previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Magna res acta est omnium qui sunt provinciis praefuturi, magna omnium qui se simpliciter credunt amicis. [2] Lustricius Bruttianus cum Montanium Atticinum comitem suum in multis flagitiis deprehendisset, Caesari scripsit. Atticinus flagitiis addidit, ut quem deceperat accusaret. Recepta cognitio est; fui in consilio. Egit uterque pro se, egit autem carptim et κατὰ κεφάλαιον, quo genere veritas statim ostenditur. [3] Protulit Bruttianus testamentum suum, quod Atticini manu scriptum esse dicebat; hoc enim et arcana familiaritas et querendi de eo, quem sic amasset, necessitas indicabatur. [4] Enumeravit crimina foeda manifesta; quae ille cum diluere non posset, ita regessit, ut dum defenditur turpis, dum accusat sceleratus probaretur. Corrupto enim scribae servo interceperat commentarios intercideratque, ac per summum nefas utebatur adversus amicum crimine suo. [5] Fecit pulcherrime Caesar: non enim de Bruttiano, sed statim de Atticino perrogavit. Damnatus et in insulam relegatus; Bruttiano iustissimum integritatis testimonium redditum, quem quidem etiam constantiae gloria secuta est. [6] Nam defensus expeditissime accusavit vehementer, nec minus acer quam bonus et sincerus apparuit. [7] Quod tibi scripsi, ut te sortitum provinciam praemonerem, plurimum tibi credas, nec cuiquam satis fidas, deinde scias si quis forte te - quod abominor - fallat, paratam ultionem. Qua tamen ne sit opus, etiam atque etiam attende; [8] neque enim tam iucundum est vindicari quam decipi miserum. Vale.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: