Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1 Eu mihi, sed misero, Silvanus gloria vatum,
Gloria Pieridum, salit hinc rediturus ad astra,
Incolit ac letus, felix, palatia celi.
Hic liquit, demens, spoleum clarumque decorum,
5Dum roseus sanguis infessus membra cucurrit;
Hic liquit me, suos dulcesque fideles amicos,
Mestos, carentes ipsius tegminis umbra.
Mors nimium seva, mors atra, inimica virorum,
Quamvis interdum miseris sit amica profanis,
10Quos sinit ire vias, velut errat tarda senectus,
Temptavit temere falcemque immittere messi.
Huius erat seculi speculum mireque decorum,
Virtutum possessor erat, quod norma loquendi,
Vivendi quoque forma dedit, placidusque beatus.
15Heu doleo, et clangor iam se super aera iactat,
Et pugnis pectus atque ora reverbero palmis,
Inde genas molles, vestes mestasque rescindo,
Invius occurro solus per opaca viarum,
Et mea damna fleo, perdens totamque salutem.
20Est, Humane, mori, nec plus hic esse morandum!
2 Non hoc est melius, sacrum sepelire cadaver,
Quam tantis vanis stultisque vacare querelis?
Spiritus elatus non fletibus ethera liquit.
3 Si<c>que Caronea piceas mestasque paludes
25Ima petens, cymba transnatat litora fusca...
4 Non sacri vates iunguntur ad imaque, Furens.
Quis nam in hoc evo tanto dignatur honore
Sicut et ipse, novem quem gaudent ipse sorores
Lauratumque suas letasque intrasse coreas?
30Hic nam clarorum renovavit nomina vatum
Nuncque superatos quam nunc sua premia desunt.
Electi superi pariter civesque polorum,
Prima qua ipse die felix transcendit ad astra
Miranturque cohors, illum circumvolant omnes;
35Ipsius adventu insolite vel <re> novitatis
Miranturque dii, quibus est concessa potestas
Celorumque maris etiam terreque paludis.
Felix vernarius placido sic pectore cepit:
"Venit et huc ille, qui nomine iam titulatus,
40Est mihi consimilis, etiamque Petrarca vocatur.
Nam ipse invictus devicit mostra ferarum,
Monstrinecus rapto rugientis tegmine victor:
Straverat immanem Libie telluris alumnum,
Et face Lerneam numeroso vertice pestem,
45Tergeminum Esperio pastorem litore fundit,
Nubigenasque truces fixit volucresque biformes;
Quid loquor ardentem cesum trans ethera Cacum?
Amphion et cantu demulcens ipse ferasque,
Orpheus ima lira vincens interna canora,
50Smirneus vates, Grecorum fama perennis,
Contaceant, nosterque solus reportet honores.
Sed Maro si noster ac nostre gloria lingue
Excellit metro, prosa superatur ab illo;
Si Cicero prosa, metro superat Ciceronem.
55Ast omnes rima vincuntur voce decora:
Nimirum taceant antiqui sive moderni,
Cum solus fame laudisque reportet honores.
Non igitur terram decet tam sacra vorare."
5 Expecta, mestas nam cerno venire catervas
60Multorum: quid sit, mens nondum libera cernit.
6 Novi ego: sunt eius dive noteque sorores,
Que corpus monti cupiunt conferre supremo.
7 Ad quem dic, oro, flagroque <et> scire cupisco.
8 Est mons Parnasi, qui vectus ad ethera visu.
65Illic in pace degunt pausantque beate.
9 Dic qua sit regione situs mons unicus iste.
10 Ut puto, nam nosti, sunt plura viacula celi,
Unde oritur radians sol quo varieque vagatur,
Splendidiore loco surgens dum Delius altis
70Montibus exoritur auratis clivibus albis.
Illic mons surgit, illic nam tendit ad alta,
Illic irriguus clarus fons surgit amenus,
Illic virginumque cori diveque beate
Pausant et lete ducunt vitamque beatam.
75Illic sacratus fuit olim noster Apollo,
Illic nam vates Smirneus pastor ab oris
Astitit, en visens divas sacrumque locumque,
Quas quicumque semel videt auditque pretangit.
Sive loqui fas sit, vitam trahit ipse perennem
