previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

liber xxxiv

proxime dicantur aeris metalla, cui et in usu proximum est pretium, immo vero ante argentum ac paene etiam ante aurum corinthio, stipis quoque auctoritas, ut diximus. hinc aera militum, tribuni aerarii et aerarium, obaerati, aere diruti. docuimus quamdiu populus romanus aere tantum signato usus esset: et alia re vetustas aequalem urbi auctoritatem eius declarat, a rege numa collegio tertio aerarium fabrum instituto.

vena quo dictum est modo foditur ignique perficitur. fit et e lapide aeroso, quem vocant cadmean, celebri trans maria et quondam in campania, nunc et in bergomatium agro extrema parte italiae; ferunt nuper etiam in germania provincia repertum. fit et ex alio lapide, quem chalcitim appellant in cypro, ubi prima aeris inventio, mox vilitas praecipua reperto in aliis terris praestantiore maximeque aurichalco, quod praecipuam bonitatem admirationemque diu optinuit nec reperitur longo iam tempore effeta tellure. proximum bonitate fuit sallustianum in ceutronum alpino tractu, non longi et ipsum aevi, successitque ei livianum in gallia. utrumque a metallorum dominis appellatum, illud ab amico Divi Augusti, hoc a coniuge. velocis defectus livianum quoque; certe admodum exiguum invenitur. summa gloriae nunc in marianum conversa, quod et cordubense dicitur. hoc a liviano cadmean maxime sorbet et aurichalci bonitatem imitatur in sestertiis dupondiariisque, cyprio suo assibus contentis. et hactenus nobilitas in aere naturalis se habet.

reliqua genera cura constant, quae suis locis reddentur, summa claritate ante omnia indicata. quondam aes confusum auro argentoque miscebatur, et tamen ars pretiosior erat; nunc incertum est, peior haec sit an materia, mirumque, cum ad infinitum operum pretia creverint, auctoritas artis extincta est. quaestus enim causa, ut omnia, exerceri coepta est quae gloriae solebat - ideo etiam deorum adscripta operi, cum proceres gentium claritatem et hac via quaererent - , adeoque exolevit fundendi aeris pretiosi ratio, ut iam diu ne fortuna quidem in ea re ius artis habeat.

ex illa autem antiqua gloria corinthium maxime laudatur. hoc casus miscuit corintho, cum caperetur, incensa, mireque circa id multorum adfectatio furit, quippe cum tradatur non alia de causa verrem, quem m. cicero damnaverat, proscriptum cum eo ab antonio, quoniam corinthiis cessurum se ei negavisset. ac mihi maior pars eorum simulare eam scientiam videtur ad segregandos sese a ceteris magis quam intellegere aliquid ibi suptilius; et hoc paucis docebo. corinthus capta est olympiadis clviii anno tertio, nostrae urbis dcviii, cum ante haec saecula fictores nobiles esse desissent, quorum isti omnia signa hodie corinthia appellant. quapropter ad coarguendos eos ponemus artificum aetates; nam urbis nostrae annos ex supra dicta comparatione olympiadum colligere facile erit. sunt ergo vasa tantum corinthia, quae isti elegantiores modo ad esculenta transferunt, modo in lucernas aut trulleos nullo munditiarum dispectu. eius tria genera: candidum argento nitore quam proxime accedens, in quo illa mixtura praevaluit; alterum, in quo auri fulva natura; tertium, in quo aequalis omnium temperies fuit. praeter haec est cuius ratio non potest reddi, quamquam hominis manu est; at fortuna temperatur in simulacris signisque illud suo colore pretiosum ad iocineris imaginem vergens, quod ideo hepatizon appellant, procul a corinthio, longe tamen ante aegineticum atque deliacum, quae diu optinuere principatum.

antiquissima aeris gloria deliaco fuit, mercatus in delo celebrante toto orbe, et ideo cura officinis. tricliniorum pedibus fulcrisque ibi prima aeris nobilitas, pervenit deinde et ad deum simulacra effigiemque hominum et aliorum animalium.

proxima laus aeginetico fuit, insula et ipsa eo, nec quod ibi gigneretur, sed officinarum temperatura, nobilitata. bos aereus inde captus in foro boario est romae. hoc erit exemplar aeginetici aeris, deliaci autem iuppiter in capitolio in iovis tonantis aede. illo aere Myron usus est, hoc polycletus, aequales atque condiscipuli; sic aemulatio et in materia fuit.

privatim aegina candelabrorum superficiem dumtaxat elaboravit, sicut tarentum scapos. in iis ergo iuncta commendatio officinarum est. nec pudet tribunorum militarium salariis emere, cum ipsum nomen a candelarum lumine inpositum appareat. accessio candelabri talis fuit theonis iussu praeconis clesippus fullo gibber et praeterea et alio foedus aspectu, emente id gegania hs [l]. eadem ostentante in convivio empta ludibrii causa nudatus atque inpudentia libidinis receptus in torum, mox in testamentum, praedives numinum vice illud candelabrum coluit et hanc corinthiis fabulam adiecit, vindicatis tamen moribus nobili sepulchro, per quod aeterna supra terras geganiae dedecoris memoria duraret. sed cum esse nulla corinthia candelabra constet, nomen id praecipue in his celebratur, quoniam mummi victoria corinthum quidem diruit, sed e compluribus achaiae oppidis simul aera dispersit.

prisci limina etiam ac valvas in templis ex aere factitavere. invenio et a cn. octavio, qui de perseo rege navalem triumphum egit, factam porticum duplicem ad circum flaminium, quae corinthia sit appellata a capitulis aereis columnarum, vestae quoque aedem ipsam syracusana superficie tegi placuisse. syracusana sunt in pantheo capita columnarum a m. agrippa posita. quin etiam privata opulentia eo modo usurpata est. camillo inter crimina obiecit spurius carvilius quaestor, ostia quod aerata haberet in domo. nam triclinia aerata abacosque et monopodia cn. manlium asia devicta primum invexisse triumpho suo, quem duxit anno urbis dlxvii, l. piso auctor est, antias quidem heredes L. Crassi oratoris multa etiam triclinia aerata vendidisse. ex aere factitavere et cortinas tripodum, nomine et delphicas, quoniam donis maxime apollini delphico dicabantur. placuere et lychnuchi pensiles in delubris aut arborum mala ferentium modo lucentes, quale est in templo apollinis palatini quod alexander magnus thebarum expugnatione captum in cyme dicaverat eidem deo.

transiit deinde ars vulgo ubique ad effigies deorum. romae simulacrum ex aere factum cereri primum reperio ex peculio sp. cassi, quem regnum adfectantem pater ipsius interemerit. transiit et a diis ad hominum statuas atque imagines multis modis. bitumine antiqui tinguebant eas, quo magis mirum est placuisse auro integere. hoc nescio an romanum fuerit inventum; certe etiam nomen non habet vetustum. effigies hominum non solebant exprimi nisi aliqua inlustri causa perpetuitatem merentium, primo sacrorum certaminum victoria maximeque olympiae, ubi omnium, qui vicissent, statuas dicari mos erat, eorum vero, qui ter ibi superavissent, ex membris ipsorum similitudine expressa, quas iconicas vocant. athenienses nescio an primis omnium harmodio et aristogitoni tyrannicidis publice posuerint statuas. hoc actum est eodem anno, quo et romae reges pulsi. excepta deinde res est a toto orbe terrarum humanissima ambitione, et in omnium municipiorum foris statuae ornamentum esse coepere propagarique memoria hominum et honores legendi aevo basibus inscribi, ne in sepulcris tantum legerentur. mox forum et in domibus privatis factum atque in atriis: honos clientium instituit sic colere patronos.

togatae effigies antiquitus ita dicabantur. placuere et nudae tenentes hastam ab epheborum e gymnasiis exemplaribus; quas achilleas vocant. graeca res nihil velare, at contra romana ac militaris thoraces addere. caesar quidem dictator loricatam sibi dicari in foro suo passus est. nam lupercorum habitu tam noviciae sunt quam quae nuper prodiere paenulis indutae. mancinus eo habitu sibi statuit, quo deditus fuerat. notatum ab auctoribus et l. accium poetam in camenarum aede maxima forma statuam sibi posuisse, cum brevis admodum fuisset. equestres utique statuae romanam celebrationem habent, orto sine dubio a graecis exemplo. sed illi celetas tantum dicabant in sacris victores, postea vero et qui bigis vel quadrigis vicissent; unde et nostri currus nati in iis, qui triumphavissent. serum hoc, et in iis non nisi a Divo Augusto seiuges, sicut elephanti.

non vetus et bigarum celebratio in iis, qui praetura functi curru vecti essent per circum; antiquior columnarum, sicuti c. maenio, qui devicerat priscos latinos, quibus ex foedere tertias praedae populus romanus praestabat, eodemque in consulatu in suggestu rostra devictis antiatibus fixerat anno urbis ccccxvi, item c. duillio, qui primus navalem triumphum egit de poenis, quae est etiam nunc in foro, item l. minucio praefecto annonae extra portam trigeminam unciaria stipe conlata - nescio an primo honore tali a populo, antea enim a senatu erat - , praeclara res, ni frivolis coepisset initiis. namque et atti navi statua fuit ante curiam - basis eius conflagravit curia incensa p. clodii funere - ; fuit et hermodori ephesii in comitio, legum, quas decemviri scribebant, interpretis, publice dicata. alia causa, alia auctoritas m. horati coclitis statuae - quae durat hodieque - , cum hostes a ponte sublicio solus arcuisset. equidem et sibyllae iuxta rostra esse non miror, tres sint licet: una quam sextus pacuius taurus aed. pl. restituit; duae quas m. messalla. primas putarem has et atti navi, positas aetate tarquinii prisci, ni regum antecedentium essent in capitolio, ex iis romuli et tatii sine tunica, sicut et camilli in rostris. et ante aedem castorum fuit q. marci tremuli equestris togata, qui samnites bis devicerat captaque anagnia populum stipendio liberaverat. inter antiquissimas sunt et tulli cloeli, l. rosci, sp. nauti, c. fulcini in rostris, a fidenatibus in legatione interfectorum. hoc a re p. tribui solebat iniuria caesis, sicut aliis et p. iunio, ti. coruncanio, qui ab teuta illyriorum regina interfecti erant. non omittendum videtur, quod annales adnotavere, tripedaneas iis statuas in foro statutas; haec videlicet mensura honorata tunc erat. non praeteribo et cn. octavium ob unum sc. verbum. hic regem antiochum daturum se responsum dicentem virga, quam tenebat forte, circumscripsit priusque, quam egrederetur circulo illo, responsum dare coegit. in qua legatione interfecto senatus statuam poni iussit "quam oculatissimo loco," eaque est in rostris. invenitur statua decreta et taraciae gaiae sive fufetiae virgini vestali, "ut poneretur ubi vellet," quod adiectum non minus honoris habet quam feminae esse decretam. meritum eius ipsis ponam annalium verbis: "quod campum tiberinum gratificata esset ea populo." invenio et pythagorae et Alcibiadi in cornibus comitii positas, cum bello samniti apollo pythius iussisset fortissimo graiae gentis et alteri sapientissimo simulacra celebri loco dicari. eae stetere, donec sulla dictator ibi curiam faceret. mirumque est, illos patres socrati cunctis ab eodem deo sapientia praelato pythagoran praetulisse aut tot aliis virtute Alcibiaden et quemquam utroque themistocli.

columnarum ratio erat attolli super ceteros mortales, quod et arcus significant novicio invento. primus tamen honos coepit a graecis, nullique arbitror plures statuas dicatas quam phalereo demetrio athenis, siquidem ccclx statuere, nondum anno hunc numerum dierum excedente, quas mox laceravere. statuerunt et romae in omnibus vicis tribus mario gratidiano, ut diximus, easdemque subvertere sullae introitu.

pedestres sine dubio romae fuere in auctoritate longo tempore; et equestrium tamen origo perquam vetus est, cum feminis etiam honore communicato cloeliae statua equestri, ceu parum esset toga eam cingi, cum lucretiae ac Bruto, qui expulerant reges, propter quos cloelia inter obsides fuerat, non decernerentur. hanc primam cum coclitis publice dicatam crediderim - atto enim ac sibyllae tarquinium, ac reges sibi ipsos posuisse verisimile est - , nisi cloeliae quoque piso traderet ab iis positam, qui una opsides fuissent, redditis a porsina in honorem eius. e diverso annius fetialis equestrem, quae fuerit contra iovis statoris aedem in vestibulo superbi domus, valeriae fuisse, publicolae consulis filiae, eamque solam refugisse tiberimque transnatavisse ceteris opsidibus, qui porsinae mittebantur, interemptis tarquinii insidiis.

l. piso prodidit m. aemilio c. popilio iterum cos. a censoribus p. cornelio scipione m. popilio statuas circa forum eorum, qui magistratum gesserant, sublatas omnes praeter eas, quae populi aut senatus sententia statutae essent, eam vero, quam apud aedem telluris statuisset sibi sp. cassius, qui regnum adfectaverat, etiam conflatam a censoribus. nimirum in ea quoque re ambitionem providebant illi viri. exstant catonis in censura vociferationes mulieribus statuas romanis in provinciis poni; nec tamen potuit inhibere, quo minus romae quoque ponerentur, sicuti corneliae gracchorum matri, quae fuit africani prioris filia. sedens huic posita soleisque sine ammento insignis in metelli publica porticu, quae statua nunc est in octaviae operibus. - publice autem ab exteris posita est romae c. aelio tr. pl. lege perlata in sthennium stallium lucanum, qui thurinos bis infestaverat. ob id aelium thurini statua et corona aurea donarunt. iidem postea fabricium donavere statua liberati obsidione, passimque gentes in clientelas ita receptae, et adeo discrimen omne sublatum, ut Hannibalis etiam statuae tribus locis visantur in ea urbe, cuius intra muros solus hostium emisit hastam.

fuisse autem statuariam artem familiarem italiae quoque et vetustam, indicant hercules ab euandro sacratus, ut produnt, in foro boario, qui triumphalis vocatur atque per triumphos vestitur habitu triumphali, praeterea ianus geminus a numa rege dicatus, qui pacis bellique argumento colitur digitis ita figuratis, ut ccclxv dierum nota aut per significationem anni temporis et aevi esse deum indicent. signa quoque tuscanica per terras dispersa quin in etruria factitata sint, non est dubium. deorum tantum putarem ea fuisse, ni metrodorus scepsius, cui cognomen a romani nominis odio inditum est, propter mm statuarum volsinios expugnatos obiceret. mirumque mihi videtur, cum statuarum origo tam vetus italiae sit, lignea potius aut fictilia deorum simulacra in delubris dicata usque ad devictam asiam, unde luxuria.

similitudines exprimendi quae prima fuerit origo, in ea, quam plasticen graeci vocant, dici convenientius erit; etenim prior quam statuaria fuit. sed haec ad infinitum effloruit, multorum voluminum opere, si quis plura persequi velit; omnia enim quis possit M. Scauri aedilitate signorum mmm in scaena tantum fuere temporario theatro. mummius achaia devicta replevit urbem, non relicturus filiae dotem; cur enim non cum excusatione ponatur multa et luculli invexere. rhodi etiamnum [iii] signorum esse mucianus ter cos. prodidit, nec pauciora athenis, olympiae, delphis superesse creduntur. quis ista mortalium persequi possit aut quis usus noscendi intellegatur insignia maxime et aliqua de causa notata voluptarium sit attigisse artificesque celebratos nominavisse, singulorum quoque inexplicabili multitudine, cum lysippus md opera fecisse prodatur, tantae omnia artis, ut claritatem possent dare vel singula: numerum apparuisse defuncto eo, cum thesaurum effregisset heres; solitum enim ex manipretio cuiusque signi denarios seponere aureos singulos.

evecta supra humanam fidem ars est successu, mox et audacia. in argumentum successus unum exemplum adferam, nec deorum hominumve similitudinis expressae. aetas nostra vidit in capitolio, priusquam id novissime conflagraret a vitellianis incensum, in cella iunonis canem ex aere volnus suum lambentem, cuius eximium miraculum et indiscreta veri similitudo non eo solum intellegitur, quod ibi dicata fuerat, verum et satisdatione; nam quoniam summa nulla par videbatur, capite tutelarios cavere pro ea institutum publice fuit. audaciae innumera sunt exempla. moles quippe excogitatas videmus statuarum, quas colossaeas vocant, turribus pares. talis est in capitolio apollo, tralatus a m. lucullo ex apollonia ponti urbe, xxx cubitorum, d talentis factus; talis in campo martio iuppiter, a claudio caesare dicatus, qui devoratur pompeiani theatri vicinitate; talis et tarenti factus a lysippo, xl cubitorum. mirum in eo quod manu, ut ferunt, mobilis ea ratio libramenti est, ut nullis convellatur procellis. id quidem providisse et artifex dicitur modico intervallo, unde maxime flatum opus erat frangi, opposita columna. itaque magnitudinem propter difficultatemque moliendi non attigit eum fabius verrucosus, cum herculem, qui est in capitolio, inde transferret. ante omnes autem in admiratione fuit solis colossus rhodi, quem fecerat chares lindius, lysippi supra dicti discipulus. lxx cubitorum altitudinis fuit hoc simulacrum, post lxvi annum terrae motu prostratum, sed iacens quoque miraculo est. pauci pollicem eius amplectuntur, maiores sunt digiti quam pleraeque statuae. vasti specus hiant defractis membris; spectantur intus magnae molis saxa, quorum pondere stabiliverat eum constituens. duodecim annis tradunt effectum ccc talentis, quae contigerant ex apparatu regis demetrii relicto morae taedio obsessa rhodo. sunt alii centum numero in eadem urbe colossi minores hoc, sed ubicumque singuli fuissent, nobilitaturi locum, praeterque hos deorum quinque, quos fecit Bryaxis.

factitavit colossos et italia. videmus certe tuscanicum apollinem in bibliotheca templi Augusti quinquaginta pedum a pollice, dubium aere mirabiliorem an pulchritudine. fecit et sp. carvilius iovem, qui est in capitolio, victis samnitibus sacrata lege pugnantibus e pectoralibus eorum ocreisque et galeis. amplitudo tanta est, ut conspiciatur a latiari iove. e reliquiis limae suam statuam fecit, quae est ante pedes simulacri eius. habent in eodem capitolio admirationem et capita duo, quae p. lentulus cos. dicavit, alterum a charete supra dicto factum, alterum fecit ... dicus comparatione in tantum victus, ut artificum minime probabilis videatur. verum omnem amplitudinem statuarum eius generis vicit aetate nostra zenodorus mercurio facto in civitate galliae arvernis per annos decem, hs [30cccc]30 manipretii, postquam satis artem ibi adprobaverat, romam accitus a nerone, ubi destinatum illius principis simulacro colossum fecit cxixs pedum in longitudinem, qui dicatus soli venerationi est damnatis sceleribus illius principis. mirabamur in officina non modo ex argilla similitudinem insignem, verum et de parvis admodum surculis quod primum operis instaurati fuit. ea statua indicavit interisse fundendi aeris scientiam, cum et nero largiri aurum argentumque paratus esset et zenodorus scientia fingendi caelandique nulli veterum postponeretur. statuam arvernorum cum faceret provinciae dubio avito praesidente, duo pocula calamidis manu caelata, quae cassio salano avunculo eius, praeceptori suo, germanicus caesar adamata donaverat, aemulatus est, ut vix ulla differentia esset artis. quanto maior zenodoro praestantia fuit, tanto magis deprehenditur aeris obliteratio.

signis, quae vocant corinthia, plerique in tantum capiuntur, ut secum circumferant, sicut hortensius orator sphingem verri reo ablatam, propter quam cicero illo iudicio in altercatione neganti ei, aenigmata se intellegere, respondit debere, quoniam sphingem domi haberet. circumtulit et nero princeps amazonem, de qua dicemus, et paulo ante c. cestius consularis signum, quod secum etiam in proelio habuit. alexandri quoque magni tabernaculum sustinere traduntur solitae statuae, ex quibus duae ante martis ultoris aedem dicatae sunt, totidem ante regiam.

minoribus simulacris signisque innumera prope artificum multitudo nobilitata est, ante omnes tamen Phidias atheniensis iove olympio facto ex ebore quidem et auro, sed et ex aere signa fecit. floruit autem olympiade lxxxiii, circiter ccc urbis nostrae annum, quo eodem tempore aemuli eius fuere Alcamenes, critias, nesiotes, hegias, et deinde olympiade lxxxvii hagelades, callon, gorgias lacon; rursus lxxxx polyclitus, phradmon, Myron, pythagoras, Scopas, perellus. ex iis polyclitus discipulos habuit argium, asopodorum, alexim, aristidem, phrynonem, dinonem, Athenodorum, demean clitorium, Myron lycium. lxxxxv olympiade floruere naucydes, dinomenes, canachus, patroclus; cii polycles, Cephisodotus, leuchares, hypatodorus; ciiii Praxiteles, euphranor; cvii aetion, therimachus. cxiii lysippus fuit, cum et alexander magnus, item lysistratus frater eius, sthennis, euphron, eucles, sostratus, ion, silanion - in hoc mirabile quod nullo doctore nobilis fuit; ipse discipulum habuit zeuxiaden; cxxi Eutychides, euthycrates, laippus, cephisodotus, timarchus, pyromachus. cessavit deinde ars ac rursus olympiade clvi revixit, cum fuere longe quidem infra praedictos, probati tamen, antaeus, callistratus, polycles athenaeus, callixenus, pythocles, pythias, timocles.

ita distinctis celeberrimorum aetatibus insignes raptim transcurram, reliqua multitudine passim dispersa. venere autem et in certamen laudatissimi, quamquam diversis aetatibus geniti, quoniam fecerant amazonas, quae cum in templo dianae ephesiae dicarentur, placuit eligi probatissimam ipsorum artificum, qui praesentes erant, iudicio, cum apparuit eam esse, quam omnes secundam a sua quisque iudicassent. haec est polycliti, proxima ab ea Phidiae, tertia cresilae, quarta cydonis, quinta phradmonis.

Phidias praeter iovem olympium, quem nemo aemulatur, fecit ex ebore aeque minervam athenis, quae est in parthenone stans, ex aere vero praeter amazonem supra dictam minervam tam eximiae pulchritudinis, ut formae cognomen acceperit. fecit et cliduchum et aliam minervam, quam romae paulus aemilius ad aedem fortunae huiusce diei dicavit, item duo signa, quae catulus in eadem aede, palliata et alterum colossicon nudum, primusque artem toreuticen aperuisse atque demonstrasse merito iudicatur.

polyclitus sicyonius, hageladae discipulus, diadumenum fecit molliter iuvenem, centum talentis nobilitatum, idem et doryphorum viriliter puerum. fecit et quem canona artifices vocant liniamenta artis ex eo petentes veluti a lege quadam, solusque hominum artem ipsam fecisse artis opere iudicatur. fecit et destringentem se et nudum telo incessentem duosque pueros item nudos, talis ludentes, qui vocantur astragalizontes et sunt in titi imperatoris atrio - hoc opere nullum absolutius plerique iudicant - ; item mercurium, qui fuit lysimacheae, herculem, qui romae, hagetera arma sumentem, artemona, qui periphoretos appellatus est. hic consummasse hanc scientiam iudicatur et toreuticen sic erudisse, ut Phidias aperuisse. proprium eius est, uno crure ut insisterent signa, excogitasse, quadrata tamen esse ea ait Varro et paene ad exemplum.

Myronem eleutheris natum, hageladae et ipsum discipulum, bucula maxime nobilitavit celebratis versibus laudata, quando alieno plerique ingenio magis quam suo commendantur. fecit et canem et discobolon et perseum et pristas et satyrum admirantem tibias et minervam, delphicos pentathlos, pancratiastas, herculem, qui est apud circum maximum in aede pompei magni. fecisse et cicadae monumentum ac locustae carminibus suis erinna significat. fecit et apollinem, quem ab triumviro antonio sublatum restituit ephesiis Divus Augustus admonitus in quiete. primus hic multiplicasse veritatem videtur, numerosior in arte quam polyclitus et in symmetria diligentior, et ipse tamen corporum tenus curiosus animi sensus non expressisse, capillum quoque et pubem non emendatius fecisse, quam rudis antiquitas instituisset.

vicit eum pythagoras reginus ex italia pancratiaste delphis posito; eodem vicit et leontiscum. fecit et stadiodromon astylon, qui olympiae ostenditur, et libyn, puerum tenentem tabellam eodem loco et mala ferentem nudum, syracusis autem claudicantem, cuius ulceris dolorem sentire etiam spectantes videntur, item apollinem serpentemque eius sagittis configi, citharoedum, qui dicaeus appellatus est, quod, cum thebae ab alexandro caperentur, aurum a fugiente conditum sinu eius celatum esset. hic primus nervos et venas expressit capillumque diligentius. - fuit et alius pythagoras samius, initio pictor, cuius signa ad aedem fortunae huiusce diei septem nuda et senis unum laudata sunt. hic supra dicto facie quoque indiscreta similis fuisse traditur, regini autem discipulus et filius sororis fuisse sostratus.

lysippum sicyonium duris negat ullius fuisse discipulum, sed primo aerarium fabrum audendi rationem cepisse pictoris eupompi responso. eum enim interrogatum, quem sequeretur antecedentium, dixisse monstrata hominum multitudine, naturam ipsam imitandam esse, non artificem. plurima ex omnibus signa fecit, ut diximus, fecundissimae artis, inter quae destringentem se, quem m. agrippa ante thermas suas dicavit, mire gratum tiberio principi. non quivit temperare sibi in eo, quamquam imperiosus sui inter initia principatus, transtulitque in cubiculum alio signo substituto, cum quidem tanta pop. r. contumacia fuit, ut theatri clamoribus reponi apoxyomenon flagitaverit princepsque, quamquam adamatum, reposuerit. nobilitatur lysippus et temulenta tibicina et canibus ac venatione, in primis vero quadriga cum sole rhodiorum. fecit et alexandrum magnum multis operibus, a pueritia eius orsus, quam statuam inaurari iussit nero princeps delectatus admodum illa; dein, cum pretio perisset gratia artis, detractum est aurum, pretiosiorque talis existimabatur etiam cicatricibus operis atque concisuris, in quibus aurum haeserat, remanentibus. idem fecit hephaestionem, alexandri magni amicum, quem quidam polyclito adscribunt, cum is centum prope annis ante fuerit; item alexandri venationem, quae delphis sacrata est, athenis satyrum, turmam alexandri, in qua amicorum eius imagines summa omnium similitudine expressit; hanc metellus macedonia subacta transtulit romam. fecit et quadrigas multorum generum. statuariae arti plurimum traditur contulisse capillum exprimendo, capita minora faciendo quam antiqui, corpora graciliora siccioraque, per quae proceritas signorum maior videretur. non habet latinum nomen symmetria, quam diligentissime custodiit nova intactaque ratione quadratas veterum staturas permutando, vulgoque dicebat ab illis factos quales essent homines, a se quales viderentur esse. propriae huius videntur esse argutiae operum custoditae in minimis quoque rebus.

filios et discipulos reliquit laudatos artifices laippum, boe+dan, sed ante omnes euthycraten. quamquam is constantiam potius imitatus patris quam elegantiam austero maluit genere quam iucundo placere. itaque optume expressit herculem delphis et alexandrum thespiis venatorem et proelium equestre, simulacrum ipsum trophoni ad oraculum, quadrigas complures, equum cum fiscinis, canes venantium. -- huius porro discipulus fuit tisicrates, et ipse sicyonius, sed lysippi sectae propior, ut vix discernantur complura signa, ceu senex thebanus et demetrius rex, peucestes, alexandri magni servator, dignus tanta gloria.

artifices, qui compositis voluminibus condidere haec, miris laudibus celebrant telephanen phocaeum, ignotum alias, quoniam ... thessaliae habitaverit et ibi opera eius latuerint; alioqui suffragiis ipsorum aequatur polyclito, Myroni, pythagorae. laudant eius larisam et spintharum pentathlum et apollinem. alii non hanc ignobilitatis fuisse causam, sed quod se regum xerxis atque darei officinis dediderit, existimant.

Praxiteles quoque, qui marmore felicior, ideo et clarior fuit, fecit tamen et ex aere pulcherrima opera: proserpinae raptum, item catagusam et liberum patrem, ebrietatem nobilemque una satyrum, quem graeci periboe+ton cognominant, et signa, quae ante felicitatis aedem fuere, veneremque, quae ipsa aedis incendio cremata est claudii principatu, marmoreae illi suae per terras inclutae parem, item stephanusam, pseliumenen, oporan, harmodium et aristogitonem tyrannicidas, quos a xerxe persarum rege captos victa perside atheniensibus remisit magnus alexander. fecit et puberem apollinem subrepenti lacertae comminus sagitta insidiantem, quem sauroctonon vocant. spectantur et duo signa eius diversos adfectus exprimentia, flentis matronae et meretricis gaudentis. hanc putant phrynen fuisse deprehenduntque in ea amorem artificis et mercedem in vultu meretricis. habet simulacrum et benignitas eius; calamidis enim quadrigae aurigam suum inposuit, ne melior in equorum effigie defecisse in homine crederetur. ipse calamis et alias quadrigas bigasque fecit equis semper sine aemulo expressis; sed, ne videatur in hominum effigie inferior, alcumena nullius est nobilior.

Alcamenes, Phidiae discipulus, et marmorea fecit, sed aereum pentathlum, qui vocatur encrinomenos; at polycliti discipulus aristides quadrigas bigasque. amphicrates leaena laudatur. scortum haec, lyrae cantu familiaris harmodio et aristogitoni. consilia eorum de tyrannicidio usque in mortem excruciata a tyrannis non prodidit; quam ob rem athenienses, et honorem habere ei volentes nec tamen scortum celebrasse, animal nominis eius fecere atque, ut intellegeretur causa honoris, in opere linguam addi ab artifice vetuerunt. Bryaxis aesculapium et seleucum fecit, boe+das adorantem, baton apollinem et iunonem, qui sunt romae in concordiae templo, cresilas volneratum deficientem, in quo possit intellegi quantum restet animae, et olympium periclen dignum cognomine, mirumque in hac arte est quod nobiles viros nobiliores fecit. cephisodorus minervam mirabilem in portu atheniensium et aram ad templum iovis servatoris in eodem portu, cui pauca comparantur, canachus apollinem nudum, qui philesius cognominatur, in didymaeo aeginetica aeris temperatura, cervumque una ita vestigiis suspendit, ut linum subter pedes trahatur alterno morsu calce digitisque retinentibus solum, ita vertebrato dente utrisque in partibus, ut a repulsu per vices resiliat. idem et celetizontas pueros, chaereas alexandrum magnum et philippum patrem eius fecit, ctesilaus doryphoron et amazonem volneratam, demetrius lysimachen, quae sacerdos minervae fuit lxiiii annis, idem et minervam, quae myctica appellatur - dracones in gorgone eius ad ictus citharae tinnitu resonant - ; idem equitem simonem, qui primus de equitatu scripsit. daedalus, et ipse inter fictores laudatus, pueros duos destringentes se fecit, dinomenes protesilaum et pythodemum luctatorem. - euphranoris alexander paris est, in quo laudatur quod omnia simul intellegantur, iudex dearum, amator helenae et tamen achillis interfector. huius est minerva, romae quae dicitur catuliana, infra capitolium a q. lutatio dicata, et simulacrum boni eventus, dextra pateram, sinistra spicam ac papavera tenens, item latona puerpera apollinem et dianam infantes sustinens in aede concordiae. fecit et quadrigas bigasque et cliticon eximia forma et virtutem et graeciam, utrasque colossaeas, mulierem admirantem et adorantem, item alexandrum et philippum in quadrigis; Eutychides eurotam, in quo artem ipso amne liquidiorem plurimi dixere. - hegiae minerva pyrrhusque rex laudatur et celetizontes pueri et castor ac pollux ante aedem iovis tonantis, hagesiae in pario colonia hercules, isidoti buthytes. lycius Myronis discipulus fuit, qui fecit dignum praeceptore puerum sufflantem languidos ignes et argonautas; Leochares aquilam sentientem, quid rapiat in