
Pacuvius mestos qui dedit ore duces.
Crotonias in priscos memorabitur Almeon
Pithagoras iuvenis cum fuit ipse senes.
55Qui liricis primus latias demulserat aures
Carminibus sapida voce verendus erit.
Laurea Sulmone placidis decorata camenis
Ingenio cuius fata maligna nimis.
Non deerit satirus linquentum morsor Aquinas
60Exilium duplici carmine passus homo.
Ut taceam reliquos quos nunc mihi mentis egestas
Denegat immemoris dinumerabo duos.
Arpini genitos ceu sidera magna nitentes,
Quorum pro nulla palleat ethera face.
65Hic Romanorum prestat doctissimus alter
Guctura cirreis nostra replevit aquis.
Transeo cristicolas venerandos laude magistros
Quos celebres reddit celica nostra fides.
Unum nempe virum regni decus omne loquamur,
70Pro cunctis solus sufficit ille bonis.
Lumen Aquinatis generis fulgorque beati,
Dogmatis oscuris fax quoque magna locis.
Scalatii ne te Brutiorum nate silebo,
Dulcius in psalmos qui canis ore sacros.
75O felix hominum cetus regioque beata,
Que tantos potuit progenuisse viros.
Cuius pars Samium que Grecia magna manebat,
Excepit profugum quem didicere virum.
O felix nimium felix rex inclite priscos,
80Iusseris in natis vivere nempe patres.
Iusseris egregie, studium si diligis ipsum,
Vulgus ad exemplar cunta regentis amat.
Quod placeat regi populi meditantur id ipsum,
In quo perspicuos surgere crede viros.
85Arma quidem vobis divino sumpta favore,
Hoc solium regni nempe dedere sacrum.
Regna sed audimus pilato Marte subacta.
Sed possessa sacre Palladis arte dee.
Regia celestis iuvenis tua regibus usque,
90Mirificos actus prebuit, inde cape.
Fulgidus in toto semper celebrabilis orbe,
Robertus vigilet sensibus ipse tuis.
Invenies didicisse simul, tenuisse profunde,
Consulis ascriptum carmen in urbe boni.
95Cedant arma toge, cum cedat laurea lingue,
Quo Martem vincit diva Minerva metro.
Illius, si vera loquar, non gloria celum
Attigit, ut galea conderet ere caput.
Infula depexos servabat rite capillos,
100Exemplo cuius canduit omne caput.
O bone rex videas, victoria queque secuta est
Quos apud emicuit sancta Minerva viros.
A quibus excessit, cum cesserit illa repente,
Respicias oculis secula cunta tuis,
105Si veniant fortasse malis felicia curis,
Deficiunt, iustis parta beata manent.
Ergo sit in cuntis veneratus ductor Apollo,
Cuius Mars felix nempe sequetur iter.
Testes iunge tuis virtutibus optime musas,
110Rex, quibus in melius letior ire puta.
Scipio qui magnis arctat virtutibus orbem,
Non sine pyeriis miscuit arma viris.
Ennius in mediis secum sotiusque cathervis
Semper erat celebris solicitudo duci.
115Et Macedum princeps porrexit vatibus aures,
Pyeriis novit vivere gesta modis.
Sic tuus ille sacer Robertus morte sepultos
Erexit vates quos veneratus erat.
Restituit mundo fugientes nempe camenas,
120Magna poetantem fecit in orbe virum,
Imposuit capiti cuius Tarpeia laurum
Quo peregrina diu musa vocata redit.
Carminibus regem plusquam sua sceptra beavit,
Africa stat titulo diva notata suo.
125Sic virtute nova vatum celebrabere musis
Quosve novos facies carmina digna colas,
Hi sunt qui clausos retrahunt a marmore reges
Qui dant ut vivant morte negante viri.
Certe ego divino iuvenis perflatus amore
130Pro quo celestis pugnat ubique favor
Sum miser in sacra tantum quoque laude poesi
Omina nec possunt nostra lenire dee.
Heu latito confinis ego quo gaudia regni
Audio, que fuerant forte videnda mihi.
135Sum miser a vestra distractus nempe corona,
Quem tua, que mors est, non facit ira reum.
Sed facit iniuste, cui si sit iuppiter equus
Plus sibi quam capiam protinus hostis erit.
Te precor o numen passis celeste vocatum,
140Sit mihi, nam debet, mitior ille Comes.
Quem vereor monstrare, meo ne carmine lesus
Me petat ut fervens ira Ciclopis Atim.
Et valeas dilecte deo iuvenilibus annis,
Qui facis ut de te carmina magna canant.


4.

Audivi meus alter ego te dira tuorum
Consilia ab proprio iam pepulisse lare.
Dura domus fuerat nobis distantia nostre,
Hactenus exilio durior ipsa tuo est,
5Nam sumus et fuimus qui non sedabitur unus
Spiritus in duplici corpore nempe manens.
Non omnis fueram Sulmona pulsus ab ipsa
Dum melior nostri pars quoque civis eras.
Exilii medias patiebar nempe procellas,
10Tu facis expulsus totus ab imbre luar.
Non omnis rapido dudum torrente trahebar,
Dum poteras nostre firma tenere manus.
Nunc cecidi condam blanda sepe nempe pedendi,
Perfecta est casu nostra ruina tuo.
15Omnia post humeros leviter iactamus ocellis
Effera perpetuo non reditura meis,
Letheis omnes maculas abstersimus undis,
Est animus simplex ut prior ille fuit.
Hoc tamen excepto crucior cur civibus ipsis
20Hostica cum causis non cecidere suis.
Discordes fuerat condam cur mente timerent,
Illaque cura brevior nostraque multa fides,
Qua fatis sociis plumas sumpsere volantes,
Pectore nos sulco nempe notamus humum,
25Crevit fama mali verbis adiuta malignis
Ut super iniecto fomite sepe rogus.
Ficta tamen vero ut nubes aquilone fatiscunt,
Liquuntur phebo more calente nivis,
Erigimur tandem, Sancti clementia Regis
30Fulmina non nosmet magna decere putat.
Ante quidem sceptri capiendi nomen obliquum,
Vincimur, et dacis tantus agebat homo,
Quid tibi plura loquar? Melius cum noscet utrosque
Ostabit nostris acrius ipse malis.
35Nunc rapimur fluctu damnamur, Iuppiter audi,
Multa fides fidei nos facit esse reos.
Exurget virtus quamquam cedidisse putetur,
Intemerata suis non pavet ipsa malis.
Hostis in hoste fidem stabilem veneratur uterque,
40Factaque displiceant protinus illa placet.
Nullus amor fide tota quoque mente fruetur,
Quos leviter veterem scit variasse locum.
Sacra quidem lex est auctore diogene primum
Qui liquit dominum, pelle secunde canem.
45Ista fides res est, que non nisi multa decora est,
Vulgares minimum promeruere decus,
Ista fides res est, rebus male cognita blandis,
Prospera non illam, sed fera fata docent.
Ista fides res est, que si constantior equo est,
50Et ruat, est titulo nempe beata suo.
Ista fides res est celeris si iure recedat,
Et valeat prius commaculatur honor.
Illa quidem manibus fero si traditur hosti,
Heret, at ista brevis more priore fluit.
55Quam nos eluse domine protraximus illam,
Tradidimus regi spe meliore fidem.
Virtutem fortuna licet persepe relinquat,
Spes tantum assequitur corpus ut umbra suum.
Plus et enim lucis comitatur ista favore
60Et venit atque redit ceu venit illa redit,
Et pedibus solum coniungitur advena nostris,
Lucibus et tenebris spes bona corde sedet.
Cernis ut intrepidus pelago quoque nauta laborat
Ad litus, fluctus quem rapuere mali
65Sic bonus exemplo numquam desperat eodem
Fidit et in remis quos bonitatis habet
Vellem posse quidem, et forsan fortuna redibit.
Firmabit nostram Karolus aure liram.
Nam audivit iussitque aliquid vatesque requirit,
70Plaudam saltem, dum meliora canent.
Naufragii quosdam scimus ceu morte sepultos,
Pax quibus est subito facta ruina maris,
Instruit insidias tremulo sub marmore pontus
Et punto letat obruit ipse rates.
75Imo tulit mundus ferri quibus atra suprema
Sunt cantata thoro qui rediere viros.
Sicque solum dubium cuntis fortuna subegit,
Qui valuere cadunt, qui cecidere valent.
Quique valet timeat, speret depressus ab ima.
80Nam timor est illi spes medicina mali.
Quantum ego si levibus plaudant mihi brachia pennis
Plumatus zephiro concomitante lever,
Neve maris nomen dederim noscarque ruina
Icaream linquam dedala ducer avis.
85Ostendam nostris in nos peccare proterve
Alterius peccent quum bonitate mali,
Ostendam factis quantum patientia possit
Nostraque, et infracto pectore quanta pati.
Quum studium morale queat quum sacra poesis
90Parcere, et offensas radere corde datas.
Facta scio nostris pondus contraria verbis
Eripiunt, raptum fors meliora dabunt.
At si forte malus patrie status usque manebit
Exilium nobis libera musa probat.
95Iactura rerum modicum torquebimur ipsa,
Dum modo sit nobis non mala culpa comes.
Me proceres pascent certatim laudibus ampli
Atque poetantum diligit alma manus.
Nec merito pulsis miscebit musa, sed illis
100Quos profugos virtus diraque facta facit.
Non rubuit nostro quecumque cuticula ferro
Livor et a quovis corpore noster abest.
Non digitus minitans faciem deterruit ullam,
Verbaque nec iaculis usa fuere mea.
105Osque domus nostre nullos absorbuit alvo
Nempe cibos deceat quos vomuisse sua.
Aspiciant omnes domibus sua quisque reportet,
Diminuet nobis quisque videndo nichil.
Et tamen impulsi rapuerunt cuncta latrones
110Nostrorum iuste lucra parata patrum.
Penitet unius facti mihi forte superbe
Quod patrie porta carmina bina docent,
Que dotes narrant peregrinis urbis aniles
Hec sine que nunc stant sculpta fuere viris,
115Illa fuit nobis reparatio missa duobus
Peccavi indignis ob bene facta modis
Est aliud forsan, poteram quoque crimine solvi,
Musa, sed hic mandas non mihi plura loqui,
Quales concives fuimus Sulmonis in urbe,
120Tristis ob expulsos discit amara dolens.
Omnia sed valeant, nec nos deperdita frangent
Dum modo sit patrie pax quoque salva mee.
Tu redeas nam credo potes, fac noster amore
Sid reditus tali iudice sanctus erit.
125Nec sit quod credas quoniam tot carmina scribo
Meque meam fluctus non agitare ratem.
Namque ego dum peterem tellurem, puppe reducta
Noster in evasas reppulit auster aquas.
Flatque reflatque ferox parvam quem mergere cimbam
130Non pudet, et toto nempe furore ruit.
Sed quum stat prora virtus que dissicit undas,
Temonem noster rite marinus amat,
Vulcanus validus quosvis domuisse liquores
Diligit et vigilat, militat arte maris,
135Hoc terram spero mediis in fluctibus, isti
Vota meo reddam per mare facta deo.
Impia caudinis furcis dux bella ministrat
Andagaviensis, si nova scire cupis.


5.

Pax tibi sacra domus tanto tremefacta fragore
Pax tibi que tanto lumine cassa luis.
Pax tibi Pyerio nuper vacuata patrono,
Pax tibi si tantis competis ipsa malis.
5Pax tibi Musarum longis resonata choreis,
Pax tibi funereis nunc ululata sonis.
Pax vobis iuvenes nigrantes funere tanti,
Et patris et domini qui fuit aura mei.
Heu heu qui pacem tociens exopto rogoque,
10Est michi que pax est turbine flante mari.
Non fuerim quamquam vobiscum natus ab illo,
Plus mihi quam noster contulit ipse parens.
Noster nempe dedit corpus tot fluxile causis,
Ingenium vester, si qui habere puter.
15Ille quidem mundi fluctus generavit ad istos,
Vester ad immotas contulit arte deas.
Ille dedit tristes vite variosque tumultus,
Abstulit iste sua dulce canente lira.
Ille quidem nostros natales forte maligna
20Edidit, iste malis obstitit usque meis.
Hic fuerat nostre pereuntis navita cimbe,
Fulminibus trepido delphica laurus erat.
Quam mihi protecto rapuerunt sidera quo sint
Non evitatis membra parata focis.
25Spes mea non poterat sine se vixisse sepulcro
Est igitur secum contumulata suo.
Non possum merens vestrum lenire dolorem,
Parcite nam vestro vulnere fossus ego.
Debilior vobis ipso sum saucior ictu,
30Indignus auxilio quis dare debet opem
Credo ego si tanta reddetur gratia patri
A quo tot capitum dogmata sacra sciunt,
Ad vos multorum veniet solatio sacris
Consita carminibus, nunc mihi flere iuvat.
35Nostra feretratum flet nunc elegia casum,
Et faciet tanto fors Epigramma viro.
Fors dixi, quum musarum fautor et hospes,
Ingenio est longe dignior ipse meo.
Ut quoque sim gratus reddam qui carmine passum,
40Est minus ut scribam quam tacuisse malum.
Multorum saxis certabit sculpere Musa,
Que bene sint vati carmina digna sacro.
Plurima cernetis tandem meliora sepulcrum
Incidant, veris ecce notata mea.
45Angelus hic morum speculum summusque magister
Gramatice, patrie laurea magna sue,
Ravello genitus, veneratus civis in urbe,
Partenopes, secum musa latina iacet.
Addere si cupitis noviter quem sumpsit honorem,
50Iungite quaternis carmina scripta duo.
Coniuge defunta natos qua sumpsit honores,
Prelatus tandem, capput Aquensis obit.
Ecclesie titulus genus hoc fabricare metrorum
Non poterat pro quo sic methaplasmus adest.


6.

Te mihi quis rapuit nostre pars maxima vite
Angulus aut quanam nube tegente lates?
Certe ego si nequeam citius reperire per antrum
Te rapuit Cacus viscera montis habent.
5Hoc potuit fortuna meis cumulare sinistris,
Ut tecum sine te protinus urbe fruar.
O Francisce latens reboes si exire negaris,
Herculeas vires vox michi vestra dabit.


7.

Cosma tuus venerande michi, quem moribus ornat
Nobilitas studiis condecorata sacris.
Te michi non ante auditum notumque Minerva,
Dulcisone vento tradidit ipse tube.
5Sera quidem nobis indulta est coniunctio talis
Damonis a quo nunc phitia noster eris.
Neve Siracusium speres reperire Tirandum,
Tertius in vobis non trepidandus ego.


8.

Audivi moresque tuos famamque virentem,
Laudibus et sacras vos adamare deas.
Gucture pegasidas, pleno sumpsisse liquores,
Atque deos duplici sepe videre iugo.
5Dulce mihi tales hominum reperire petenti
Dulce sub his evum ducere posse deis,
Ergo rogem, venerande mihi si delphus Apollo
Vatifica redimat fronde virente comas,
Scribe parum, potentque meam tua pocula mentem,
10Sim grege de vestro, si libet unus ego.
Non erit ut saltem quo sit devocior alter,
Ac quotus ut cupies, ordine letus ero,
Tu mihi nam nullus favor est ad metra libellus
Corrige, si facias iam tuus esse rear.


9.

O michi vir claros inter numerande potentes,
Atque mea tenui forte vibrante lyra,
Pyeridum virtute calor sic nempe furescit
Ut nequeat dignum laude silere virum.
5Ille tuus genitor nostro qui fulxit in evo,
Me movet et memorem me facit esse sui.
Ille quidem moriens cuntorum laude bonorum
Indignum est tacito marmore nempe capi.
Quamquam magna gerens mentes tumuletur in omnes,
10Novimus elatis, saxa notata viris.
Hector, Alexander, Cesar, Pompeius, Achilles,
Quisque suo lapidi scriptus ubique fuit.
Pyramis ergo tui signetur nomine patris,
Que capit a tanto membra relicta viro.
15Qui quoniam digno presens caret ipse poeta,
Hec mea sint titulis carmina sculpta suis,
Ni tamen alterius vincatur carmine carmen,
Nostraque sint tanto parvula plectra viro.


10.

Partenopes miles celebris vi Marte, Minerva,
Effugiens Guilielmus adest Maramaurus averna,
Multorum mores hominum nam vidit et urbes,
Naturam didicit, Musas, post sidera nubes.
5Scripsit et in dantem tenebrans quoscumque priores,
Stegmata cunta deum describens arbore, mores.
Coniugis elate felici prole beatus
Defuit, hac tandem preceptor in ede creatus.


11.

Tu mihi quem tanti nosti Nicolae procellis
Impulsum, veniam si dabis ipse rogo.
En rogo, nam quotiens calamo pro carmine sumo,
Fit nive frigidius pectus et omne meum.
5Omne meum dixi, quoniam quecumque faverent,
Palladis officio, semisepulta iacent.
Semisepulta iacent, immo nam mentior in me,
Dedita perpetue sunt tumulata neci.
Imperiosa michi, tantum fortuna superbit,
10Studium ut nostris auferat ipsa libris.
Non manibus furtim rapuit male sana, procellas
Invehit, ut mentem non det habere meam.
Antra petunt Muse, tremulis umbrata labruscis,
Eolus in nostram perfurit usque ratem.
15Sum Titius memeque sequens nusquamque quiescens,
Pectora continuis gesto cavata malis.
Parce igitur parcatque meus pater ille verendus,
Pectore si fracto carmina rauca sonent.
Attamen ammiror, tantis florentia dives
20Ingeniis, Bavio carmen habere velit.


12.

Hic veneranda cohors sacre dicata sophie
Clauditur. Hiis verbum colitur sine fine Marie.
Hic senibus requies tumulo fabricata secundo
Quos non tanta dedit virtus clarescere mundo.
5Tertia petra tenet levitas morte citatos
Longius in mundo decuit quos esse moratos.
Ultima conversos capiunt monumenta polorum
Ad loca transvexit, cuntos sacra regula quorum.


13.

Hactenus Ugo meus rerum decus, omnibus altus,
Moribus indictus, iam mihi redde vicem.
Preterita indictus crescentis parte libelli,
Cetera nam vobis carmina nostra virent.
5Cum redeunt mentis oculis ursina vireta
Que florum crebro flore superba rubent
Sint alique quamquam fimo plus sortis opime
Vestra tamen cuntas vincit odore rosa
Qua sine nil noster calamus feliciter audet
10Successus tecum sperat ubique bonos,
Te sine mutescit quicquid damus arte sonandum
Ut si deficiat malleus, era tacent.
Tecum cunta nitent, radiis velut illita solis,
Agmina sub galeis irrequieta novis.
15Te sine furvescunt nubes ceu densa superstet
Umbraque lustratis deroget ipsa locis.
Te celebrat quicumque meum iuvenile periclum,
Ausi, cum Muse me rapuere michi.
Tu michi per silvam Coridoni celsus Alexis,
20Iurgia sed victus parcite queso paras.
Carminibus liricis insignia vestra feruntur,
Sub quibus a nulla sunt peritura manu,
Quorum queque suam servat distinsio gentem
Alterius fortes medio sunt marte saluti,
25Postquam bonum nullus spernitur usque ducem.
Per medios hostes Thersitum turba sub alto
Pelida coeat, iurgia nulla dabit.
Cuius et inventor Teucrorum preda fuisset,
Viribus Aiacis hoste revulsus abit.
30Audebit nullus nostras temerare papiros,
Que se sub tanto nomine tuta vocant.
Vel si forte manus iniectet scindere livor,
Sentiet iratas te redimente deas.
Hunc tua non ducunt querulum vexilla libellum,
35Spes mea ni fallor carmina leta dabit,
Nunc elegia suis edere nos nexibus ambit,
Nec sinit impariles membra coire pedes.
Tu facies studio fugiat male solida nostro,
Hac sine Mennonidum missa chorea canet.
40Iuppiter ethereus faciat quo victus ubique
Cedat Amilcarides, Scipio terga premat.
Se Nero disperdat, redeant in fata Catones,
Deficiat + Verres, Lelius exuperet.
Consiliis herebi furiarum cretus et arte,
45O rufine dei quisquis es ense ruas
Ut tua sit virtus felici sidere fauta,
Tu factis, calamo sim valiturus ego.
Blandior ipse deo, notis non lusus iniquis,
Tempore nam confert sepe negata brevi.
50Iustaque suspensis celo, dum prorogat, aptat,
Non negat, est ordo quo bene doctus agit.
Sed tua me fingit bonitas, sic altera fratris
Esset, et a sotio domerer orbe die.
Nam cupis ut precibus melioribus arrigar istis,
55Et maneant homines, crimina falsa cadant.
Astrea de celo redeat, mundumque revisat
Largus ab intacto limite quisquis aret.
Atque statuta patrum natis dimissa bonorum
Que male franguntur, non temerata forent.
60Pro facie elata, tabule colerentur et actus,
Quas sacrum tamquam ledere, rere nefas.
Sanctarum velles venerari dogmata legum,
Sola viris virtus prestet habenda decus.
Tu sancte, et recte, et melius sapis omnia nobis,
65Eia age ne differ que meliora vides.
Este precor medicus, fratique medere furenti,
Si tua gustabit pocula, sanus erit.
Nil te retineat precium, si liber abibit,
Lucratus fratrem, cetera fratris habes.
70Germani votis Amphion plura facessens
Germanum in rebus possidet ipse suis.
Nonne ferox cernis blandos quos sibilus oris,
Blanditie et strigiles, supposuere iugo.
Id genus est morbi fratrum discordia, parvo
75Tempore si desit, blandior omnis erit.
Longius in tumidum si prestet crescere nodum,
Novit, et a nulla sussidet artis ope.
Adde quod et celum votis peiora minatur
Nempe tuis fratri protege pace tua.
80Nam ululat sacram genitoris dissonus umbram
Qua patitur tecum te paciente deus.
Sed michi nil stomacho morbo cerebroque gravato
Affuit in sompnis vatis ymago senis.
Tyresias avido referens responsa petenti
85Erepte lucis concava fissa movens.
Tempus ait veniet, quod iam prope cernimus esse,
Cum Iovis est nubes plena ciclopis ope.
Terrebunt orbem crepitantia celsa, iacebunt,
Corpora terrigenis assimilanda malis.
90O iterum video climeneius obruit heros,
Cum male quas scandit sorte negante rotis.
Et video simonem cantantis tollier auris
Carmine sed vero, iam caput ima petit,
Heus heus tu cernas collidunt aera penne,
95Ycareo scisse corpore dissiliunt,
Flumen Aprutinum mutat quo nomen adactum
Plumidus a casu iam michi ludit aer.
Hic ego, cur vates nulli mentite senilis
Temporis in nostros retrahis acta dies.
100Quesitis longinquus abis ambagibus istis,
Nunc quoque congnosco quam prius ista minus.
Ille, tace, fuerant fateor, sed nomina multis,
Scribuntur rebus rite vetusta novis.
Monstra vides circum, penetralibus assona nostris,
105Concipe si sapias, ulteriora sequor.
Herculis Antheus sublatus in aere pugna
Suppositi terra matre remotus obit.
Multa dei latio conspirant fata novando,
Armigera induitur lilia flava Iovis.
110Morphea qui dicto functus, me fornice bussi
Transimisit quondam, vanuit, e vigilo.
Tu sibi quid cupiant heros oracula serves,
Sompnia nec spernas talibus acta modis.
Hec scripsi, vidique iacens requetus in arce
115Nempe tua, patuli montis ad astra vii.


14.

Nescio si vestras umquam pervenit ad aures
Aut oculos nomen, scriptave carta mei.
Fama quidem parvos nescit transferre penates,
Hac scio non potui te tetigisse via,
5Sed scripsi pariterque dedi mea fata per illum,
Forsitan ad tantum contigit ire virum,
Ille quidem novit mentes qui discutit omnes,
In medio resides semper et usque mee.
Vos memoro, vos nempe colo, si quando beatos
10Inter contigit forsitan esse viros.
Si mereor gravidisque potes secedere curis
Digner ut a Musis visiter ipse tuis.


15.

Accipe Barensis commendas gloria vestri
Si qui vester ego iam memor esse potes.
Sed potes, insani quamquam sacra machina mundi,
Cardine volvatur plurima nempe tuo.
5Quamquam clara domus fratrem Maramaura decorum
Miserit in cuius famine letus ades,
Ex numero pastor reperit quoque rite capellas,
Non habitus oculis cautio tuta suis,
Si fortasse latet vestram mea formula mentem,
10De grege sum numeres solus ab ede procul.
Ludimus hiis pater, et Musis lusisse decorumest.
Seriaque ammisas letificare iocis,
Nam scio nec fallor quamvis maioribus insis,
Vestra carent oculis nulla minora tuis.
15Ante ego crediderim scandent in sidera montes
Mentio quam vestro pectore nostra cadat.
Aut versis natura regum gravitate reflectet
Consiliis tellus se levitate vehet.
Quam quem conciliat virtus tibi quisque perhenni
20A vestro dum sit verus amore cadat.
Nescio quid faciam Mecenas vatibus alter,
Et mihi spes omnis te sine tybur habens.
Fructibus et celo, limphis rebusque beetur,
Leticia careant nulla benigna fatis.
25Da vidue gazas, celebrive missa marito est,
Asperget lacrimis, gaudia mesta piis.
Luminibus captus quanto sibi plura supersunt,
Tristior est phebo qui caret ipse suo.
Quid sine nos vobis cuius presentia cunta
30Letificat, contra nulla beata iuvant.
En canis infestus rabidi collega leonis
Astruxere necem, virgo renata linit.
Disiungit sotias rabies, pulsoque leone,
Rictibus inposuit frena benigna canis.
35Iam color et succi linitas rediere prioris,
Ossaque sunt solitis prompta repressa locis.
Et que porrectas aures enissa latebat
Vox compressa fero reumate tota sonat.
Oderunt hilares tristes, tristesque iocosi,
40Flaccus ait, minus morte revulsus ero,
Si qua tamen restant domine preconia tussis,
Nil aliud parcas, preco, cohactus ero.
Si tua compaciens fuerit reverentia morbo,
Cernetur validum si revidere cupis.
45Non bene conveniunt medicis relevare iacentem,
Et causam erecto non removere mali.
Sunt eadem rebus variisque benigna maligna,
Non mihi nuncsospes Tibur, ut ante fuit.
Adiice quod crebris reboat iam terra feretris,
50Sera licet tandem, sed Libithina venit.
Plurima sincipitis carpti matrona videtur,
Et sine iam raro tersa cruore gena.
Funera sunt quecumque vides tristesque paratus
Mestificant celebres busta novata vias.
55Pallent ora hominum subito conterrita plantu,
Mutua sunt crebris prandia rupta malis.
O decus, o lumen, nostris exorte diebus,
A te distractus nocte sepultus ero.
Non est hic lennus, non est Menelaus in Argis,
60Ipse Philothetes hic male missus ero.
Sum nec Achimenides ethna dimissus ulixe
Cum Polipheme tue frontis Apollo perit.
Viribus exurgis cecis, iuga verris in hostem,
Devius ille vafer puppe silente fugit.
65Iam video fatis scriptum tibi signor iniquis,
Et reparant nostris tela vibranda malis.
Cernis ut ossessam speculatur ab arbore predam
Accipiter latebris si peritura fluat?
Aut nacturus homo nemoris pigra mella silentis
70Assequitur reduces ingeniosus apes,
Non aliter nostros aditus vigilantia servant,
Nescia pacari, fata perosa semel.
Novi equidem siqua Martem miscemus harena,
Si favor abfuerit vincet iniqua tuus.
75Sed mea si vestris splendescet Musa sub armis,
Glandiferum referam fronde virente caput.
Vive, vale, navisque Petri licet usque superstet,
Santius univela litora voce tenet.
Ubertinus in hiis Ganimedes alter ab illo,
80Quive Iovem potat venit amanda ferens.
Et redit in structas nostras reserare latebras,
Credite, namque sua voce locutus ero.


16.

Salve digne pater meritis quem fama per Urbem
Tollit et in senium docta iuventa tulit.
Cuius ab ingenuis aliud tibi nomen inheret
Ditibus et Paulus mirus ubique viges.
5Ille ego qui vestros adii quandoque penates,
Felices domino teque saluto suo.
Quem genuit clarus ceu scripsit Sulmo poeta,
Qui gelidis blandus semper abundat aquis.
Cogit amor valido quondam bene sumptus honesto,
10Ut dubitem quonam sydere visus agas.
Que fortuna domo iubeat, taceat ne podagra,
An vigil in querulo te facit esse lare.
An quid plus animum nobis castigat amantem,
Mortibus a tantis fors tua salva manet?
15Vivitur a nato videat qui sera parentis
Funera, et in prolem te creet ipse suam.
An tua sunt aliquo venerata limina lecto
Quo nisi spiritibus membra relicta iacent?
Sit deus in vestros oculos malasque benignus
20Funere ne faciat te gemuisse senem.
Sed si forte pater mortis tangaris ab arcu,
Ostendas clipeum non tua membra pati.
Ut sacra canities invictos sorte vetustos
Romulidas monstret non periisse simul.
25Temperet a tantis romanus pectora scissus
Planctibus et nullus tinxerit ora cruor.
Non decet iste viros plangor, vix femina pulcre
Sat luit, et carpit sinciput ora secat.
Sed si forte sciant quoniam pro morte Quirini
30Hersilia est lacrimis fons liquefacta novus.
Abstinuisse volent mediis ne forte liquescant
Luctibus et subito pocula facta fluant.
Aut metuent, Climenes nati nam turba sororum
Eridanis iuxta populus astat aquas.
35Cum peterent frustra e celo phetonta ruentem
Absortum fluvio, condoluere nimis.
Nudus pelle sua devictus Marsia phebo,
Non unguenta petens luctibus amnis adest.
Nec dubitent, nec mente putent, ne fabula fiant,
40Codicibus priscis annumeranda satis.
Tu quoque fac valeas, hominis defende figuram,
Ne fias aliud quam quid es ipse cave.
Nosti equidem multos nedum qui busta suorum
Fortiter ast propriam sostinuere necem.
45Et rescribe precor dubio, ne forte silendo,
Crediderim manes carmen adisse meum.


17.

Sepe quidem sacris emissus flatus ab antris
Aoniis nostram compulit ire ratem.
Sepe pater Capue proles generosa Salernum,
Nomine glorificans navita tutus eram.
5Innassem medius inter Scillamque Caribdim,
Omnis erat nostre parva vorago vie.
Litore tutus eram quodvis subiisse litebat,
Navigio nulli iurgia facta meo.
Nunc alios fluctus alias rediturus in oras,
10Terreor indoctus ne maris arma ferar.
O pater indubiis certet sententia rebus.
Sera quidem nunquam, sed cita sepe dolet.
Quid dixisse velim forsan miraris et horres,
Verba velut latio non fabricata viro.
15Non est ignotis calamus deductus ab indis,
Verbaque sunt scriptis barbara nulla meis.
Est vetus Experie a medio subducta parumper
Urbs celebris cuntis invidiosa bonis,
Vate relata suo gelidis uberrima limphis
20Milia que novies distat ab urbe decem.
Hac genitus nullis alibi maioribus ortis
Verba loquar rigidi, nescia more Gete.
Non est una tue Capue via pluribus itur,
Est eadem variis commemorare modis.
25Sunt nemus et latebre Musis antraque recessus,
Quo nihil difficili tramite quivis adit.
Dissice que tollunt oculis cernenda vapores,
Gratius inveniet forte negata labor.
Dico pater valido Parnasi victus amore,
30Dicere si fas est pace manente iugi.
Sepius impavidus quamquam temerarius audax
Per varias ivi carmine nempe vias.
Sive canens pastor, cithera vel mimus adirem
Vel quocumque mihi nulla maligna modo.
35Nullus erat fertile terror, nullumque timendum
Iudicium, ligur et tuscus amicus erat,
In quamcumque velis, tendens appelleret edem,
Hospita gratifere sumpta papirus erat.
Nec quia vos calamus supere virtutis onustos,
40Ire parat, dubitat, dogmata tanta timet.
Ut puer astrictus querenti verba magistro,
Non bene tuta refert que bene dicta putat,
Sic ille adveniens consulti scripta laboris
Te coram titubat fronte rubente loqui.
45Sed loquar, et sapidam melius subiisse lituram
Inscia quam laudet carmina nostra manus.
Aut quia longinque celebris vos carminis heros
Maxima curantes lederet ipse tenor,
Desistam mentique dabo nunc frena volenti,
50Plurima que vacuis auribus ampla fovent.
Sit satis hoc unum prima hac dixisse papiro
Terret humilem musa superna meam.
Sed quia virtutis generis sociata decore est,
Dulce suum nobis nempe subire iugum.
55Maxima principium pars est cuiusque laboris,
Scribemus facili cetera nempe modo.
At tua ni refugit parvas ingentia curas,
Laurus eris nostra sepe colenda manu.


18.

O mihi qui rebus plaudebas ante secundis
Sit tibi quam de me missa merere salus.
Sint tibi consimiles vestri cum tempus amantes,
Fata dabunt forsan quale dedere mihi.
5Non audet calamus totiens quem damona scripsit,
Nomine delusus te maculare tuo.
Nec tua me levitas faciet levitate notandum,
Mancipium fati semper itura fides.
Nec patriam reteget ne sit te crimine lesa,
10Qua dominos magnos te patiente colo.
Dico quidem dicamque deo mihi teste, benignos
Te preter vidi quolibet orbe viros.
Invenit fortuna mihi transversa favores,
Semirutam pelago qui tenuere ratem.
15Qui numquam zephiris viderunt vela benignis,
Nostra per horribiles sustinere nothos,
Per quoscumque sinus rapido volvebar ab amne,
Vidi porrectas voce favente manus.
Strictius a sacra, caperer cum perditus una
20Consulis ut linquar preda ferenda mari.