80Undique conseptus nemorum mons ille beatus,
Et volucrum questus dulces ac avia grata
Que solamen habent curis cunctisque medentur.
Ast ibi frondose silve rivique liquentes,
Intonse laurus, pinus, viridissima cedrus,
85Florentes edere, mirtus, fagique, cupressus;
Est et oliva simul et poma rubentia ramis.
Non nocet autumnus ipsis, nec frigus et estas,
Eternum ver hic, aer clarusque serenus,
Et celum stellis ornatum semper ab evo;
90Lilia semper ibi florent plurumque colorum,
Atque rose violis rident, florentia prata.
Non estus, non aura nocet nimbusque malignus,
Non fortuna potens nec mors sevissima, fatum
Iura tenent, sed pax requiesque tranquilla, perennis.
11 95Pluraque non fatus, vidi venire tumultum
Portantem baratrum nigro piceoque colore,
Quam prius hoc corpus putrescat monte reponunt.
Heu miser, ah demens, rapient mihi dulce solamen!
Tam seve, immanes poterunt sic esse feroces!
100Mors vite filum fregit, quoque Iuppiter almam
Cumque suis superis altis dignamque locavit,
Et solamen erit quod nunc mihi restat ademptum.
Non patiar, puto, nec cedam ad vota sevarum.
12 Obsecro, siste, Furens, stultum est nam talia ferre;
105In te cum redeat vigor; hunc pone dolorem.
Sive velis nolis facient tua commoda certe.
13 Nilque gravans gratum esse potest minimeque videtur
Hoc sit dulce licet quod amarum prestat odorem.
14 Dulcia sepe artus ledunt, fellita salutant,
110Sepius ac asper medicus fera vulnera sanat.
Utque parens pia natos facit esse malignos,
Convenit illa pati que devitare nequimus.
Ad nostrosque lares veniunt, certabimus an non?
15 Si placet, Humane, invite parebo coactus.
115Intrant ecce domum, corpus sacrumque verentur,
Quod capiunt illudque ferunt ad sacra litandum.
Tunc fletus, clamor mugitusque ad ethera surgit
Et mestus stridor mistus ululatibus atris.
Est data libertas languendi et ceca potestas
120Cunctis: hic vagitus discurrit carmina tristis,
Perduntur mores, legum laxantur habene,
Quisquis liber ibi, donec soror una dearum
Surrexit, digito manifestans esse tacendum,
Ascendens gradum breviter faturque Talia:
125"Iuppiter ex alto, nichilo qui cuncta creavit,
Cuique suum finem mandavit sorte manere
Prefixumque diem nullus transire nequibit,
Nonnulli parcit nec fas hanc frangere legem.
Nudus in hunc mundum venit tectusque recessit,
130Rite diu vixit, famosus, gratus abivit
De se et famosos testes abeundo reliquit,
Divinus noster et totus nectare plenus.
Quam prius hanc lucem vidisset laurea certe
Hec promissa liraque fuit, quam pectore pono,
135Cum quibus et proprios iam solaretur amicos,
Sisteret et montes, fluvios ad vota maneret.
Hunc dulcem puerum tenuerunt brachia nostra,
Lacteque nutritus nostris et ovilibus altis
Hic fuit, et de fonte bibit qua vulgus inersque
140Inscius et tristis numquam potare nequibit.
Sepius hunc inter nostras intrare coreas
Fas fuit atque liram docuimus tangere pletro.
Ad locum, quo cuncti cesarii atque poete
Curribus eburnis, frondenti tempora lauro,
145Qui caput est nemorumque domus ac templa Tonantis,
Ducuntur vates, lauratum duximus ipsum
Et quicquid nostra potens nostreque sorores
Possunt donarunt, cupide sibi sorte merenti.
Nunc ipsum texere manus Parceque ferocis,
150Et liber super astra poli mensasque frequentat,
Nec posset plus hinc licet nec ad ima redire.
Stringite singultus, lacrimarum claudite rivos".

1 Furens

2 Humanus

3 Furens

4 Humanus

5 Furens

6 vernarius

7 Furens

8 vernarius

9 Furens

10 vernarius

11 Furens

12 Humanus

13 Furens

14 Humanus

15 Furens

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: