Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1
Pallida rorantes fugiebant sidera currus
Solis et umbrosae cedebant tempora noctis,
Solus ego, in silvis, qua proxima prata Capello
Unda strepit Situlae, per devia rura vagabar.
5Ecce sub adversa videor mihi carmina rupe
Audisse Orpheis dicuntur qualia chordis
Exisse, aut dulci memoratur qualia cantu
Doctus Maenaliis Pan evolvisse sub antris.
Accedo, ut clari pateat mihi carminis autor:
10Stabat Michalii Bargus sub vertice montis
Mollia Pierio fundens modulamina versu;
Circum agiles ludunt satyri nymphaeque decentes,
Auscultant rigidae nutanti vertice quercus,
Graminis oblitae, accipiunt et blanda iuvencae
15Carmina, et arguti quatiunt capita ardua montes.
Ille canit: duro genitam cum robore prolem
Hesperiam patrio pulsus Saturnus Olympo
Accepit, moresque novos, nova nomina fecit;
Saecula tum Iano narrat regnata bifronti
20Et saturnigenam maculoso tegmine Picum
Reddit avem, et comites variarum monstra ferarum,
Et Diomedeos comites dat carpere purum
Aera, queis niveis circumdat corpora pennis;
Tum canit et doctas ausum irridere choreas
25Nympharum, viridi conclusum cortice corpus
Pastoris tristi iam stirps oleagina succo;
Vertumnumque canit, varias cui sumere formas
Fas erat, huic et fas placuit si ponere sumptas;
Et Samium canit ille senem, qua mente deorum
30Noverit affatus, ut totis obruta terris
Callidus eruerit Naturae arcana potentis;
Iungit et Etruscis praesago pectore glebis
Concrevisse Tagen, primus qui noscere fibras
Coeperit et dubios avium prescire volatus;
35Parrhasiosque refert equites Herilumque subactum
Viribus Evandri, toties qui cuspide fixus
Et toties Stygio fuerit revocatus ab amne;
Nec minus Iliacas acies totamque furenti
Hesperiam bello praestanti carmine miscet;
40Addit et Idaco prognatas vertice pinus
Nympharum species notum iam nare per aequor;
Adduntur gemini Mavortia pignora fratres,
Horrida villosae lambentes ubera matris;
Tum magis et docto Romanum carmine cantat
45Nomen, et ancipiti iussos certare duello
Tergeminos iuvenes diversisque acta quadrigis
Membra ducis memorat; mox nomina clara Metellos
Torquatosque refert, insignis Marte Camillus
Additur et clarum cui contulit Africa nomen.
50Tandem grandiloquo Borseas carmine laudes
Incipit: audito siluerunt nomine venti
Turbidaque immoto stupuerunt flumina cursu,
Illius ad nomen flexere cacumina quercus
Et proni intonso nutarunt vertice montes.
55Ille decus mirum formoso in corpore cantat,
Ore Iovi ut similis, ut Phoebo crinibus utque
Brachia Threicii tulerit cum pectore Martis.
Nec minus ut prima quondam flagrante iuventa,
Arma calens et equos, victricia signa Philippi
60Cum tulit, oblatas patriaeque ut sumpsit habenas
Utque, truci armorum strepitu lituisque sonante
Italia et totae fremerent cum praelia gentes
Vicinae, placida populos in pace quietos
Continuit, procul hinc et tristia reppulit arma.
65Salve, Estense decus, terrarum gloria Borse,
Quo duce sideribus terras Astrea relictis
Incolit, et prisci rursum quo principe mores
Aureaque aeterni redierunt otia veris;
Salve, Estense decus, sub quo fulgentia tuti
70Agmina et horrendos nescimus classica cantu.
Quid dicam? Herculeum merito cum carmine nomen
Extulit et clarae primos ab origine gentis
Ante canens atavos quales cum sancta subactis
Iura darent populis, quales cum praelia duri
75Martis et eversos agerent immaniter hostes.
Cum te tantorum caneret superator avorum,
Alcide, et stricto celebraret carmine laudes
Egregias tua facta canens: te vivida virtus,
Te vigor herculeus, te formosissima pulchri
80Corporis effigies et munera Palladis ornant.
Tu Calabrum cuneos Siculasque invicte phalanges
Eruis; haud olim puerum Pandonius heros
Terruit, immani quamvis se corpore et armis
Obtulerit; non te segnem sensere feroces
85Ambraciae populi quamvis et flectere habenas
Et iaculum excusso docti intorquere lacerto;
Non te dira lues, fulvi mala cura metalli,
Elatum tenues aurasque et sidera supra
Extulit, aeternumque dedit per saecula nomen.
90Haec memini doctum vario modulamine Bargum
Fudisse atque altos retulisse haec carmina montes,
Oblatasque hederas et Bacchica festa canenti,
Et circum in numerum, manibus per mutua nexis,
Formosas tenuem Dryadas duxisse choream,
95Mollia composito rumpentes gramina passu;
Et memini nullo saltantes ordine Faunos
Silvanos Satyrosque et caetera numina ruris,
Donec stellato succedens Cynthia caelo
Compulit et vatem turbamque relinquere saltus.

1 Herodia

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: